|
Homo quidam et cetera. Sicut dictum fuit hodie, in verbis istis duae
personae introducuntur, scilicet persona domini et persona villici: de
duobus aliqua dicta sunt, nunc de villico dicemus. Et possumus circa
villicum tria considerare, scilicet ejus officium, ejus abusum, et
periculum; officium, quia villicus fuit: abusum, quia dilapidavit
bona domini: periculum, quia diffamatus est. Dixi quod villici sunt
administratores, ut Angeli et homines. Et quia homines sumus,
dicamus quod homo est cui commissa est cura dispensationis bonorum.
Tria committit dominus homini. Seipsum, bona spiritualia, et res
exteriores. Primo, dico, committit dominus homini seipsum. Haec
est differentia inter hominem et alia animalia, quod dominus dedit
homini potestatem sui. Potest homo facere de se quod vult, sed alia
animalia moventur instinctu naturali. Unde in Ecclesiastico XV,
14: Deus ab initio constituit hominem, et illum dimisit eum in manu
consilii sui. Si tu commisisses aliquid alicui, exigeres ab eo
rationem; sed nota: si leo occidit hominem, non punit eum Deus,
quia non est ei cura de se ipso commissa. Apostolus I Cor. IX,
9: numquid est cura Deo de bobus? Sed Deus hominem sibi ipsi
commisit; ideo rationem debet ei reddere. Unde in Ecclesiaste XI,
9: ambula in via cordis tui, idest secundum desideria voluntatis
tuae, in intuitu oculorum tuorum, idest secundum intellectum, et
scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. Secundo,
commisit Deus homini bona spiritualia, quia homo in sua potestate
habet uti bonis spiritualibus, et potest eis uti bene vel male. Unde
in Evangelio Matth. XXV, 14: homo peregre proficiscens vocavit
servos suos et dedit eis bona sua, idest temporalia, et dixit Luc.
XX, 13: negotiamini donec venio. Si habes caritatem potes ea uti
bene vel male, et oportebit te reddere rationem de hoc. Unde
apostolus ad Cor. XIV, 32: spiritus prophetarum prophetis
subjecti sunt. Et de hoc oportebit reddere rationem. Gregorius:
Hom. IX in Evang. cum crescunt dona, rationes crescunt donorum.
Tertio, commisit Deus homini bona exteriora, ut eis utatur. Ps.
VIII, 8: omnia subjecisti sub pedibus ejus etc., et Deo
rationem reddere debes. Si aliquis dominus commisisset tibi bona sua,
oporteret te rationem reddere illorum in fine anni; sic Deus in fine
vitae tuae exiget rationem de praebendis tuis. Unde contra malos
dicitur in canonica Jacobi V, 1: agite nunc plorate, plorantes et
ululantes in miseriis quae advenient vobis. Sequitur Jacob V, 9:
ecce judex ante jam ad januam assistit. Patet modo de officio
villici. Videamus de abusu villici, quod notatur cum dicit:
dissipavit bona illius. Sed qualiter dissipat villicus bona domini
sui? Tripliciter: primo, dico, dissipat villicus bona domini sui
per usurpationem. Verbi gratia ponatur quod villicus, cui dominus
commisit villam, vel alia bona, non vellet facere utilitatem domini
sui, sed sibi eam attribueret, ille diceretur fur. Deus commisit te
tibi non ut sis tuus, sed ut sis suus, et quaeras gloriam Dei, non
tuam. Apostolus II Tim. II, 15: sollicite cura te ipsum,
exhibere Deo operarium inexprobrabilem, inconfusibilem. Sed quidam
non reputant se liberos. Dicunt illud Job XXI, 15: quis est
omnipotens ut serviamus ei? Item si Deus dedit tibi scientiam aut
virtutem, ad quid dedit tibi nisi ut servias ei, et des ei gloriam?
Unde in Ecclesiastico LI, 23: danti mihi sapientiam dabo
gloriam. Dicit Hilarius: hoc praecipuum vitae meae officium me
debere tibi, omnipotens pater, conscius sum, ut te omnis sermo meus
et sensus loquatur. Sed aliqui, non tales, dixerunt Ps. XI,
5: labia nostra a nobis sunt, quis noster dominus est? Si sciunt
bene se disputare et legere, nolint ex hoc impugnare Deum et fidem.
Unde Isaias III, 8: lingua eorum, et adinventiones eorum contra
dominum. Deus dedit tibi divitias, ut convertas in honorem Dei.
Unde dixit David Paralip. XXIX, 14: tua sunt omnia: et quae
de manu tua accepimus, dedimus tibi. E contra quidam reputant omnia
sua, non Dei. Job XXII, 17: quasi nihil posset facere
omnipotens reputaverunt eum; cum replesset domum eorum bonis, Isaias
XXIV, 5: dissipaverunt foedus sempiternum scilicet quod creaturae
omnes debent esse propter gloriam Dei. Dissipat igitur villicus bona
domini sui per usurpationem. Sed contingit quod villicus, sive
dispensator, dissipat bona domini sui indebite retinendo. Qui vinum
deberet vendere et retineret donec corrumperetur, dissipat bona domini
sui indebite retinendo. Habes curam tui, non quod tibi soli intendas
et de te solo curam geras. Sic oculus non est factus pro se solo, sed
ut corpori deserviat. Dixit quidam senex, Terentius Autontim.
Act. I, Scen. I: quia homo sum, nihil a me humani alienum
puto. Item accepisti gratiam a Deo. Credis quod ideo habes eam,
quod solus eam habeas? Certe non, sicut sol non habet claritatem pro
se solo, sed ut eam effundat aliis, dedit tibi Deus gratiam ut
dispenses eam aliis. Unde beatus Petrus: I Pet. IV, 10:
unusquisque, prout accepit gratiam, in alterutrum, ministratores
sicut boni dispensatores Christi. Et sapiens dicit VII, 13:
quam sine fictione didici et sine invidia communico. Item debes
temporalia aliis ministrare, non solum habere ad tuam voluntatem
solum. Apostolus I Tim. VI, 17: praecipe divitibus hujus
saeculi non sublime sapere, et facile tribuere. Dixit philosophus,
Polit. Lib. II, lect. IV, quod optimae sunt civitates in
quibus possessiones sunt distinctae et usus communes. In Joele
dicitur I, 17: apothecae dissipatae sunt, (quoniam) confusum est
triticum, ad litteram est consumptum; propter hoc dicitur in canonica
Jacobi V, 2: divitiae vestrae computruerunt; vestimenta vestra a
tineis comesta sunt. Aurum vestrum et argentum eruginavit, et erugo
illorum erit vobis in testimonium. Dicit Basilius: Hom. in illud
Lucae, destruam; solent dicere homines: Deus non est justus. An
injustus est Deus inaequaliter nobis res dispensans? Non est
injustus. Cur ergo tu abundas, ille mendicat, nisi ut cibum vitae
dispensando, vitae praemia consequaris, et ille patientiae braviis
coronetur? At tu non depraedator es, quae tibi commissa sunt
dispensanda appropriando? Est egentium panis quem tu tenes, nudi
tunicam quam in conclavi conservas, discalceati calceus qui penes te
marcescit, indigentis argentum quod humi reconditum habes; quocirca
tot injurias quot dare posses. Alii villici, seu dispensatores, sunt
dispensatores per prodigam diffusionem. Primo seipsos effundunt
Diabolo per modicam delectationem, contra quos dicitur in proverbiis
V, 9: ne dederis honores tuos alieno, et annos tuos crudeli. Alii
si habent gratiam, vendunt eam favore vulgi, contra quos dicitur
Matth. VII, 6: nolite sanctum dare canibus. Temporalia dant
histrionibus; non darent aliquid bono viro; contra quos dicitur
Eccl. XII, 5: da justo bono, et non receperis et nolito
recipere peccatorem, scilicet, in quantum peccator est, ad fovendum
eum in peccato. Legitur Luc. XV, 3, quod filius prodigus partem
substantiae suae expendit vivendo luxuriose. Utinam non multi animam
expenderent. Patet modo de officio villici et de ejus abusu.
Videamus de periculo villici. Apparet nobis periculum istius villici
ex tribus. Primo ex diffamatione. Unde dicitur quod diffamatus est.
Secundo ex officii amissione. Unde dicitur: jam non poteris amplius
villicare. Tertio apparet periculum villici, quia non potest se
amplius juvare; unde dixit: fodere non valeo, mendicare erubesco.
Primo, dico, apparet periculum villici, sive dispensatoris, ex
diffamatione. Habuit multa bona aliquis; venit ad mortem: peccata
sua non latent. Quis diffamavit eum? Conscientia sua et sanctorum,
et ipse Deus cui omnia nuda et aperta sunt. Item periculum villici
apparet ex officii amissione, quia dictum est ei: non poteris amplius
villicare. Habuisti scientiam et pecuniam; venis ad mortem, non
poteris amplius ea habere. Ps. XLVIII, 17: dives cum
interierit non sumet omnia, idest nihil. Job I, 21: nudus
egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc. Dices,
forte potero mihi aliquid acquirere? Certe, non, quia non poteris te
juvare. Unde dicit: fodere non valeo, mendicare erubesco; propter
hoc dicitur in Ecclesiaste IX, 10: quodcumque facere potest manus
tua, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec
sapientia erunt apud Inferos, quo tu properas. Dices forte, rogabo
beatam virginem et sanctos quod juvent me? Certe non erit tunc locus
mendicandi. Unde dicitur: mendicare erubesco. Virgines fatuae
voluerunt mendicare, sed nihil datum est eis, sed quae paratae fuerunt
intraverunt ad nuptias. Matth. XXV, 10. Est igitur villicus
in periculo. Sed quod est remedium? Qui haberet causam coram judice
et esset accusatus, et crimen ejus esset notum, quid esset
saluberrimum consilium? Dico quod saluberrimum consilium esset quod
rex daret ei, scilicet si rex ei diceret: fac hoc et liberaberis.
Hoc esset saluberrimum consilium. Christus dat tibi consilium.
Quando aliqui sunt diffamati, nec possunt amplius villicare, nec
fodere possunt, nec mendicare, debent facere consilium Christi, qui
dicit Luc. XVI, 9: facite vobis amicos de mammona iniquitatis;
ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Sed quod
est illud consilium et mammona? Hoc est consilium quod Daniel dedit
Nabuchodonosor dicens Daniel, IV, 24: consilium meum placeat
tibi regi: peccata tua eleemosinis redime. Dicit: de mammona
iniquitatis. Debemus ne divitias iniquas, sicut de furto, dare
pauperibus? Certe non, quia dicit Augustinus Lib. de verbis
domini: Serm. XXXV: noli te fingere talem Deum qualem hominem
contemnes. Et dominus dicit: Isai. LXVII, ego odio habeo
rapinam in holocaustis. Quatuor modis solet exponi, sive intelligitur
quod dicit: de mammona iniquitatis. Uno modo exponit Basilius
dicens: quod mammona iniquitatis dicit, quia divitiae sunt
iniquitates. Raro contingit quod aliquis habeat divitias quin aliquis
antecessorum inique eas acquisiverit. Augustinus dicit de verbis
domini, Serm. XXXV quod divitiae dicuntur mammona iniquitatis,
quia iniquus eas divitias aestimavit; vel dicuntur mammona iniquitatis
quia perducunt ad iniquitatem. Chrysostomus dicit, (Theophyl. in
hunc locum), quod divitiae dicuntur mammona iniquitatis, quia inique
eas retinuisti. Habes redditus et viginta vel quadraginta libras in
thesauro modo? Saltem in morte distribuas. Est cui debent
distribui. Quidam sunt solliciti de se ipsis quantum ad famam. Dicit
Christus: ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula.
Augustinus conjungit duo verba verbis Christi et villici. Villicus
dicit Luc. XVI, 4: ut cum amotus fuero, recipiant me in domos
suas, et dominus dicit Luc. XVI, 9: in aeterna tabernacula.
Et dicit Augustinus: de verbis domini, Serm. XXXV, qui sunt
illi quorum sunt aeterna tabernacula, nisi sancti Dei? Qui sunt qui
ab eis recipiuntur in aeterna tabernacula, nisi qui eorum necessitati
deserviunt, et quod opus est eis hilariter subministrant? Isti sunt
minimi Christi, qui dimissis omnibus secuti sunt Christum. Numquid
dandae sunt eleemosinae peccatori? Dico quod ceteris paribus melius
est dare justo quam peccatori; quia dando justo opus quod facis
meritorium est, et similiter opus quod ille facit; sed non sic est in
peccatore; imo solum est meritorium opus quod tu facis, non quod ille
facit. Dicit Chrysostomus, XXXIII ad populum Antiochenum:
ars artium potissima est eleemosina. Non enim edificat domus luteas,
sed perennem impendit nobis vitam. Quod nobis praestare et cetera.
|
|