|
Attendite a falsis prophetis et cetera. Dictum est hodie de hostibus
populi Christiani, scilicet de falsis prophetis; nunc videndum est
quomodo insidiantur nobis. Apostolus autem ad Corinth. aperit eorum
insidias. Et similiter dominus in Evangelio cum dicit: attendite a
falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium et cetera. In
quo hypocrisis intelligitur, quia latibulum falsorum prophetarum
latibulum est hypocrisis. Unde apostolus ad Tim. 4, 1: spiritus
manifeste dicit: in novissimis diebus venient illusores discedentes a
fide attendentes spiritibus erroris, et doctrinis Daemoniorum
loquentium in hypocrisi mendacium. Si quis consideret vitam et mores,
videbuntur sibi boni, qui austeram vitam ducunt a conjugiis et cibis
delicatis abstinent, sed attendunt spiritibus erroris et doctrinis
Daemoniorum. Attendatis quid est quod dicit: qui veniunt ad vos in
vestimentis ovium, Matth. 7, 15; oves sunt Christi fideles qui
Christo obediunt. Unde in Joan. 10, 27: oves meae vocem meam
audiunt. Nostra caula ovium sunt imitatores Christi. Apostolus ita
dicit Eph. 4, 23: renovamini in spiritu mentis vestrae, et
induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia et
sanctitate veritatis. Duo tangit hic: quia justitia videtur pertinere
ad proximos exterius, et sanctitas veritatis ad interiorem animae
dispositionem. Unde impletur illud Prov. 31, 21: omnes
domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Scilicet virtutibus animae
internis et bonis operibus externis. Verum est quod si falsi prophetae
utramque vestem haberent, oves Christi essent. Per vestes exteriores
homo accedit ad homines: et per hoc quod dicit, veniunt ad vos in
vestimentis ovium, intelligitur quod assumunt opera exteriora per quae
veniunt ad vos, quia per interiora opera accedunt ad dominum. Et
notandum quod quadruplex est vestis ovium Christi; scilicet latriae,
justitiae, poenitentiae et innocentiae. In nomine vestis latriae est
vestis divini cultus, quam oves Christi habent in hoc quod intendunt
cultui divino. Istam vestem recipiunt oves Christi in Baptismo.
Unde apostolus ad Galatas 3, 17: omnes qui in Christo baptizati
estis, Christum induistis. Istam vestem induunt oves Christi quando
intendunt orationi. Unde in Ecclesiastico 50, 12: in ascensu
altaris incensi gloriam dedit Deo. Istam vestem assumunt hypocritae
propter duo; scilicet propter inanem gloriam, et propter lucrum.
Propter inanem gloriam assumunt eam publice et manifeste orando. Unde
in Evangelio Matth. 6, 4: qui amant in synagogis et angulis
platearum orare, ut videantur ab hominibus, et in synagogis, idest
publice: sed numquid est id malum cum scribatur: benedicite domino
omnes Angeli ejus? Dicit Chrysostomus quod non tantum tangit locum
quam animum. In occulto orat qui animum non ad homines sed ad Deum
habet. Si solus oraret quis in camera et vellet videri ab hominibus,
publice oraret. Quid igitur prohibetur? Scilicet ne homines animum
habeant ad hoc quod videantur ab hominibus orare: ab hoc vitandum est
Christianis. Unde Chrysostomus: orans nihil novum faciat ut ab
hominibus videri possit in clamando, neque pectus percutiendo, neque
manus elevando: sed si oras in societate sicut alii, in secreto oras:
novos autem gestus et modos quaerere pertinet ad hoc quod dicit in
synagogis orare. Debet homo in orando conformis esse aliis, non novos
modos quaerere, sicut hypocritae qui publice orant propter inanem
gloriam, et item orant publice propter lucrum. Unde in Evangelio
Matth. 23, 14: vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui
devoratis domum viduarum, orantes longas orationes, scilicet qui orant
propter hoc ut lucrum acquirant. Aliqui turpissimo quaestu lucrum
quaerunt a mulierculis, orant longas orationes, ut eas reddant
devotas, et ab eis dona recipiant. Sed numquid malum est prolixe
orare? Respondit Augustinus et dicit: absit ab oratione multa
loquutio; sed non desit multa precatio, si fervens perseveret
intensio; nam hoc negotium plerumque plus gemitibus quam sermonibus
agitur, plus fletu, quam affatu. Alia est vestis ovium Christi,
quae est justitia et misericordia; de qua Job 29, 14 - 16:
indutus justitia sicut vestimento. Oculus fui caeco, et pes claudo,
pater fui pauperum. Istam vestem assumunt hypocritae semper. Unde in
Evangelio Matth. 6, 1 - 2: attendite ne justitiam faciatis
coram hominibus, ut videamini ab eis: et cum facis eleemosynam noli
tuba canere sicut hypocritae faciunt. Chrysostomus dicit quod tuba est
omnis actus vel sermo per quem jactantia demonstratur: verbi gratia,
das eleemosynam sed non dares eam nisi honestiori personae quae tibi
retribuere potest, tuba est. Item vis occulte dare eleemosynam ut
laudabiliter videatur, tuba est. Tertia vestis ovium Christi est
poenitentia. Psal. 68, 12: posui vestimentum meum Cilicium.
Ista veste, scilicet simulatae poenitentiae et austerae vitae,
utuntur hypocritae. Unde in Evangelio Matth. 6, 16: cum
jejunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes. Exterminant faciem
suam ut videantur hominibus jejunare. Hoc quaerunt et hoc appetunt ut
videantur hominibus jejunare. Augustinus in hoc capitulo: nam
interdum non in solo corporearum rerum nitore, sed etiam in sordibus
luti posse esse pompam, et eo perniciosiorem, quod sub nomine
servitutis domini decipit. Philosophus dicit quod homo (si) utetur
habitu viliori quam exigat ejus status, potest pertinere ad
jactantiam. Ista exteriora sunt insignia quaedam. In exercitu
quolibet accedens portans signum suum non est praesumptuosus. In
quolibet statu debet homo mediocribus esse contentus, nec nimis abjecta
quaerere. Unde Augustinus: nec nimis pretiosis, nec nimis vilibus
uti debemus. Et quare? Quia in his duobus gloriam quaerere
possumus. De ista veste vili dicitur in Zach. 13, 14: non
operientur ultra pallio saccino, scilicet ut simulentur. Quarta
vestis ovium Christi est innocentia, quae est vestis limpida et
pulchra, ut in Prov. 31, 25: fortitudo et decor indumentum
ejus. Istam vestem, scilicet simulatae pietatis et munditiae assumunt
hypocritae. Unde in Evangelio Matth. 23, 27: vae vobis
hypocritae qui similes estis sepulchris dealbatis, scilicet quae
apparent hominibus dealbata, intrinsecus autem sunt plena ossibus
mortuorum et omni spurcitia, idest rapina et immunditia. Et dicit
Chrysostomus: quod turpe est apparere, turpius est esse: quod
formosum est apparere, formosius est esse. Isti sunt qui veniunt in
vestimentis ovium qui non sunt oves, ut illi qui quaerunt lucrum
temporale et honores proprios. Unde Augustinus distinguit, et dicit
quod alia est persona furis, alia lupi, alia pastoris, et alia
mercenarii: quia pastor utilitatem ovium intendit, lupus et fur oves
destruit, mercenarius ex ovibus proprium lucrum quaerit. Augustinus:
mercenarius est tolerandus, pastor amandus et lupus fugiendus. Pastor
amandus et lupus fugiendus: et hoc est quod dicit Evangelium Matth.
7, 15: veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt
lupi rapaces. Et notandum quod hypocritae comparantur lupis propter
tria: quia lupi oves rapiunt, eis non parcunt et eas dispergunt, et
in sua malitia perseverant. Primo dico, hypocritae comparantur
lupis, quia lupi oves rapiunt, et hypocritae rapiunt bona animae et
corporis, ponunt homines in errorem, et persequuntur eos
corporaliter, et spoliant rebus. Unde in Ezechiele 22, 27:
principes ejus in medio ejus, quasi lupi accipientes praedam ad
effundendum sanguinem, ad perdendas animas, et ad avare lucrum
sectandum. Secundo hypocritae comparantur lupis, qui nullo modo
parcunt. Unde in Act. 20, 29, dicit apostolus: scio, quod
post discessionem meam intrabunt in vos lupi rapaces, non parcentes
gregi. Qui hominem interficeret et non parceret ei, dummodo posset
lucrari unum denarium, diceretur multum crudelis. Sic faciunt
hypocritae. Melior est vita animae quam corporis; et hypocritae ut
habeant honores et sequaces, seducunt animas. Tertio hypocritae
comparantur lupis, quia tamquam lupi in malitia sua perseverant. Unde
in Sophon. 3, 3: judices ejus lupi usque ad vesperam, idest usque
in finem. Propter quatuor igitur posita falsi prophetae tamquam lupi
sunt cansandi. Sed quo modo deprehenduntur lupi? Ostensum est cum
dicitur: ex fructibus eorum cognoscetis eos. Augustinus dicit, quod
multi decepti sunt in hoc quod vestimenta ovis computant pro fructibus.
Vident aliqui simplices aliquos facere bona opera exteriora et
jejunare, orare, et hujusmodi quae sunt vestes ovium, et non sunt
vestes eorum propriae: oves autem Christi non debent vestes suas
habere odio si lupi eis se tegant. Sed qui sunt fructus ovium?
Proprie possumus dicere quod sunt quatuor fructus ovium, ex quibus
deprehenduntur lupi, seu hypocritae. Primus consistit in affectione,
secundus in intentione, tertius in operatione, et quartus in
tribulatione. Primus est cordis, secundus oris, et tertius operis,
et quartus patientiae et fortitudinis. Primo dico, oves Christi,
sive sancti, habent proprium fructum cordis, qui est amor Dei et
proximi. Unde apostolus Galat. 5, 22: fructus autem spiritus,
gaudium, caritas et pax. Sed hypocritae alium fructum habent,
scilicet ambitionis, quia honores amant. Unde Isa. 10, 22:
visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur. Hypocritae amant
primos recumbitos in coenis, et primas cathedras in synagogis. Si
aliquis vult praefigi honori ostendat exterius humilitatem, tunc vestis
non respondet fructui. Alius fructus ovium Christi (est) in
locutione, quia boni loquuntur bonum, et de bono. Unde apostolus ad
Heb.: per ipsum offeramus hostiam, fructum labiorum confitentium
nomini ejus. Si aliquis dicat aliquid quod dissonat ejus operibus,
non habet vestes similes fructui. Unde in Prov. 18, 20: de
fructu oris viri replebitur venter ejus. Difficile est quod cor plenum
invidia non eructet quandoque aliquid ex illo, quia ex abundantia
cordis os loquitur. Unde Gregorius: pravi dum recta praedicant,
valde difficile est ut quandoque et ea quae tacite ambiunt non
eructent. Tertius fructus ovium Christi ex quo deprehenduntur
hypocritae, est bonae operationis, quia in bonis est fructus bonus.
Apostolus Rom. 1, 13: habetis fructum in sanctificatione. In
malis autem fructus est malus. Unde in Prov. 10, 16: fructus
impii ad peccatum, idest ad operationem peccati. Augustinus in quodam
sermone dicit: qui sub perfectione Christianitatis insolito squallore
aut sordibus in se oculos hominum convertit, cum id voluntate faciat,
non necessitate patiatur, ex ceteris ejus operibus cognosci potest
utrum id ad contemptum ornatioris habitus aut ambitione faciat.
Quandoque potest contingere ex humilitate quod homo splendidum habitum
accipiat, quandoque autem ex ambitione. Considera in aliis ejus
operibus, si in illis contemptus ambitionis, tunc ex humilitate
facit. Dicit, ex operibus ejus cognosci potest; quia qui vile
habitum portant ex una parte, et alia parte proferunt signa
poenitentiae et mansuetudinis, oves Christi sunt. Si non;
simulatores sunt. Unde facile, inquit, hypocritae deprehendi
possunt. Viam per quam jussi sumus ambulare laboriosa est.
Hypocritae laborare non eligunt. Item hypocritae ostendunt se mites,
sed cum occasionem habent persequendi, tunc maxime persequuntur. Unde
Gregorius: si qua vero fidei tentatio erumpat, statim lupi mens
rabida habitu se ovinae pellis expoliat; quantumque contra bonos
saeviat persequens demonstrat. Quartum signum quo deprehenduntur
hypocritae est tempore tribulationis. Unde in Prov. 15, 6: pro
fructibus impii conturbatio; doctrina viri per prudentiam noscitur.
Augustinus in sermone domini de monte dicit de hypocritis: cum
coeperint, inquit, aliquibus tentationibus subtrahi vel negari quae
isto velamine consequuti sunt, vel consequi cupiunt, necesse est
appareat utrum lupus in pelle ovina sit, aut ovis in sua. Propter hoc
dicit apostolus 2 Tim. 2, 21: si quis se emendaverit ab istis,
scilicet peccatis, erit vas ad honorem paratum omnino: quod nobis
praestare dignetur qui cum patre et cetera.
|
|