|
Secundum Augustinum, in IV de doctrina Christiana, eruditus
eloquens ita eloqui debet ut doceat, ut delectet, ut flectat: ut
doceat ignaros; ut delectet tediosos; ut flectat tardos. Haec tria
completissime sacrae Scripturae eloquium. Docet enim firmiter aeterna
sua veritate, Psalm.: in aeternum, domine, permanet verbum tuum.
Delectat suaviter sua utilitate, Psalm.: quam dulcia faucibus meis
eloquia tua. Flectit efficaciter sua auctoritate, Ier. XXIII:
nunquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit dominus? Et ideo sacra
Scriptura in verbo proposito commendatur a tribus: primo ab
auctoritate qua flectit, cum dicit: hic est liber mandatorum Dei.
Secundo, ab aeterna veritate qua instruit, cum dicit: et lex quae
est in aeternum. Tertio, ab utilitate qua allicit, cum dicit: omnes
qui tenent eam pervenient ad vitam. Auctoritas autem huius Scripturae
ex tribus ostenditur efficax. Primo ex origine; quia Deus origo eius
est. Unde dicit: mandatorum Dei; Baruch III: hic adinvenit
omnem viam disciplinae; Hebr. II: quae cum initium accepisset
enarrari per dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est.
Cui quidem auctori infallibiliter credendum est; tum propter naturae
suae conditionem, quia veritas est, Ioan. XIV: ego sum via,
veritas et vita; tum propter scientiae plenitudinem, Rom. XI: o
altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei; tum propter verborum
virtutem, Hebr. IV: vivus est sermo Dei et efficax, et
penetrabilior omni gladio ancipiti. Secundo, ostenditur efficax ex
necessitate quam scilicet imponit, Marc. ult.: qui autem non
crediderit condemnabitur, et cetera. Unde per modum praecepti veritas
sacrae Scripturae proponitur; unde dicit: mandatorum Dei. Quae
quidem mandata intellectum per fidem dirigunt, Ioan. XIV:
creditis in Deum et in me credite; per dilectionem affectum
informant, Ioan. XV: hoc est praeceptum meum ut diligatis
invicem, sicut dilexi vos; quod ad actum et executionem inducunt: hoc
fac, et vives. Tertio, ostenditur efficax ex dictorum uniformitate,
quia omnes qui sacram doctrinam tradiderunt, idem docuerunt, I Cor.
XV: sive autem ego, sive illi sic praedicamus, et sic credidistis.
Et hoc necesse est quia omnes habuerunt unum magistrum, Matth.
XXIII: unus est magister vester, etc.; unum habuerunt
spiritum, II Cor. XII: nonne eodem spiritu ambulavimus? Unum
insuper affectum, Act. IV: multitudinis credentium una erat anima
et cor unum in Deo. Et ideo in signum uniformitatis doctrinae dicitur
singulariter: hic est liber. Veritas Scripturae huius doctrinae est
immutabilis et aeterna. Unde sequitur: et lex quae est in aeternum.
Luc. XXI: caelum et terra transibunt; verba autem mea non
transibunt. Permanet autem in aeternum haec lex propter tria: primo,
propter legislatoris potestatem, Isa. XIV: Deus exercituum
decrevit, et quis poterit infirmare? Secundo, propter eius
immutabilitatem, Malach. III: ego Deus et non mutor. Num.
XXIII: non est dominus quasi homo ut mentiatur; nec ut filius
hominis ut mutetur. Tertio, propter legis veritatem, Psal.: omnia
mandata tua veritas. Prov. XII: labium veritatis firmum erit in
perpetuum. III Esdr. IV: veritas manet et invalescit in
aeternum. Utilitas autem huius Scripturae est maxima, Isai.
XLVIII: ego dominus Deus tuus docens te utilia. Unde
sequitur: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam; quae quidem
triplex est. Prima est vita gratiae, ad quam sacra Scriptura
disponit, Ioan. VI: verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et
vita sunt. Per hanc enim vitam spiritus Deo vivit, Gal. II:
vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus. Secunda est
vita iustitiae in operibus consistens, ad quam sacra Scriptura
dirigit, Psal.: in aeternum non obliviscar iustificationes tuas;
quia in eis vivificasti me. Tertia est vita gloriae, quam sacra
Scriptura promittit et ad eam perducit, Ioan. VI: domine, ad
quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Eodem, XX: haec autem
scripta sunt ut credatis; et ut credentes vitam habeatis in nomine
ipsius.
|
|