|
Attendite et cetera. Ad officium boni ducis pertinet quod militares
suos contra insidias reddat cautos. Verum est quod insidiosum et
dolosum habemus hostem. Unde in Eccl. 11, 31: multae insidiae
dolosi. Sedet in insidiis cum divitibus. Psalm. 10, 8, idest
cum superbis. Istas insidias explicat apostolus 2 Cor. 11,
14, dicens quod Satanas transfigurat se in Angelum lucis, et
ministros ejus in ministros injustitiae. Contra ministros ejus reddit
nos dominus cautos in verbis propositis. In quibus quatuor docet.
Primo enim docet genus hostium. Ibi: attendite a falsis prophetis.
Secundo docet modum insidiandi. Ibi: qui veniunt ad vos in
vestimentis ovium. Tertium est nocumentum imminens. Ibi:
intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Quarto docet modum comprehendendi
eos. Ibi: a fructibus eorum cognoscetis eos. Hostes isti, scilicet
falsi prophetae, etiam sunt valde periculosi, et ideo cavendi, quia
ipsi nobis sunt periculosi sicut Angeli boni sunt nobis necessarii et
utiles. Unde in Prov. 26, 18: cum deficit prophetia
dissipabitur populus. De falsis prophetis dicitur Jer. 23, 15:
a prophetis Jerusalem egressa est pollutio super terram. Nunc
videamus qui sunt falsi prophetae. Primo videamus quae est ratio
prophetiae, et quia contingit esse falsam prophetiam. Dico quod
quatuor sunt de ratione prophetiae. Primum est revelatio divina: unde
in Amos 3, 7: non facit dominus Deus verbum, nisi revelaverit
secretum suum ad suos prophetas. Aliquando revelantur alicui aliqua
divinitus, sed non intelligit, sicut Nabuchodonosor vidit statuam,
Dan. 2, 31, et Pharaoni aliquid est revelatum, scilicet quod
vidit spicas et boves, sed non intellexit, Gen. 41, 5. Propter
quod requiritur secundo intellectus. Unde in Daniel. 10, 1:
verbum revelatum est Danieli et intellexit sermonem. Unde
intelligentia opus est inter visiones. Si homo haberet revelationem a
Deo et cum hoc intelligeret, sed sibi retineret, nulla esset ibi
utilitas: propter hoc tertio requiritur ut ea quae hujusmodi sunt
revelata et ipse intelligit, ut alteri annuntiet. Isa. 21, 10:
quae audivi a domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis.
Quaedam sunt super sensum humanum divinitus revelata et annuntiata,
sed non credent homines nisi probarentur; et hujusmodi probatio est
miraculorum operatio. Quod significatur 4 regum 5, 8, ubi dicitur
quod cum Naaman Sirus venisset ad regem Israel ut curaret eum, dixit
Elisaeus: mitte eum ad me, ut sciat prophetam esse in Israel. Sed
juxta praedicta dico quod nomen prophetae quatuor modis accipitur.
Quandoque dicitur propheta cui fit revelatio divina. Unde in numeris
12, 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, per somnium in
visione loquar ad ipsum. Quandoque autem dicitur propheta non cui fit
revelatio divina ut intelligat revelata. Unde in 1 Corinth. 14,
29: prophetae duo vel tres dicant, et ceteri djiudicent. Vocat ibi
doctores et praedicatores per prophetas juxta illud: adhuc doctrinam
quasi prophetiam effundam, Eccl. 24, 46. Alii dicuntur
prophetae qui recitant revelata, unde nuper aliquid filii Asaph editum
prophetabant. Alii dicuntur prophetae qui miracula faciunt. Unde
dicitur quod corpus Elisaei mortuum prophetavit, Eccli. 48,
14, idest miraculum propheticum fecit. In libro 4 Reg. 13,
21, dicitur quod quidam latrones territi corpus cujusdam interfecti
mortuum projecerunt in sepulchrum Elisaei mortui, revixit ille. Et
sicut dicitur in Evangelio, cum Christus miracula faceret dixerunt
Judaei: propheta magnus surrexit in nobis, Luc. 7, 16. Dicit
igitur: attendite et cetera. Sed quomodo accipitur hic propheta?
Dicit Chrysostomus quod prophetae dicuntur hic non qui prophetant de
Christo, sed qui interpretantur prophetiam de Christo, quia nemo
potest sensus propheticos interpretari nisi per spiritum sanctum.
Videamus qui dicuntur falsi prophetae. Quatuor modis contingit esse
falsam prophetiam. Primo ex falsitate doctrinae. Secundo ex
falsitate inspirationis. Tertio ex falsitate intentionis. Et quarto
ex falsitate vitae. Primo dicuntur aliqui falsi prophetae ex falsitate
doctrinae, ut quando falsa annunciant et docent. Ad officium
prophetae pertinet vera nunciare et dicere. Unde in Daniel. 10,
1, verbum revelatum est Danieli, et est verbum verum; et dominus
dicit: si quis annunciat sermones meos loquatur vere. Sed multi
annunciant false: unde in canonica 1 Joan. 4: fiunt in populo
pseudoprophetae sicut et in vobis; erunt magistri mendaces qui non
metuunt sectas inducere praedicationis nomine. Mendax fuit Arius et
consimiles sibi, qui voluerunt corrigere doctrinam Christi. Unde in
threnis 2, 14: prophetae tui ludunt falsa et stulta. Sed quae
stulta? Qui falsa loquitur libenter dicet ea quae placent. Isa.
30, 10: loquimini nobis placentia, videte nobis errores.
Interrogatus quae falsa prophetae viderunt, dicit: non aperiebant
iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent. Si aliqui dicunt
bonum malum et malum bonum, sunt falsi prophetae. Jer.: viderunt
falsas assumptiones, et ejectiones, Thren. 2, 14. Illud quod
assumitur elevatur et quod ejicitur damnatur. Quando igitur extollenda
deprimuntur, et deprimenda extolluntur, tunc vides falsas
assumptiones. Per doctrinam domini apparet quid extollendum est, et
quid deprimendum. Conversatio saeculi et vita mundialis deprimenda
est. Si quis dicat quod melius est jejunare sine voto quam cum voto,
et alios retrahit a religione, ubi jejunatur cum voto, et suadet
jejunare in saeculo sine voto, habet falsam doctrinam. Propheta
dicit: vovete et reddite, Psalm. 75, 2. Hoc dicit quia melius
est jejunare cum voto quam sine voto; aliter solum diceret, facite.
Exemplum ponit Anselmus libro de similitudinibus, dicens quod qui dat
arborem cum pomis plus dat quam qui dat poma; cum sic qui votum facit,
et ipsum reddit, melius facit quam qui bonum sine voto facit: melius
tamen est non vovere quam promissa non reddere, Eccl. 5, 4. Item
dicuntur falsi prophetae ex falsitate inspirationis. Veri prophetae
unde inspirantur? Certe a Deo et spiritu sancto. Unde in canonica
2 Petri 1, 21 prophetia; sed spiritu sancto inspirati, locuti
sunt sancti Dei homines, prout etiam respectu suo utrumque invenimus
in sacra Scriptura. Primo dico potest quis inspirari falso a
Diabolo. Unde Jer. 2, 8: prophetae ejus in Baal
prophetaverunt. In Baal, idest in Diabolo prophetare est occulta
dicere. Negromantici qui exquirunt veritatem de futuris inspiratione
Diaboli prophetant in Baal: et hoc est gravissimum inter peccata, et
species idolatriae. Nec excusantur ex hoc quod dicunt quod pro bono
faciunt; quia malum non debet fieri pro bono. Unde apostolus Rom.
3, 8: faciamus mala ut eveniant bona? Quorum damnatio justa est.
Alii inspirantur falso a spiritu suo. Unde in Ezechiele 13, 3:
haec dicit dominus; vae prophetis insipientibus, qui sequuntur
spiritum suum, et nihil vident. Jer. 23, 16: visionem cordis
sui loquuntur. Non ex ore domini illi qui sequuntur rationem humanam:
loquuntur ex spiritu suo. Tales sunt illi qui loquuntur secundum
rationes Platonicas, quae non possunt attingere virtutem: puta,
sicut illi qui dicunt quod mundus est aeternus. Inveniuntur aliqui qui
student in philosophia, et dicunt aliqua quae non sunt vera secundum
fidem; et cum dicitur eis quod hoc repugnat fidei, dicunt quod
philosophus dicit hoc, sed ipsi non asserunt: imo solum recitant verba
philosophi. Talis est falsus propheta, sive falsus doctor, quia idem
est dubitationem movere et eam non solvere quod eam concedere; quod
signatur in Exod. 21, 33, 34, ubi dicitur quod si aliquis
foderit puteum, et aperuerit cisternam, et non cooperuerit eam,
veniat bos vicini sui, et cadat in cisternam, ille qui aperuerit
cisternam teneatur ad ejus restitutionem. Ille cisternam aperuit, qui
dubitationem movet de his quae faciunt ad fidem. Cisternam non
cooperit, qui dubitationem non solvit, etsi habeat intellectum sanum
et limpidum, et non decipiatur. Alter tamen qui intellectum non habet
ita limpidum bene decipitur, et ille qui dubitationem movit tenetur ad
restitutionem, quia per eum ille cecidit in foveam. Videte tam multi
fuerunt philosophi et multa dixerunt de his quae pertinent ad fidem, et
vix invenietis duos concordare in unam sententiam; et quicumque aliquid
veritatis dixit, non dixit eam sine admixtione falsitatis. Plus scit
modo una vetula de his quae ad fidem pertinent, quam quondam omnes
philosophi. Legitur quod Pythagoras primo fuit pugil; audivit
magistrum disputantem de immortalitate animae, et disserentem quod
anima esset immortalis; et in tantum allectus est quod dimissis omnibus
dedit se studio philosophiae. Sed quae vetula est hodie quae non sciat
quod anima est immortalis? Multo plus potest fides quam philosophia:
unde si philosophia contrariatur fidei, non est accipienda. Unde
apostolus ad Coloss. 2, 8 et 19: videte ne quis vos decipiat per
philosophiam falsam, aut inanem gloriam vos seducat volens quae non
vidit, ambulans frustra inflato spiritu carnis suae, non tenens
caput, idest Christum. Alii sunt falsi prophetae ex falsa
intentione. Sed quae est vera intentio prophetae? Certe utilitas
populi. Unde apostolus 1 Cor. 14, 13: qui prophetat,
hominibus loquitur ad aedificationem, exortationem et consolationem.
Ad aedificationem ut homines reddat devotos; ad exortationem ut eos in
bonis operibus reddat promptos; ad consolationem ut eos reddat in illis
patientes. Si alius doctrina sua quaerat aliud quam utilitatem
populi, falsus propheta est. Qui est episcopus suscipit officium
regiminis et praedicationis, et debet quaerere utilitatem populi; si
vero aliud quaerat quam lucrum episcopale aut inanem gloriam, falsus
propheta est, quia non servat intentionem rectam. Unde dicit
Chrysostomus quod multi sacerdotes non curant quomodo populus vivat,
sed quomodo offerat. Unde conqueritur dominus in Ezechiele 13,
19: violant me propter pusillum hordei et fragmen panis. Contra
quos dicit apostolus 2 Cor. 2, 17: non enim sumus sicut plurimi
serentes verbum Dei. Et dicit Gregorius quod adulterinae
cogitationis reus est, si placere oculis sponsae quaerit per quem
sponsus sponsae dona transmittit. Adulter in muliere non quaerit
generare prolem, sed quaerit tantum corporalem delectationem.
Similiter ille adulterat verbum domini qui non quaerit generare prolem
spiritualem, sed solum quaerit lucrum temporale aut inanem gloriam.
Item sunt aliqui falsi prophetae per malam vitam, sicut quando quis
aliter docet, et aliter vivit: tunc doctrina ejus non est accepta.
Et propter hoc Christus coepit facere et docere. Et in Luca dicitur
1, 10: sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt
prophetae ejus: quasi dicat: prophetae per quos dominus loquitur
debent esse sancti, sed (sunt) de quibus conqueritur dominus per
Jeremiam 23, 11: sacerdotes, inquit, et prophetae polluti
sunt, in domo mea vidi malum eorum. Rogemus dominum et cetera.
|
|