|
Homo quidam erat dives qui habebat villicum; et hic diffamatus est
apud illum quod dilapidasset bona illius, Luc. XVI, 1. Omnis
affluentia gratiarum procedit ex plenitudine divini thesauri, qui est
in abscondito divitiarum Dei, nec potest aliquis cognoscere de illo
nisi Deo ostendente; et ideo ostensionem ejus petebat Moyses dicens:
ostende mihi domine thesaurum tuum fontem aquae vivae; ergo quia sermo
imminet nobis de divinis divitiis, recurramus ad illum in quo sunt
omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, Colos. II, 3
et rogamus dominum nostrum et cetera.
|
|