|
Coelum et terra transibunt. Matth. XXIV, 35. Fratres
carissimi, quanta sit delectatio, quanta sit amoenitas, quanta sit
suavitas in verbis sapientiae coelestis, patet etiam per philosophum
naturalem qui de creata, scilicet, scientia, X Ethic., hoc
scribit: omnes delectationes aliquando sequuntur: maxima autem
delectatio, quae est secundum operationem sapientiae; delectabilissima
operatio quae est secundum operationem sapientiae. Philosophus etiam
theologicus scribit, Sap. VII, 7: quod super aurum et super
speciem dilexit eam, idest coelestem sapientiam de qua agimus. Ea
propter rogabimus in principio dominum nostrum Jesum Christum omnis
sapientiae fontem, ut ipse, qui secundum beatum Dionysium, VII,
cap. I, angelicae hierarchiae, est principalis instructor omnium
coelestium spirituum et devotarum animarum, ut intelligentias nostras
irradiet, corda inflammet, et ora foecundet ad honorem nominis sui,
sive evangelicam doctrinam et aedificationem animarum nostrarum.
|
|