|
Beata gens, cujus est dominus et cetera. Circa illud gloriosum
collegium sanctorum, cujus festum hodie celebramus, dictum fuit de
sanctorum dignitate et de ipsorum rectore. Propter temporis brevitatem
dicendum est aliquid de ejus dispositione, quae designatur nomine
populi. Quid est populus? Augustinus introducit diffinitionem populi
talem de civitate Dei, Lib. XIX, c. XXXI: populus est
coetus multitudinis juris consensu utilitatis communione sociatus. Et
videte, secundum hoc, in nomine populi tria accipi possunt. Numerosa
multitudo, ordinata distinctio, et concors unio. Primo, dico, ad
populum requiritur numerosa multitudo, quia unus vel duo non faciunt
populum. Ista gens habet ne multitudinem? Certe sic. Unde in
epistola hodierna: vidi turbam magnam quam nemo dinumerare poterat.
Hoc pertinet ad dignitatem regis, et maxime istius regis, quod habeat
magnum populum. Unde in Prove. V: in multitudine populi dignitas
regis. Et Boetius dicit, quod rex gloriatur de civium multitudine.
Terra nihil est in comparatione ad coelum. Dionysius dicit Coelest.
Hierarch. c. XIV: quod multitudo materialium nihil est respectu
spiritualium. Et de domino dicitur: millia millium ministrabant ei:
et decies millies centena millia assistebant ei, et postea, multitudo
omnium sanctorum. In libro primo regum: Israel Juda innumerabiles
quasi arena maris comedentes et bibentes et laudantes. Solus Deus
scit multitudinem sanctorum, Ps. CXLVI, 4: qui numerat
multitudinem stellarum. Multitudo igitur populi pertinet ad dignitatem
regis. Item, pertinet ad jucunditatem. Homo est corruptibilis
naturae. Multitudo populi pertinet ad magnitudinem gaudii. Unde
Isaias XXII, 2: urbs frequens, civitas exultans. Item,
multitudo numerosa pertinet ad securitatem nostram. Multi sunt sancti
nobiscum. Unde in libro judicum V, 20: stellae manentes in cursu
suo et ordine, contra Sisaram pugnaverunt, idest contra Diabolum.
Et Helisaeus dixit puero suo IV Reg. VI, 16: noli timere;
multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illis. Multitudo igitur
sanctorum in patria est sanctis ad gaudium, Deo ad honorem, et nobis
ad securitatem. Dicendum de electione sanctorum. Traditur distinctio
sanctorum ex cognitione in epistola: sed ista diversitas est in mundo,
non in coelo. Unde apostolus ad Coloss. III, 11, ibi non est
barbarus neque Scyta, Judaeus et gentilis. Et beatus Petrus:
Act. X, 35: in omni gente qui timet Deum, et operatur
justitiam, acceptus est illi. In Evangelio ergo dicitur nobis
differentia sanctorum, quae erit in patria in populo glorioso.
Traduntur nobis aliqui reges. Verum est quod omnes sancti regnant cum
Deo, sed specialiter regnant apostoli. Unde in Luca XXII,
29: ego dispono vobis regnum, sicut disposuit mihi pater, et sicut
fuerunt rectores Ecclesiae, ita in patria habent regiam dignitatem.
Et quomodo acquisiverunt ipsi regnum? Certe paupertate. Alii
acquirunt regnum divitiis. Audiamus Petrum, qui dicit de
acquisitione regni: Matth. XIX, 27: ecce, inquit, nos
reliquimus omnia. Et dominus dicit: Matth. V, 3: beati pauperes
spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Sunt novi
argumentatores qui nesciunt quid dicunt. Ipsi dicunt, quod virtus
consistit in medio, et ita omnia renuntiare et virginitas non sunt de
genere virtutum, quia non sunt in medio. Dicit philosophus:
inexperti ad pauca respicientes facile enuntiant. Non oportet quod in
medio secundum quantitatem, sed secundum rectam rationem. Dicit
philosophus in quarto Ethicorum, quod magnanimus magnitudine est in
extremis, sed eo quod ut oportet est medius, quia est magnanimus, ubi
debet secundum quod debet, et propter quod debet. Philosophi omnia
sua deposuerunt, ut possent vacare philosophiae et continenter
vixerunt. Si hoc fuit apud gentiles, bene debet esse in
Christianis. Sed si vir vellet continere quando mulier petit
debitum, hoc esset vitiosum; sed in virginitate est summa virtus.
Igitur apostoli acquisiverunt regnum paupertate. Invenimus victores
martyres qui Heb. XI, 33: per fidem vicerunt regna, et isti
sunt beati mites, quia non murmur resonat, non quaerimonia. De ipsis
dicitur in Evangelio: Matth. V, 4: beati mites; quoniam ipsi
possidebunt terram. Item invenimus quosdam in solatio viventes, ut
sunt sancti confessores qui lugebant in mundo et magnam poenitentiam
egerant. Vidistis Antonium et Benedictum, qui in fletu et magna et
austera poenitentia vixerunt, et modo sunt in gaudio et consolatione.
Unde in Evangelio Matth. V, 5 ipsi consolabuntur. Item,
invenimus in coelo judices justissimos, scilicet prophetas qui
justitiam praedicaverunt; et isti fuerunt esurientes justitiam, et
ideo modo saturantur. Unde in Evangelio Matth. V, 6: beati qui
esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur. Item, in
patria invenimus coetum patriarcharum, qui insistebant operibus
misericordiarum, et istis servatur adhuc in coelo dignitas recipiendi
alios. Unde Abraham, qui omnes in hospitio suo recipiebat, etiam
Angelos, Gen. XVIII, 3, habet dignitatem in coelo quod omnes
in sinu Abrahae recipiuntur, et ideo dicitur: Heb. XIII, 2
hospitalitatem nolite oblivisci. Abraham omnes electos in sinu suo
recipit. Unde dicitur: Matth. VIII, 11 venient ab oriente
(et occidente), et recumbent in sinu Abraham et Isaac et Jacob.
De istis dicitur in Ecclesiastico: XLIV, 10 isti sunt viri
misericordiae, quorum pietates non defuerunt. Item, in patria
invenimus coetum virginum, quae munditiam servaverunt. Haec est casta
generatio. De istis dicitur in Evangelio: Matth. V, 8 beati
mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt. Item, invenimus in patria
chorum Angelorum qui intendunt paci; de quibus in Evangelio:
Matth. V, 9 beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur. Patet
modo quomodo pauperes acquisiverunt regnum, mites terram, lugentes
consolationem, esurientes justitiam adepti sunt satietatem,
misericordes consecuti sunt misericordiam, mundi visionem Dei, et
pacifici vocantur filii Dei. Ad illud consortium nos perducat qui cum
patre et cetera.
|
|