|
Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem
tuam, Matth. XI, 10. Sumptum est de Malachiae ultimo. In
his verbis describuntur tria circa salvatoris gratiosum adventum,
scilicet: dignatio mirifica Dei patris, ignitas gratifica
praecursoris, et benignitas mirifica salvatoris. Primum, ibi: ecce
ego mitto. Secundum, ibi: Angelum meum. Tertium, ibi: ante
faciem tuam. Nota igitur quantum ad omnia, quod tam salvator quam
praecursor fuerunt nobis missi a patre Angeli officio, non natura;
etenim fuerunt vere nostri Angeli divinitus nobis missi: ad coelestium
mansionum paranda itinera. Genes. XXVIII, 12. Vidit Jacob
scalam, et Angelos Dei ascendentes et descendentes per eam. Ad
divinorum voluntatum patefacienda secreta. Galat. III, 19: lex
fuit ordinata per Angelos in manu mediatoris. Ad divinarum
condescensionum implenda ministeria. Matth. IV, 11: Angeli
accesserunt et ministrabant ei. Ad spiritualium perfectionum praebenda
exempla et documenta. Genes. XXXII, XXXIII, 12:
fuerunt, Jacob obviam Angeli Dei, quos cum vidisset, ait: castra
Dei sunt haec.
|
|