|
Sequitur de processu beati Martini ad beatitudinem cum dicit:
ascensiones in corde suo disposuit. Quicumque vult ire ad aliquem
altum statum, oportet quod paullatim ascendat. Hoc considerans beatus
Martinus, quod de infimo statu miseriae debebat ascendere ad altum
statum, beatitudinis paravit sibi ascensiones. Possumus autem in
beato Martino considerare triplicem ascensionem. Prima est per
regenerationis sacramentum, secunda est secundum statum, et tertia
secundum meritum. Primo, dico, beatus Martinus paravit sibi
ascensionem per regenerationis sacramentum; et quilibet, cui hoc
beneficium confertur, scilicet, quod in Christo regeneretur, non
parvo gradu ascendit. Apostolus: III, 27 omnes qui in Christo
baptizati estis, Christum induistis. Non parum est indui et
conformari Christo. De isto ascensu dicitur in canticis: IV, 2
dentes tui sicut greges tonsarum. Pili sunt peccata: greges tonsi
ascendentes de lavacro sunt qui per Baptismum a peccato sunt mundati,
et isti ascendunt: quod signatur per hoc quod Christus baptizatus
ascendit de aquis, Matth. III, 16. Beatus Martinus multum
cogitavit quomodo ad illud beneficium posset pervenire, et postea
sollicite cogitavit se mundum a peccato custodire. Secunda ascensio
pertinet ad statum. Unde in Exodo: XXIV, 1 dixit dominus ad
Moysen: ascende tu et seniores septuaginta domus Israel in montem.
Dixit dominus quod alii remanerent, et quod solus Moyses ascenderet:
populus non ascendit, quia non pertingit ad altitudinis statum.
Seniores aliquantulum ascenderunt, sed solus Moyses in montem
ascendit. Diversi sunt status, secundum hoc dico, si consideremus
ascensionem beati Martini secundum statum, tripliciter ascendit.
Primo de statu militari in clericalem, secundo a statu clericali in
regularem, et tertio a statu regulari in pontificalem. Primo dico
beatus Martinus secundum statum ascendit de statu militari ad
clericalem, quia altior est militia clericalis quam saecularis; quia
milites saeculares habent bella contra hostes carnales, nos autem
contra hostes spirituales bella domini gerimus. Unde apostolus: II
Cor. X, 4 arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed spiritualia
posita a Deo ad destructionem errorum, vitiorum, et peccatorum. De
ista ascensione dicit Isaias: II, 3. Venite ascendamus ad montem
domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et
ambulabimus in semitis ejus. Status clericalis est mons quidam.
Debemus ad domum domini ascendere et ibi servire et ecclesiasticis
dogmatibus erudiri. Unde dicit: docebit nos viam suam, et contrariam
viam non debemus admittere. Apostolus Ephes. V, 3: nec nominetur
in vobis, et in via domini debemus etiam ambulare. Qui in montem
domini ascendit, in sortem domini est electus. Ascendit igitur beatus
Martinus, quia eruditus fuit a beato Hilario, et factus est ab eo
clericus. Secundo ascendit beatus Martinus de statu clericali ad
statum regularem, quia fuit monachus in Italia. Qui in agone
contendit ab omnibus se abstinet; quanto magis abstinet se homo ab
illis quae negotium suum impediunt? Tanto pugna sua est magis
legitima. Saeculares habent temporalia, sed religiosi non habent ea,
ne ipsos impediant. De isto ascensu dicitur in Genesi XXXV, 3:
ascendamus in Bethel et habitemus ibi. Jungit: commorantes, nullo
modo extra progredientes. Debent religiosi morari in religione, et
non exire, nisi pro eis quae pertinent ad salutem animarum. Tertio
ascendit beatus Martinus de statu regulari ad statum pontificalem:
rectus est iste ascensus. Ad quid ascendit? Certe ad ministerium
altaris et ad sacramenta ecclesiastica ministranda. De isto ascensu
dicitur in Ecclesiastico l, 12: in ascensu altaris sancti, gloriam
dedit sanctitatis amictum. Numquid sic magnificavit dominus beatum
Martinum? Certe sic, quando globus igneus apparuit super ipsum cum
offerret sacramentum altaris. Item ascendit ad salutem populorum.
Unde in Prov. XXVIII, 42: in exultatione justorum, multa
gloria: cum impii regnaverint, ruinae hominum. Unus episcopus malus
certo est ruinae in multis. Dicitur in Abdia: 27 ascendentes
salvatores in montem, idest praelati debent ascendere per salutem
animarum. Sed conqueritur dominus de malis in Exechiele, dicens:
XIII, 2 non ascendistis ex adverso, nec apposuistis vos in murum
pro domo domini idest, contra haereticos, et malos quoscumque.
Ascendit igitur beatus Martinus tripliciter secundum statum. Sed
nihil valeret ascendere secundum statum, nisi homo ascendat secundum
meritum; ideo ascendit beatus Martinus tertio secundum meritum. Unde
dicit Symmachus Papa: vilissimus reputandus est, nisi praecellat
scientia et sanctitate, qui est dignitate praestantior. Parum est
esse clericum, si non praecellat virtute laicum. Similiter parum est
esse monachum vel pontificem, nisi praecellat alios vitae sanctitate.
Unde requiritur, ut qui ascendit secundum statum, quod ascendat etiam
in merito. De isto ascensu dicitur in canticis: III, 6 quae est
ista, quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus
myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? Quae ascendit
sicut virgula fumi, non fumi horrendi, sed fumi odoriferi. Sed unde
procedit iste fumus? Certe ex aromatibus myrrhae, idest
mortificationis carnis, et thuris, idest devotionis, et universi
pulveris pigmentarii, idest omnium virtutum. In quolibet statu debet
homo studere proficere. Consideremus quomodo studuit proficere beatus
Martinus in quolibet statu. In statu militari studuit proficere in
misericordia et pietate. Et rationabiliter, quia milites sunt
rapaces. Unde voluit se immunem ostendere ab illo crimine in statu
militari, et ideo studuit in misericordia et pietate. Unde dicitur
militibus Luc. III, 4 neminem concutiatis nulli calumniam
faciatis. Item in statu clericali studuit obedientiae.
Obedientissimus fuit: ad nutum beati Hilarii omnia disposuit. Unde
convenit illi quod dicitur in Ecclesiastico III, 1. Filii
sapientiae, Ecclesia justorum. Item in religione praevaluit in
paupertate et austeritate. Item in statu pontificali praevaluit
humilitate, unde eamdem humilitatem servavit in statu pontificali quam
ante servaverat, juxta illud Ecclesiastici III, 20: quanto
magnus es, humilia te in omnibus. Eccl. XXXII, 1 rectorem te
posuerunt noli extolli; sed esto in illis sicut unus ex illis. Videte
quomodo ascendit beatus Martinus. Dico quod ascendit prudenter,
humiliter et ferventer. Primo dico ascendit prudenter de statu
militari in clericalem; quia cum dispositione initur bellum, et ipse
bene disposuit istum ascensum. Placuit ei tamen non in altum
ascendere, quia cum vellet eum beatus Hilarius promovere in diaconum,
noluit, sed remansit acolytus. Item de statu clericali ascendit in
regularem, et istum ascensum bene disposuit in corde suo; sed ascensum
de statu regulari in pontificalem non disposuit in corde suo, quia,
ipso renitente, promotus est in pontificem. Hoc dico pro tanto, quia
status pontificalis, licet sit magnus, non tamen est ambiendus. Si
aliquis diceret: volo studere, ut possim postea bene Ecclesiam
regere, non bene diceret. Unde Augustinus de Civit. Dei, Lib.
XIX, c. XIX: locus superior, sine quo populus regi non
potest, etsi administretur ut decet, indecenter tamen appetitur.
Sequitur: quam sarcinam et si nullus imponat percipiendae et
inspiciendae veritati, vacandum est. Item fecit beatus Martinus
ascensum istum humiliter. Unde dicit: in valle lacrymarum. Dicitur
in Evangelio Luc. XIV, 11: qui se humiliat exaltabitur. Item
fecit ascensum istum ferventer. Unde dicit: lacrymarum. Ex
magnitudine desiderii studuit lacrymas proferre. Unde potuit dicere
Ps. XLI, 2, 4: sicut cervus desiderat ad fontes aquarum et
cetera. Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte et cetera.
Quia igitur beatus bene disposuit ascensum suum in processu
beatitudinis, ideo pervenit ad terminum beatitudinis, qui est gloria
aeterna, ad quam nos perducat qui cum patre et spiritu sancto et
cetera.
|
|