|
Coelum et terra transibunt et cetera. In verbis istis, quae salvator
noster providissimus et clementissimus suarum ovium saluti pie consulens
ad cautelam futuri judicii discipulis suis in persona omnium fidelium
commendavit, littera praetermissa, quia plana est, describitur justi
et injusti conditio, dum coeli nomine ponitur coelestis viri mira
sublimitas, et terrae nomine ponitur mundani hominis digna vilitas, et
per verbum transibunt caute ponitur utrorumque distincta qualitas.
Describens ergo coelestis viri sublimitatem miram et eminentiam dignam
appellat eum coelum. Considerandum autem quod coeli nomine coelestis
homo significatur. Propter hoc quod est coelum: luminosae
magnitudinis, sicut probat philosophus II de coelo et mundo. In quo
ostenditur quod vir justus debet esse luminosus per coelestem
sapientiam. Ecclesiastici XXIV, 6: ego feci in coelo ut
oriretur lumen indeficiens. Speciosae figurae, sicut probat
philosophus II, de coelo et mundo, in quo ostenditur quod vir justus
debet esse circularis per capacem misericordiam, sive orbicularis per
pietatem latam, et caritatem perfectam. Ecclesiastici XXIV, 8:
girum coeli circuivi sola, dicit aeterna sapientia. Causativum
motus, sicut probat philosophus, VIII physicorum. In quo
ostenditur quod vir justus debet esse semper motus per specialem
diligentiam. Job XXXVIII, 37: quis enarrabit coelorum
rationem, et concentum coeli quis dormire faciet? Altum situ, sicut
probat visus et effectus. In quo ostenditur quod vir justus debet
(esse) excelsae sanctitatis per eminentiam, quia Ecclesiastici
XLIII, 1 (dicitur): altitudinis firmamentum, idest altitudo
firmamenti, pulchritudo ejus et cetera. Comparatur nihilominus homo
mundanus terrae, ratione: capacitatis intelligentiae. Genesis I,
2. Tenebrae erant super faciem abyssi. Terra autem erat inanis et
vacua. Infirmitatis avaritiae. Coloss. III, 2. Quae sursum
sunt sapite, non quae super terram. Ps. XLIII, 24.
Adhaesit in terra venter noster. Ariditatis malitiae. Genesis I,
10. Et vocavit Deus aridam, terram. Immutabilitatis animae,
sive vitae, sive sententiae. Ecclesiastes I, 4. Terra vero in
aeternum stat. Et praemittitur: generatio praeterit bonorum, et
generatio justorum advenit. Quare? (Quia) malus non corrigitur vel
mutatur.
|
|