|
Homo quidam et cetera. Valde periculosum est homini quod ignoret suum
modum et mensuram, et ex hoc provenit quod ultra se ipsos eriguntur in
superbiam, quia aestimant se dominos, non ministratores rerum.
Dicunt illud Job XXI, 15, quis est omnipotens ut serviamus ei?
Et similiter dicitur in Job XI, 12. Vir vanus in superbiam
erigitur, et quasi pullum onagri se liberum natum putat. Onager est
asinus silvestris qui non habet possessorem. Aliqui credunt se esse
sine jugo, et videtur eis quod licet eis quicquid libet; et ut ista
elatio auferatur de corde nostro, proponitur nobis parabola de
villico. Proponuntur autem hic duae personae. Persona domini, ibi:
homo quidam erat dives. Secundo proponitur persona villici, ibi, qui
habebat villicum. Primo, dico, proponitur nobis persona domini cum
dicit: et cetera. Circa personam domini tria vocantur. Conditio,
ibi: homo quidam; ejus facultas, ibi: erat dives, et ejus
provisio, ibi: qui habebat villicum. Primo, dico, tangitur persona
domini, ibi: homo quidam. Homo iste Deus est, licet Deus,
quantum ad naturam humanam sit vere homo, non tamen quantum ad naturam
divinam circumscriptus vel comprehensus, sed dicitur homo quantum ad
naturam divinam propter tria: propter similitudinem, propter
familiaritatem, et propter proprietatem. Primo, dico, Deus quantum
ad naturam divinam dicitur homo propter similitudinem. Secundum
communem usum loquendi res nominantur nominibus suarum imaginum, et
imagines nominibus rerum. De ista similitudine Dei cum homine dicitur
in Genesi: faciamus hominem ad similitudinem et imaginem nostram.
Illud privilegium habet homo inter ceteras creaturas inferiores, quod
homo ad Dei imaginem creatur: non corporis sed mentis, et in hoc
praefertur ceteris creaturis. Imago Herculis vocatur Hercules,
Hercules nomine imaginis suae, et Deus vocatur homo. Si homo ad
imaginem Dei creatus est, cavere debet sibi quod se incorruptum
custodiat et mundum. Ecce habemus imaginem Dei depictam in ligno; si
quis projiceret in eam lutum vel sputum, numquid non diceretur
blasphemus? Multo plus qui imaginem ad Dei similitudinem creatam
corrumpit, quia multo excellentior est imago Dei in anima quam imago
Christi in ligno. Augustinus Serm. IX, de decem chordis: imago
Dei es, quam per fornicationem et diffluentias libidinum corrumpis,
non attendens cujus imaginem violas. Si est imago ista corrupta per
peccatum, debet homo expoliare, totam foedationem et renovari. Unde
ad Coloss. III, 9: expoliantes veterem hominem cum actibus
suis, induite novum hominem, qui renovatur in agnitionem Dei secundum
eum qui creavit eum. Quidquid peccati vel foedationis est in nobis
debemus expoliare et novum hominem induere, ut cognoscamus eum mente et
opere. Secundo dicitur Deus homo ratione familiaritatis. Si
conversaretur aliquis cum Gallicis diceretur: iste conversatione
factus est Gallicus. Deus quadam familiaritate et conversatione
potest dicit homo, quia delectabile est ei cum hominibus esse. Unde
dicit in Proverb. VIII, 31: deliciae meae sunt esse cum filiis
hominum, et in tantum fuit ei delectabile cum hominibus conversari quod
non sufficit ei conversari cum eis spiritualiter, sed carnem nostram
voluit assumere, ut conversationem corporaliter cum hominibus haberet.
Unde in Baruch III, 38: in terris visus est, et cum hominibus
conversatus est. In terris visus est, et quomodo? Dicit Joannes
I, 14: verbum caro factum est. Si ita familiarem Deus se
exhibuit nobis, et nos debemus nos ei exhibere familiares. Ingratus
igitur est qui non curat habitare cum Deo. Magna praesumptio esset si
rex quaereret familiaritatem pauperis, et ille refugeret familiaritatem
regis. Rex omnipotens quaerit familiaritatem tuam; et quomodo?
Dicitur in Apocalyp. III, 20: ego, inquit, sto ad ostium,
et ad affectum per voluntatem intrat aliquid in cor, et pulso, bonum
propositum immittendo, si quis aperuerit mihi introibo, et coenabo cum
eo. Quando aliquis aperit Christo affectum cordis, tunc intrat Deus
et reficit et reficitur, gaudet in te, et te gaudere facit. Si Deus
ita familiaris est nobis, debemus studere esse ei familiares. Ps.
XXVI, 4. Unam petii a domino, hanc requiram et cetera. Sap.
VIII, 16 non habet amaritudinem conversatio ejus, nec taedium
convictus illius. Aliqui sunt quorum conversatio habet amaritudinem,
pungunt et contristant alios; aliorum conversatio habet taedium, quia
dicunt vana, vel quia non placent. In Deo nihil invenies nisi quod
delectet. Omnis delectatio nihil est respectu delectationis Dei.
Tertio dicitur Deus homo propter proprietatem humanam. Quid est
proprium hominis? Esse mansuetum natura, quia homo naturaliter est
animal sociale. Quaedam animalia divisim vivunt, ferae, leones, et
ursi; sed ista proprietas in tantum naturalis est homini quod
benignitas humanitas appellatur. Si contingat quod aliquis est
pestifer vel nocivus, dicitur inhumanus, quia accepit naturam ferae,
ut leonis et ursi. Unde in Prov. XXVIII, 15: leo rugiens,
et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. Ista
proprietas maxime convenit Deo, quia miserationes ejus super omnia
opera ejus, Ps. CXLIV, 9: imo est ipsa bonitas et
longanimitas: unde apostolus ad Titum III, 4: apparuit humanitas
et benignitas salvatoris nostri, et cetera. Quia igitur propter Dei
similitudinem, familiaritatem, et ejus proprietatem quilibet debet
esse incorruptus, Deo devotus, et proximo benignus, patet modo de
conditione istius hominis, cum dicit homo. Sequitur videre de ejus
facultate, quae notatur cum dicit dives. Sed quae fuit ejus
facultas? Dico quod fuit dives tripliciter. Primo ratione
perfectionis naturae; secundo ratione affluentiae donorum; et tertio
ratione multitudinis rerum possessarum. Primo, dico, est Deus dives
ratione perfectionis naturae. Contingit quod aliqui sunt divites in
rebus possessis, sed sunt tenues internis, sicut stulti qui non habent
sapientiam. Quidam debebat filiam suam nuptui tradere: occurrerunt ei
duo, unus fuit dives in substantia, sed tenuis in sapientia. Alius
fuit sapiens, sed non fuit dives. Ivit ad quemdam sapientem,
quaesivit ab eo cui debebat tradere filiam suam. Respondit ille: malo
virum indigentem divitiis quam divitias indigentes viro. Sed Deus
dives est in se ipso; quidquid boni invenitur in creatura ex ipso est.
Si quaeris scientiam aut bonitatem, totum excellentissime et
primordialiter est in Deo. De istis divitiis dicit apostolus XI,
33: o altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei. Ex quo
infinitae divitiae sunt in ipso, summo desiderio debemus satagere ad
tenendum Deum. Qui scit thesaurum plenum divitiis in loco in quo eum
potest adipisci, stultus est si totum studium suum non ponat ad
acquirendum thesaurum illum. Thesaurus divitiarum est in Deo quem
potes adipisci. Unde in Evangelio Matth. XIII, 44: simile
est regnum coelorum thesauro abscondito in agro; quem cum invenit
homo, vadit et vendit omnia quae habet et emit agrum illum. Si istas
divitias habes quae sunt in Deo, nihil tibi deerit. Unde in libro
sapientiae: venerunt mihi omnia bona cum illa. Et dominus dicit
Moysi XXXIII, 19: ego ostendam tibi omne bonum. Solus Deus
potest replere desiderium nostrum. Secundo dicitur Deus dives
secundum affluentiam et abundantiam donorum. Dicitur bene quod aliquis
non est multum dives, sed habet multa dare. Deus dat affluenter et
non minuitur ejus thesaurus. Apostolus Ephes. II, 4: Deus qui
dives est in misericordia, idest qui abundanter tribuit misericordiam.
Dives est enim in omnes qui invocant illum. Si quis abundanter
daret, multi ingererent se ad accipiendum. Sed si vis accipere,
Deus paratus est tibi dare. Debes te ingerere ad accipiendum. Ps.
XXXIII, 6. Accedite ad eum, et illuminamini. Et in
Apocalyps. XXII, 11: sanctus sanctificetur adhuc. Debet homo
semper appetere magis ac magis habere spiritualia. Appetitus suus non
habet modum neque mensuram, sed appetitus in hiis quae sunt ad finem
regulantur secundum mensuram. Augustinus: finis quem intendit medicus
est sanitas: ea quae sunt ad finem istum sunt medicinae. Medicus non
dicit: nolo istum curare non perfecte, sed quantum melius possum.
Unde respectu finis non ponit mensuram; sed si diceret: dabo ei
fortissimam medicinam quam potero; male diceret, quia medicinae sunt
ad finem. In hiis debet habere mensuram. Bona animae sunt finis;
bona corporis sunt ad finem. Unde de bonis temporalibus debemus
quaerere secundum mensuram, sed de bonis animae debemus quaerere
quantum possumus. Sed aliqui volunt virtutem modicam. Dicunt
sufficit mihi hoc facere, sed divitias nolunt moderari. Unde non
sufficit eis una praebenda, sed quanto plures habent, et plures etiam
appetunt; sed Deus dives est in misericordia, et in affluentia
donorum; ideo semper debemus accedere ad ipsum pro spiritualibus
bonis; de temporalibus debemus ei committere, quod det nobis de eis
secundum quod videbitur ei expedire. Unde in Evangelio Matth.
VI, 33: primum quaerite regnum Dei; et haec omnia adjicientur
vobis. Item est dives Deus in possessione, quia sua sunt omnia.
Ps. XXIII, 1. Domini est terra etc.; gloria et divitiae in
domo ejus, Ps. CXI, 3; et cum esset dives, propter nos egenus
factus est, II Cor. VIII, 9, et in hoc debemus considerare
quod non debemus confidentiam habere in temporalibus sed in
spiritualibus. Si homo videret servum alterius, et ille servus
promitteret ei servire, non deberet in hoc confidere, quia dominus
posset eum impedire; sed si dominus servi permitteret quod ei
serviret, tunc confidere posset; ideo in Deo confidere debemus, quia
ipse potest omnia dare. Unde apostolus ad Timoth. VI, 17
divitibus hujus, mundi praecipe non sublime sapere, idest non
superbire in hiis quae terrena sunt, neque sperare in incerto
divitiarum, sed in Deo vivo qui dat omnia affluenter. In ipso est
inchoatio spei. Est igitur Deus dives tripliciter. Patet modo de
hominis conditione et de ejus facultate. Videamus de ejus provisione,
quae notatur cum dicitur: qui habebat villicum. Sed quis est iste
villicus? Dico quod villicus est administrator villae. Unde est quod
Deus per suam potentiam omnia per se ipsum facere potuit, sed noluit,
imo commisit aliis administrationem, et sibi reservavit gubernationem,
et voluit quod alii ministrarent, ut servaretur pulchritudo ordinis et
perfectio universi. Ponatur quod unus non indigeret alio; non esset
pulchritudo ordinis. Ps. CIII, 24: quam magnificata sunt
opera tua, domine: omnia in sapientia fecisti, impleta est terra
possessione tua. Item voluit omnia per seipsum gubernare propter
voluntatem, quia noluit quod res aliqua esset supervacua. Unde in
libro sapientiae XIV, 4: cum sis potens omnia salvare, sequitur;
ut non essent cuncta supervacua opera tua, exiguo ligno credunt homines
animas suas. Quare fecit Deus solem? Ne egeremus ejus calore et
luce. Et si non haberet utilitatem, supervacuus esset; et tu
superfluus es in mundo, si non facis utilitatem. Ps. numquid vane
constituisti (omnes) filios hominum? Quasi dicat: non. Et dominus
servum inutilem jussit projici in tenebras exteriores Matth. XXV,
30. Quid igitur dicendum est de servo nocivo? Item voluit Deus
aliis committere administrationem propter liberalitatem. Voluit Deus
quod bonitas rei transiret in alios. Dicit Dionysius de Coelest.
Hierarch. c. III, quod nihil divinius est quam Dei cooperatorem
fieri; et quando praedicas ad salutem animae, vel alia bona facis,
tunc Deo cooperas. Unde dicit Deus Moysi Exod. VII, 1: ego
constitui te Deum Pharaonis. Dicit: qui habebat villicum. Qui
sunt villici? Dicit quod Deus in diverso ordine constituit villicos.
Primo constituit Angelos qui administrarent super omnem creaturam.
Unde Augustinus de Genesi ad Litt.: omnia corpora reguntur per
spiritualem creaturam. Apostolus Haebr. I, 4: omnes sunt
administratorii spiritus. Isti sunt magni ballivi. Sed sunt minores
istis qui sunt praepositi rebus terrenis. Unde in Genes. I, 26:
faciamus hominem ad similitudinem et imaginem nostram: et praesit
piscibus, bestiis et volatilibus; et breviter omnibus. Ps.
VIII, 8. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, sed scitote quoniam
dominus ipse est Deus. Ps. XCIX, 3. Unde Chrysostomus: de
parabola villici inter spuria, advena es, et transitorii et brevis
usus sunt tibi jura commissa. Et ponit duo exempla dicens: modo habes
agrum vel servum, considera quot dominos ante habuit infinitos; vix
habent tot glebas. Item est de te sicut de illo qui sub umbra
quiescit: recedis, et venit alius qui quiescit ibi sicut et tu. Sic
cedit tibi in mundo secundum divinam providentiam, non tuam. Igitur
villicus es, non dominus. Item sunt ballivi medii inter homines et
Angelos, qui sunt super homines et hominibus praepositi sunt.
Apostolus I Cor. IV praepositos et administratores. Item
suscitavit gloriosos ministros, scilicet beatos dominicum et
Franciscum qui administrarunt salutem hominum, et ad hoc fuit ipsorum
spirituale studium ut homines inducerent ad salutem, et omnes sancti
quaesiverunt administrare salutem hominum, et bonorum laborum gloriosus
est fructus. Ideo gloriosi sunt modo in coelesti patria, ad quam nos
perducat qui cum patre et cetera.
|
|