|
Germinet terra herbam virentem et cetera. Altissimus de terra duo
remedia nobis attulit, scilicet herbam virentem, et lignum pomiferum.
De herba quae est beata virgo dictum est. Restat modo dicere de ligno
pomifero quod est lignum venerandae crucis dominicae, cuius solemnia
modo incoepimus, et satis congrue ista duo remedia coniunguntur, quia
herba virens salutem nostram protulit, sed lignum pomiferum ipsam
sustinuit et exaltavit, quia factus est Dei filius obediens etc. et
sequitur propter quod exaltavit illum et cetera. Unde in Evangelio
dicitur quod: stabat iuxta crucem mater Jesu. Videamus de isto
ligno. Tria videtur Moyses describere circa lignum illud, scilicet
eius speciem, eius ornatum, et eius fructum. Si speciem requiris:
lignum; si ornatum: pomiferum; si fructum requiris: est faciens
fructum. Primo, dico, si requiris speciem istius ligni, lignum
est. Lignum illud competit nostro remedio propter tria, quia competit
vulneri, competit reparationi, et competit reparatori. Primo,
dico, lignum crucis competit nostro remedio, quia competit vulneri.
Humanum genus per lignum vulneratum est, quia primus homo comedit de
ligno vetito; et ideo divina sapientia medicinam de ligno ligno
invenit. Vulneratum est genus humanum propter inobedientiam, quia
primus homo pomum ligni vetiti subripuit. Novus homo quasi pomum
salutiferum se ligno restituit. Ps.: quae non rapui, tunc
exolvebam. Ligno restituit se ipsum ut recompensaret damnum et
afferret remedium. Unde in libro sapientiae: benedictum lignum, per
quod fit iustitia. Videte: comparemus lignum ligno. De illo ligno
vetito tria dicit Scriptura. Videns mulier lignum quod erat bonum ad
vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile, tulit de ligno
et comedit. Primo, dico, illud lignum est bonum ad vescendum; et
propter hoc aptum est nutritioni. E contra lignum crucis docet carnis
mortificationem. Unde dicitur: quem principes vestri interemerunt.
Item illud est lignum mortis. Apostolus: si secundum carnem
vixeritis, moriemini; sed lignum crucis e contra mortificando carnem
vivificavit. Apostolus: Christus semel pro peccatis nostris mortuus
est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatos carne,
vivificatos autem spiritu. Item apostolus: si secundum spiritum
carnem mortificaveritis, vivetis. Secunda in ligno vetito fuit
pulchritudo mundana. Unde dicit: vidit lignum quod esset pulchrum
oculis. Isai.: omnis gloria eius tamquam flos agri. Habet flos
pulchritudinem et gloriam mundi, sed est maledicta quia per eam
trahuntur homines in damnationem. Iob: ego vidi stultum firma radice
firmatum, et maledixi pulchritudini eius. E contra lignum crucis
habet ignominiam. Unde scriptum est pro tempore illo: maledictus Deo
qui pendet in ligno. Et videte quod dicit quod erat pulchrum oculis
Adam et Evae, de quo gloriabatur. Primo de scientia dixit eis
serpens: eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Unde dicebatur:
lignum scientiae boni et mali. Quaedam sunt bona quibus homo non male
utitur, ut virtutes: sed habere experientiam rerum non est habere
virtutum (sic). Abundant aliqui in bonis mundi, et male quandoque
utuntur. Lignum illud habuit pulchritudinem oculorum, sed lignum
crucis habuit confusionem stultitiae. Unde apostolus: praedicamus
Christum crucifixum: Iudeis autem scandalum, gentibus quidem
stultitiam. Sed pulchritudo illius ligni commutata est in ignominiam.
Unde in Osee: gloriam eorum in ignominiam commutabo; sed ignominia
crucis commutata est in gloriam. Unde in Ezechiele: ego dominus
lignum sublime humiliavi, et exaltavi lignum humile. Videte quomodo
exaltatum est lignum crucis. Cosroe rex Persarum quasi captivum
duxerat illud lignum de Ierusalem, et per Eraclium reportatum est in
Ierusalem, et propter memoriam gloriae illius dicitur festum
exaltationis sanctae crucis usque nunc, et semper exaltatur crux,
quia: confirmat iustos dominus. Augustinus in commendatione sanctae
crucis dicit: crux finita est in poenis et manet, transit de
suppliciis damnatorum ad frontes imperatorum. Et Chrysostomus dicit:
crux ubique fulget in coronis regum, in armis militum, in sacris
altaribus, reges depositis coronis crucem accipiunt. Exaltatum est
igitur lignum crucis. Exaltabit ipsum dominus amplius. Unde in
Matthaeo: sol et luna obscurabuntur, et videbunt: signum filii
hominis in celo idest lignum crucis. Et dicit Chrysostomus quod
numquam sole et luna obscuratis filius hominis appareret nisi clarior
esset crux radiis solaribus. Item lignum illud habuit delectationem.
Unde in Genesi: erat aspectu delectabile. Delectatio crucis non est
delectatio vera, quia plus est ibi de amaritudine quam de
delectatione. Unde Salomon: risum reputavi stultitiam, et gaudio
dixi: cur frustra deceperis. E contra lignum crucis habuit
pulchritudinem amaritudinis, quod significatur in libro regum ubi
dicitur: ferro armabitur et ligno lanceato. Et apostolus Petrus:
Christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini. Ista
punctio amaritudinis vertitur in dulcedinem quod significatur in Exodo
ubi dicitur quod filii Israel invenerunt aquas amaras: praecepit
dominus Moysi quod imponeret lignum, et dulcuratae sunt aquae. Si
iusti patiuntur tribulationes, lignum crucis facit eas dulces. Crux
etiam facit in tribulatione gloriari. Apostolus: mihi absit gloriari
nisi in cruce domini nostri. Et Iac.: omne gaudium existimate,
fratres, cum in varias tentationes incideritis. Et quare? Propter
existimationem crucis. Apostolus: recogitate eum, qui talem pro
nobis apud semetipsum sustinuit a peccatoribus contradictionem cum
latronibus fuit deputatus. Quis igitur debet pro malo habere si
contradictiones sustineat? Competit igitur lignum crucis vulneri.
Item competit reparationi. Videte in sacra Scriptura, ubi fuit
periculum? Datum est remedium. Per lignum primum malum hominis fuit
quando Adam est eiectus de Paradiso; quod fuit remedium? Lignum
vitae; sed quia ad lignum vitae accedere non potuit, ideo remedium
habere non potuit. Unde dixit dominus: videte ne forte sumatur de
ligno vitae: et Christus attulit nobis lignum. Unde scribitur:
lignum vitae qui apprehenderint eam. Aliud periculum fuit in diluvio.
Remedium fuit per lignum archae. Si es in diluvio, in fluminibus
saeculi recurre ad lignum crucis. Ps.: si ambulavero in medio umbrae
mortis et cetera. Virga tua, et baculus scilicet crucis et cetera.
Per lignum deducor ad regimen. Item populus Israel fuit in periculo
quando opprimebatur ab Aegyptiis, et remedium fuit per lignum, quia
Moyses virga percussit Aegyptios, virga divisit mare. Si habes
impugnationes hostium spiritualium recurre ad lignum crucis. Dicitur
in libro regum quod filii Israel pugnabant contra Philistaeos, et
portata est arca domini in castra, et: ingemuerunt Philistaei
dicentes: vae nobis quia arca Dei venit in castra. Arca fuit ex
lignis imputribilibus, Ps.: contristabantur qui habitant terminos a
signis tuis. Qui victi sunt timent vexillum adversarii sui, et quia
Daemones victi sunt a Christo, timent eius vexillum, quod est lignum
crucis. Unde cantat Ecclesia: ecce lignum crucis, fugite partes
adversae. Competit igitur lignum vulneri et reparationi. Tertio
competit reparatori, quia per lignum crucis exaltatus est Christus.
Unde etiam scribitur: oportet exaltari filium hominis. Et quomodo
est exaltatus? Certe sicut pugnator. Unde convenit ei quod dicitur
in numeris: consurget virga ex Israel, et confringet principes
Moab. Apostolus: exspoliavit principatus et potestates. Igitur
lignum crucis est sicut currus triumphalis: est exaltativum Christi.
Unde est sicut ferculum Salomonis: est etiam sicut virga dirigens
populum. Ps.: virga directionis, virga regni tui. Exaltatus est
igitur Christus sicut pugnator. Item est exaltatus sicut magister in
cathedra. De ista exaltatione dicit: cum exaltatus fuero a terra,
omnia traham ad meipsum. Vidimus modo spem remedii. Videamus ornatum
ligni. Ornatus arboris est quod sit onusta pomis; et de isto ligno
dicitur quod est pomiferum. Et quae sunt eius poma? Dicitur in
canticis: omnia poma, nova et vetera servavi tibi. Poma vetera sunt
figurae quae referuntur ad lignum. Unde in Osee dicitur de istis
pomis: quasi prima poma, vidi omnes patres eorum. Poma nova quae
sunt? In Deuteronomio in benedictione Ioseph fit mentio de tribus
pomis, scilicet, de pomis caeli, de pomis solis et lunae, et de
pomis collium aeternorum. Quae sunt poma caeli? Membra Christi.
Crux membris Christi fuit ornata, sicut arbor ornatur pomis, non
solum membris corporis Christi corporalis, sed corporis mystici quibus
debet dicere: Christo confixus sum cruci. De pomis istis dicitur in
canticis: veniat dilectus meus in ortum suum, ut comedat fructum
pomorum suorum. Item poma solis et lunae sunt exempla virtutis, quae
Christus in cruce demonstravit. Habes exemplum charitatis a Christo
in cruce quia dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Et in
Ioanne: maiorem charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis
pro amicis suis. Item demonstravit nobis exemplum humilitatis, quia:
humiliavit semetipsum. Dedit etiam exemplum obedientiae, quia factus
est obediens patri. Item docuit exemplum patientiae, quia: cum
malediceretur non maledicebat. Ista sunt poma convallium de quibus in
canticis: descendi in hortum meum, ut viderem poma convallium. Poma
collium aeternorum quae sunt? Dico quod sunt documenta doctorum qui
sapientia sunt imbuti. Ps.: illuminans tu autem mirabiliter a
montibus aeternis. Invenies aliquos doctores instruentes fidem; et
Christus in cruce fidem docuit dicens: Deus, Deus, quare me
dereliquisti? Ostendit humanitatem esse passam, non propter
impotentiam divinitatis. Item invenies doctores dirigentes ad opem;
et Christus in cruce direxit ad opem dicens latroni: hodie mecum eris
in Paradiso. Item invenies doctores docentes patientiam. Hoc fecit
Christus in cruce dicens: pater ignosce illis quia nesciunt quid
faciunt. Item invenies aliquos doctores incitantes ad devotionem; et
hoc fecit Christus in cruce dicens: pater, in manus tuas commendo
spiritum meum. Item invenies aliquos instruentes de conversatione
humana; et hoc fecit Christus in cruce, quia exhibuit matri quod
debuit, et discipulo similiter, dicens: mulier: ecce filius tuus.
Deinde dixit discipulo: ecce mater tua. Ista sunt poma collium
aeternorum de quibus in canticis: emissiones tuae Paradisus malorum
Punicorum cum pomorum fructibus. Est igitur lignum pomiferum. Sed
sunt arbores quae continue habent flores et fructus, sic arbor crucis
continue habet flores. Et videte quod lignum crucis triplicem fecit
fructum, scilicet fructum purgationis, sanctificationis, et
glorificationis. Primo, dico, lignum crucis fecit fructum
purgationis, quia per crucem liberamur a peccatis. Unde beatus
Petrus: peccata nostra pertulit super lignum. De fructu isto dicit
Isaias: hic est fructus omnis ut auferatur peccatum. Secundo,
lignum crucis fecit fructum sanctificationis, de quo ad Romanos:
habetis fructum in sanctificatione. In quo est sanctificatio? In hoc
quod homo cruci adhaereat. Verum etiam quod homo per peccatum est
alienatus a Deo, et per Christum reconciliatus est. Unde ad
Rom.: reconciliati sumus Deo per mortem filii eius. Iob: quiesce
ei, et habeto pacem; et per hoc habebis fructus optimos, scilicet:
fructus spiritus, charitas, pax, gaudium et ut Christus per lignum:
nos sanctificaret extra castra passus est et in qualibet sanctificatione
ministri Ecclesiae utuntur signo crucis. Tertius fructus crucis est
glorificationis de quo in Ioanne: qui metit fructum congregat in vitam
aeternam. Et in libro sapientiae: bonorum laborum gloriosus est
fructus. Iste fructus adquiritur per crucem, sicut dictum est. Per
peccatum homo exclusus est a Paradiso, et ideo Christus in cruce
passus est ut per crucem pateat nobis aditus de terrenis ad coelestia.
Unde significatur crux Christi per scalam quam vidit Iacob. Unde in
Genesi: vidit Iacob scalam, et cacumine eius coelos tangebat, et
vidit Angelos ascendentes et descendentes, et dominum innixum scalae.
Omnes sancti per virtutem crucis ascendunt coelos. Unde apostolus:
habemus fiduciam per sanguinem crucis in introitu sanctorum et cetera.
Rogabimus dominum et cetera.
|
|