|
Germinet terra et cetera. Hoc habet divinae dispositionis ratio ut
singulis rebus secundum convenientiam earum provideat, et ideo,
homini, quia humanus est, de terra remedium adhibuit. Unde in
Ecclesiastico: altissimus de terra creavit medicinam. Proponitur
autem duplex medicina de terra, scilicet virens herba, et lignum
pomiferum. Herba virens est beata virgo cuius nativitatem his diebus
celebrat Ecclesia. Ipsa enim dicitur herba per humilitatem, virens
per virginitatem, proferens semen per foecunditatem. In specie herbae
tria considerare possumus. Herba est altitudine brevis, tenuitate
mollis, et virtute salubris. Primo dico herba est altitudine brevis.
Si comparemus herbam ad arborem, videmus quod herba crescit parum in
altum, et arbor crescit multum in altum. Per altitudinem autem
arboris superbia significatur. Unde Ps.: vidi impium exaltatum, et
elevatum sicut cedros Libani. Vidi impium, idest superbum, quia
superbia impietatis est principium, exaltatum in prosperitate mundi,
contra quos dicit apostolus: praecipe divitibus hujus saeculi non
sublime sapere, et elevatum in cogitatione, quia superbus in
cogitatione elevat se supra se. Iob: si ascenderit in coelum superbia
eius, et caput eius nubes tetigerit; quasi sterquilinium in fine
perdetur. Vides igitur impium sic exaltatum in prosperitate mundi et
elevatum in sua cogitatione sicut cedros Libani. Unde in Amos:
altitudo cedrorum, altitudo eius. Herba igitur non multum crescit in
altum, sed est brevis, in quo significatur humilitas. Ps.:
producit herbam servituti hominum. Per servitutem humilitas
significatur. Mirum est quod arbor multum elevatur a terra, et tamen
firmissime inhaeret terrae, herba autem parum adhaeret terrae, et
radices eius breviter evelluntur a terra. Ita superbus licet se multum
magnificet et elevetur in altum, tamen affectus eius in terra est
defixus, et a terra evelli non potest. Humilis autem nihil habet in
terra, unde affectus ejus cito a terra removetur. Sic igitur ratione
modicitatis comparatur herbae. In beata virgine multa fuerunt propter
quae commendabilis est. Fuit plena gratia, testimonio Angeli. Fuit
in matrem Dei electa; imo mater Dei effecta, tamen de sola
humilitate gloriabatur dicens: quia respexit humilitatem ancillae
suae. Quaerebat dominus mulierem per quam genus humanum salvaret, et
contraria contrariis curantur. Perditum fuit genus humanum per
superbiam, quia initium omnis peccati superbia. Non fuit igitur
decens ut filius humilis in matre superba habitaret, qui per
humilitatem genus humanum salvare debuit. Unde non respicit Deus nisi
ad humilitatem. De humilitate beatae Mariae dicit Augustinus in
sermone de eius assumptione: o vera, inquit, Mariae humilitas quae
Deum hominibus peperit, vitam mortalibus edidit, caelos innovavit,
mundum purificavit, homini Paradisum aperuit, animas hominum
liberavit. In parvitate igitur herbae humilis humilitatem Mariae.
Secundo, herba non est dura sed mollis. Molle est quod cedit
tactui, et cor molle dicitur quod de facili cedit. Et notandum quod
est quaedam mollities cordis virtuosa et naturalis; quaedam vitiosa et
innaturalis. Naturalis ordo requirit quod inferius cedat actioni
superioris. Voluntas sive cor hominis inter duo constitutum est:
habet aliquid supra se et aliquid infra se. Si facile cedat ei quod
est infra se, ut concupiscentiae carnis et cupiditati mundi, ista est
innaturalis mollities de qua in proverbiis: ut eruaris a muliere mala
et extranea, quae mollit sermones suos; Iere.: exeatis de medio
eius ne forte mollescat cor vestrum. Ista non fuit mollities istius
herbae. Item habet voluntas hominis supra se Deum: unde divinae
motioni cedere debet, quia cor durum male habebit in novissimo. De
ista mollitie dicit Job: Deus emollivit cor meum. Juventus
comparatur herbae Ps. mane, scilicet, in iuventute, sicut herba
transeat. In iuventute homo facile ducitur. Istam teneritudinem
habuit beata virgo per obedientiam, quia statim ad verbum Angeli
obedivit et credidit quod ex spiritu sancto conceptura esset, et
subiunxit statim: ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum.
Ita est de sanctis quod non possunt aliter docere nisi sicut vivunt,
et quia beata virgo obedientissima fuit ideo obedientiam docuit. Inter
alia quae de ipsa dicuntur in Evangelio legitur quod praecipue docuit
praeceptum obedientiae: quodcumque, inquit, dixerit vobis facite.
Dicit: quodcumque dixerit, facite. Non dicit: praeceperit, quia
hoc habet obedientia prompta quod solum ad verbum superioris obediat.
Unde apostolus ad Titum: dicto obedire, dicit. Obedientia
praecipue virtus est. Unde dicit de ipsa Gregorius in moralibus:
sola virtus est quae ceteras virtutes menti inserit, insertasque
custodit. Aliqui vadunt submurmurando et dicunt quod melius est
obedire spontanea voluntate quam ex voto, et hoc falsum est. Inter
cetera bona exteriora nullum bonum est ita magnum sicut offerre
sacrificium, et melior est obedientia quam victimae. Unde
Gregorius: obedientia, inquit, iure victimis praeponitur, quia in
victimis mactatur caro aliena: in obedientia vero mactatur propria
voluntas, et beata virgo facto et verbo obedientiae doctrinam
proposuit. Per inobedientiam unius hominis omnes peccatores sumus;
decuit igitur ut per obedientiam salvaremur, et sicut obedientia filii
incepit in matre, ita beata virgo obediens fuit. Tertio herba est
virtute salubris, unde valet ad sanandas infirmitates, et nisi herba
haberet virtutem medicinalem frustra diceretur in libro sapientiae:
neque herba, neque malagma sanavit eos. Genus humanum fuit infirmum:
Ps.: miserere mei, domine, quia infirmus sum; sana me.
Infirmitas ista consequuta est ex peccato, et Deus voluit adhibere
remedium medicinae, fecit ad similitudinem boni medici. Quando boni
medici volunt ostendere medicinam suam ponunt se primo ad graves
infirmitates, ut sic reddantur famosi. Languebat totum genus
humanum, et in muliere videbatur quasi totum corruptum, unde dixit
Salomon: inveni mulierem amariorem morte; et ideo dominus volens
ostendere suam medicinam esse bonam ostendit eam primo in muliere, ut
per mulierem derivaretur ad alios. Unde in Ecclesiastico: medicina
omnium in festinatione nebulae. Unde Salomon dixit in oratione sua:
dixit dominus ut habitaret in nebula. In ista nebula, idest in beata
virgine est salus generis humani, quia per eam sanatur. Unde dicit in
Ecclesiastico: in me omnis gratia viae et veritatis, in me omnis spes
vitae et virtutis; et quia medicina omnium est in ista nebula, idest
in beata virgine, ideo dicit apostolus: adeamus cum fiducia thronum
gratiae eius ut misericordiam consequamur, in auxilio opportuno.
Dicit: in festinatione nebulae quia virtus huius medicinae apparuit
festine. Festinum est quod in pueritia aliquis consequatur gratiam,
et beata virgo in utero materno consecuta est gratiam, quia
sanctificata est in utero ab originali culpa, licet concepta fuerit in
ea. Ps.: Deus in medio eius non commovebitur scilicet nec per
peccatum mortale nec veniale. Unde Augustinus: cum de peccatis
agitur de matre domini nullam volo fieri prorsus mentionem. Adiuvabit
eam mane diluculo idest in ipso ortu. Unde littera Hieronymi in suo
Psalterio habet: auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino. Ideo
ejus nativitatem prae ceteris sanctis celebramus nisi nativitatem
Christi et Joannis Baptistae. Fuit ergo beata virgo herba per
humilitatem. Item fuit herba virens per virginitatem. Dicitur in
Jeremia: omnis herba regionis siccabitur; sed beata virgo fuit herba
virens per virginitatem. Unde in Lucae: missus est Gabriel Angelus
ad Mariam virginem. Videte quod in virore videmus humorem,
pulchritudinem et utilitatem seu necessitatem. Primo, dico, in
virore videmus humorem tamquam causam, quia humidum causa est
viriditatis. Unde in Ecclesiastico: super omnem aquam viriditas.
Et scire debetis quod herba quaecumque exsiccatur ab igne vel a sole,
sic concupiscentia carnis desiccat virorem virginitatis. Job: ignis
est usque ad consumptionem devorans. Sed quid nutrit virorem
virginitatis? Certe amor coelestis, quia virginitas est quid
coeleste. Unde Hieronymus: in carne praeter carnem vivere non est
mundana vel humana conversatio sed coelestis. Et apostolus quando
monuit ad virginitatem dixit: unusquisque proprium donum a Deo habet:
alius sic, alius sic. Virginitas est ex gratia Dei cum libertate
liberi arbitrii. Unde dixit adolescens: non possum esse continens
nisi Deus dederit mihi. Numquid humor gratiae fuit in beata virgine?
Certe sic. Unde dixit ei Angelus: ne timeas Maria, invenisti
gratiam apud Deum. Ipsa copiosissime habuit gratiam. Unde dixit ei
Angelus: ave gratia plena et quia plenitudinem habuit humoris
gratiae, ideo non contenta fuit servare virginitatem modo consueto
scilicet per continentiam coniugalem, sed ultra communem usum in
proposito habuit firmissime in perpetuo servare virginitatem. Unde
dixit: quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Idest
cognoscere non propono? Secundo in virore videmus pulchritudinem
delectantem. Dicitur in Ecclesiastico: gratiam et speciem
desiderabit oculus, et super haec virides sationes. Puritas carnis et
virginitas delectat oculos Dei et sanctorum. Et quare? Proprie
delectat ordo, sive pulchritudo ordinis. Dicit Augustinus: si quis
videret fenestras confuse dispositas in domo, non delectaretur in
illis. Ordo naturalis hominis est ut caro spiritui subiiciatur, et
decor est quando ordo iste servatur; sed quando ordo confunditur tunc
homo est turpis; et ideo est quod peccata carnalia, licet quaedam non
sunt ita gravia sicut alia, magis tamen reddunt hominem infamem, quia
turpia sunt et hominem faciunt deordinatum, et quod est inferius in
homine, faciunt superius, et e converso. Sed in beata virgine nihil
fuit inordinatum, nec actu, nec affectu, nec primos motus peccati
habuit. Unde in Cantic.: tota pulchra es amica mea, et macula non
est in te. Et propter hoc dictum est ei: concupiscet rex speciem
tuam. Item in virore invenimus quod est utilis. Quamdiu herba est
virens tunc speratur quod fructum faciet; sed quando arescere incipit,
tunc amplius non speratur de eius fructu. Isa.: aruit herba,
defecit germen, omnis viror interuit. E converso quando herba est
virens, tunc speratur quod faciet fructum. Unde Ysa.: et erit
folium eius viride, et non desinet facere fructum. Sic quando aliquis
viret per virginitatem, tunc faciet fructum caritatis, sed quando aret
per concupiscentiam tunc sunt infructuosa eius opera quoad vitam
aeternam. Apostolus: qui seminat in carne, de carne metet
corruptionem. Herba sicca ad nihil utilis est nisi ut mittatur in
ignem; similiter qui ardent igne concupiscentiae ad nihil utiles sunt
nisi ut mittantur in ignem Inferni. Sed beata virgo fuit excellens in
virginitate, imo regina virginum; et quia excellenter habuit de virore
virginitatis, ideo fructum fecit mirabilem. Aliae virgines, quia
virgines sunt, faciunt fructum spiritualem, de quo fructu dicit
apostolus: fructus spiritus: caritas, gaudium, pax. Et beata virgo
quia copiam habuit viroris, ideo fructum fecit ventris. Dictum est
ei: benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.
Et super illud Isa.: ecce virgo concipiet, et pariet filium in
corde eius mirabiliter ardebat, ideo in carne mirabilia faciebat.
Aliae virgines fecerunt fructum spiritalem, sed ipsa fecit fructum
ventris. Fuit igitur herba virens. Dicit: germinet herbam facientem
semen. Et cuiusmodi semen? Dico semen sanctum, semen virtuosum, et
semen necessarium. Primo dico fecit beata virgo semen sanctum.
Isa.: semen sanctum erit quod steterit in ea. Et quare sanctum?
Quia erit sancti. Primo est sanctitas Dei, quia ipse est sanctus
sanctorum. Sancti, inquit, eritis, quia ego sanctus sum.
Huiusmodi sancti est semen, et ideo est sanctum semen. Semen est
verbum Dei et Christus est verbum Dei. Proprietas seminis est quod
producat simile ei a quo procedit; ita semen verbi Dei producit simile
sui, quia facit deos. Unde in Joanne: dedit eis potestatem filios
Dei fieri. Abraham commendatur de sanctitate, et sicut Christus
secundum spiritum est semen Dei, ita secundum carnem est semen
Abrahae, et: Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. In
semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes. Est igitur semen
illud benedictum. Item per semen verbi Dei efficimur filii Dei, ita
per semen Abrahae filii Abrahae: benedictum est semen quod attulit
nobis benedictum. Item est semen illud virtuosum. Unde in Evangelio
comparatur semini sinapis, quod est minimum semen et facit arborem
magnam ita ut aves coeli in ramis eius resideant. Semen parvum est
Christus qui parvus fuit in cruce, et crevit in tantum quod coelum et
terram repleret. Ascendit super omnes coelos ut adimpleret omnia.
Item est semen illud necessarium. Unde Isaias: nisi dominus
reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus. Et beatus Petrus
dicit: non est in aliquo alio salus, neque datum est aliud nomen
hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Mirabilis est ista herba,
et mirabilis eius germinatio. Terra ista est humana natura destituta
humore gratiae. Jerem.: aspexi terram, et ecce vacua erat, et
nihili. Quomodo ergo potuit producere herbam? Certe nullo modo.
Item fuit terra ista arida per concupiscentiam peccati. Unde in
Ecclesiastico: in meridiano exurit terram. Item fuit terra ista
infima, quia creavit Deus sursum coelum, terram vero deorsum.
Quomodo igitur germinavit? In Genesi dicitur: dixit Deus;
germinet terra herbam virentem. Dixit verbum, idest verbum genuit
quod fructum fecit. Unde in proverbiis: sapientia aedificavit sibi
domum, scilicet in beata virgine, et istam fecit sibi germinare
herbam. Ps.: homo natus est in ea et cetera. Ipse homo implevit
terram istam quia vacua erat. Ps.: visitasti terram, et inebriasti
eam, multiplicasti locupletare eam. Item quia arida fuit ideo
humectavit eam spiritus sanctus. Ps.: in stillicidiis eius
laetabitur germinans. Item quia infima fuit, ideo indidit se terrae
ut eam semen coeleste faceret. Isa.: quomodo imber descendit de
coelo, et inebriat terram, et germinare eam facit, sic erit verbum
meum. Si quis igitur est vacuus per peccatum recurrat ad istam herbam
et replebitur bonis. Ps.: replebimur in bonis domus tuae. Item si
quis aridus est recurrat ad illud verbum et humectabitur. Ps.: in
ipso speravit cor meum, et adiutus sum. Item si quis depressus est ad
ima, recurrat ad illud verbum et deducetur ad lucem coelestem. Ps.:
emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt in montem
sanctum tuum, et in tabernacula tua. Quod nobis praestare dignetur et
cetera.
|
|