|
Ad hanc autem vitam sacra Scriptura perducit dupliciter: scilicet,
praecipiendo et adiuvando. Praecipiendo per mandata quae proponit,
quod pertinet ad vetus testamentum, Eccli. XXIV: legem mandavit
nobis Moyses. Adiuvando autem per donum gratiae quod legislator
largitur, quod pertinet ad novum testamentum. Ioan. I: lex per
Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
Unde tota sacra Scriptura in duas partes principaliter dividitur,
scilicet, in vetus et novum testamentum; quae duo tanguntur Matth.
XIII: omnis Scriba doctus in regno caelorum similis est ei qui
profert de thesauro suo nova et vetera. Et Cant. VII: omnia
poma, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. Vetus autem
testamentum dividitur secundum doctrinam mandatorum, est enim duplex
mandatum, scilicet coactorium et monitorium. Coactorium est mandatum
regis qui potest transgressores punire, Prov. XX: sicut rugitus
leonis, ita et terror regis. Sed monitorium est praeceptum patris qui
habet erudire, Eccli. VII: filii tibi sunt? Erudi illos.
Praeceptum autem regis est duplex, scilicet unum, quo legem statuit;
aliud quod ad observantiam statutae legis inducit, quod consuevit per
suos praecones et nuntios promulgare. Et sic distinguuntur tria
praecepta, scilicet regis, praeconis et patris. Et secundum haec
tria vetus testamentum dividitur in tres partes, secundum Hieronymum
in prologo libri regum. Prima pars continetur in lege, quae est quasi
praeceptum ab ipso rege propositum, Isai. XXXIII: dominus rex
noster, dominus legifer noster. Secunda continetur in prophetis, qui
fuerunt quasi nuntii et praecones Dei ex persona Dei populo loquentes
et ad observantiam legis inducentes, Aggaei I: dixit Aggaeus, de
nuntiis domini. Tertia continetur in Agiographis, qui spiritu sancto
inspirati locuti sunt non tamen ex parte domini, sed quasi ex se
ipsis. Unde Agiographi dicuntur quasi sacri scriptores, vel quasi
sacra scribentes, ab agios quod est sacrum et graphia quod est
Scriptura: et sic praecepta quae in eis continentur sunt quasi
paterna. Ut patet Prov. VI: fili mi, custodi praecepta patris
tui, et cetera. Ponit tamen Hieronymus quartum librorum ordinem,
scilicet, apocryphos: et dicuntur apocryphi ab apo, quod est valde et
cryphon, quod est obscurum, quia de eorum sententiis vel auctoribus
dubitatur. Ecclesia vero Catholica quosdam libros recepit in numero
sanctarum Scripturarum, de quorum sententiis non dubitatur, sed de
auctoribus. Non quod nesciatur qui fuerint illorum librorum auctores,
sed quia homines illi non fuerunt notae auctoritatis. Unde ex
auctoritate auctorum robur non habent, sed magis ex Ecclesiae
receptione. Quia tamen idem modus loquendi in eis et in Agiographis
observatur, ideo simul cum eis computentur ad praesens. Prima autem
pars, quae legem continet, in duas partes dividitur; secundum quod
duplex est lex, scilicet, publica et privata. Privata lex est quae
uni personae vel familiae imponitur observanda. Et talis lex in
Genesi continetur, ut patet de primo praecepto homini dato, Gen.
II 17: de ligno scientiae boni et mali ne comedas; et Noe,
Gen. IX 4: carnem cum sanguine non comedetis; et Abrahae:
Gen. XVII 9: custodies pactum meum et semen tuum post te in
generationibus suis. Lex autem publica est quae populo traditur. Lex
enim divina populo Iudaeorum tradita est per mediatorem, quia non erat
idoneus populus ut immediate a Deo susciperet, Deut. V, unde: ego
sequester fui et medius inter vos et dominum. Gal. III: lex
ordinata est per Angelos in manu mediatoris. Et ideo in legislatione
duplex gradus attenditur. Unus quo lex a domino ad mediatorem
pervenit, et hoc pertinet ad tres libros, scilicet: Exodum,
Leviticum, numeros. Unde frequenter in illis libris legitur:
locutus est Deus ad Moysen. Secundus gradus est quo lex per
mediatorem populo exponitur; et hoc pertinet ad Deuteronomium, ut
patet ex hoc quod in eius principio dicitur: locutus est Moyses, et
cetera. Tres autem libri praedicti distinguuntur secundum tria in
quibus oportebat populum ordinari: primo in praeceptis quantum ad
iudicii aequitatem, et hoc fit in Exodo; secundo in sacramentis
quantum ad cultus exhibitionem, et hoc fit in Levitico; tertio in
officiis, quantum ad rei publicae administrationem, et hoc fit in
libro numerorum. Secunda autem pars, quae est prophetarum, dividitur
in duas partes, secundum quod nuntius duo debet facere. Debet enim
exponere regis beneficium ut inclinentur homines ad obediendum; et
debet proponere legis edictum. Triplex autem beneficium divinum
prophetae populo exposuerunt: primo haereditatis consecutionem, et hoc
in Iosue, de quo Eccli. XLVI: fortis in bello Iosue; secundo
hostium destructionem, et hoc in libro Iudicum, de quorum
destructione in Psalmo: fiat illis sicut Madian et Sisarae; tertio
populi exaltationem; quae quidem est duplex, scilicet: privata unius
personae, et de hoc in Ruth; et publica quae est totius populi,
usque ad regiam dignitatem, et de hoc in libro regum: quod beneficium
Deus improperat eis Ezech. XVI: decora facta es vehementer. Hi
enim libri, secundum Hieronymum in ordine prophetarum ponuntur. In
aliis autem libris qui communiter prophetarum dicuntur, prophetae
posuerunt divina edicta ad legis observationem. Et hoc dicitur, primo
in communi; et hoc in prophetis maioribus qui ad totum populum
mittebantur et ad totius legis observantiam inducebant; secundo in
particulari; et hoc in prophetis minoribus, quorum diversi, propter
diversa ad speciales gentes mittebantur, sicut Osee ad decem tribus;
Ioel ad senes Israel; Ionas ad Ninivitas; et sic de aliis.
Prophetae autem maiores dividuntur secundum ea quibus ad observantiam
legis prophetae populum induxerunt: scilicet blandiendo per
promissiones beneficiorum; terrendo per comminationem paenarum;
arguendo per vituperationes peccatorum. Quamvis haec tria in singulis
prophetarum inveniantur, tamen Isaias principaliter blanditur; de quo
dicitur Eccli. XLVIII: consolatus est lugentes in Sion;
Ieremias vero comminatur, unde dicebat: de industria dissolvit manus
virorum bellantium Ier. XXXVIII; sed Ezechiel arguit et
vituperat, Ezech. XVI: pater tuus Amorrhaeus et mater tua
Cethaea. Potest tamen aliter distingui, ut dicatur quod Isaias
praenunciat principaliter incarnationis mysterium, unde tempore
adventus in Ecclesia legitur; Ieremias vero mysterium passionis,
unde legitur tempore passionis; Ezechiel mysterium resurrectionis,
unde in resurrectione ossium et templi reparatione librum suum finit;
Daniel autem secundum quod inter prophetas computatur ex hoc quod
spiritu prophetico praedixit futura, quamvis non ex persona domini
populo loqueretur, prosequitur de divinitate Christi, ut quatuor
prophetae quatuor Evangelistis respondeant, vel etiam de advocatione
ad iudicium. Tertia autem pars, quae continet Agiographos et
apocryphos libros, in duo distinguitur, secundum duo quibus patres
instruunt filios ad virtutem, scilicet verbo et facto; quia exempla in
moralibus non minus valent quam verba. Quaedam autem instruunt facto
tantum; quaedam verbo tantum; quaedam verbo et facto. Facto autem
dupliciter. Uno modo instruendo de futuro ad cautelam; et hoc est in
Iosue, quem Hieronymus inter Agiographos ponit. Quamvis enim
propheta ex dono prophetiae esset, non tamen ex officio; quia non fuit
a domino missus ad prophetandum populo. Unde quod Sap. VIII
dicitur, de eo intelligi potest: signa et monstra scit antequam
fiant. Alio modo narrando ad exemplum virtutis praeterita. Virtutes
autem principales sunt quattuor, scilicet: iustitia, qua est bonum
commune, cuius exemplum ponitur in Paralipomenis, in quo totius
populi status describitur qui per iustitiam gubernatur. Secunda est
temperantia, cuius exemplum ponitur in Iudith; unde Hieronymus:
accipite Iudith viduam castitatis exemplum. Iudith XV: fecisti
viriliter eo quod castitatem amaveris. Tertia est fortitudo, cui duo
competunt, scilicet, aggredi; et quantum ad hoc ponitur exemplum in
libro Machabaeorum; et sustinere et quantum ad hoc ponitur exemplum in
Thobia, Thob. II: hanc autem tentationem ideo permisit dominus
evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae eius. Quarta
est prudentia, cuius est obviare insidiis; et quantum ad hoc ponitur
exemplum eius in Esdra. In illo enim libro ostenditur quomodo Esdras
et Neemias et alii principes prudenter caverunt insidias inimicorum
volentium impedire aedificationem templi et civitatis. Est etiam
prudentiae sagaciter repellere violentias; et quantum ad hoc datur eius
exemplum in libro Hester: ubi ostenditur quomodo Mardocheus et
Hester Aman potentissimi fraudes eliserunt. Libri autem Agiographi
et apocryphi, qui tantum instruunt verbo, distinguuntur secundum quod
verbum dupliciter ad instructionem operatur: uno modo petendo
sapientiae donum, Sap. VII: optavi et datus est mihi sensus,
invocavi et venit in me spiritus sapientiae. Et ad instructionem
operatur Psalterium, per modum orationis Deo loquens. Secundo modo
sapientiam docendo, et hoc dupliciter, secundum duplex opus
sapientis; quorum unum est mentientem manifestare posse: et quantum ad
hoc est liber Iob, qui per modum disputationis errores elidit, Iob
XIII: disputare cum Deo cupio prius vos ostendens fabricatores
mendacii et cultores perversorum dogmatum. Aliud opus eius est non
mentiri de quibus novit; et sic dupliciter instruimur: quia vel
commendatur nobis sapientia, et hoc in libro sapientiae; vel
sapientiae praecepta proponuntur, et hoc in tribus libris Salomonis:
qui quidem distinguuntur secundum tres gradus virtutum quos Plotinus
distinguit; quia praecepta sapientiae non nisi de actibus virtutum esse
debent. In primo gradu, secundum eum, sunt virtutes politicae,
quibus homo moderate rebus mundi utitur et inter homines conversatur;
et secundum hoc est liber proverbiorum. In secundo gradu sunt virtutes
purgatoriae, quibus homo se a rebus mundi exuit per contemptum; et
secundum hoc est Ecclesiastes qui ad contemptum mundi ordinatur, ut
patet per Hieronymum in prologo. In tertio gradu sunt virtutes
purgati animi, quibus homo, saeculi curis penitus calcatis, in sola
sapientiae contemplatione delectatur; et quantum ad hoc sunt cantica.
In quarto autem gradu sunt virtutes exemplares in Deo existentes, de
quibus praecepta sapientiae non dantur, sed magis derivantur ab eis.
Verbo autem simul et facto instruit Ecclesiasticus. Unde praecepta
sapientiae qui proposuit, in laude patrum librum suum terminavit, ut
patet a XLIV capitulo et deinceps. Novum autem testamentum, quod
ad vitam aeternam ordinat, non solum per praecepta, sed per gratiae
dona, dividitur in tres partes. In prima agitur de gratiae origine:
et hoc in Evangeliis. In secunda de gratiae virtute: et hoc in
epistolis Pauli; unde in principio a virtute Evangelii incipit
dicens: virtus Dei est in salutem omni credenti. Rom. I. In
tertia agitur de virtutis praedictae executione: et hoc in reliquis
libris novi testamenti. Origo autem gratiae Christus est, Ioan.
I: de plenitudine eius omnes accepimus, gratiam pro gratia, quia lex
per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta
est. In Christo autem est considerare duplicem naturam, scilicet:
divinam: et de hoc est principaliter Evangelium Ioannis, unde
incipit: in principio erat verbum et verbum erat apud Deum, et Deus
erat verbum; et humanam: et de hac principaliter tractant alii
Evangelistae, qui distinguuntur secundum tres dignitates, quae
Christo homini competunt. De ipso enim quantum ad dignitatem regiam
determinat Matthaeus; unde in principio sui Evangelii eum secundum
carnem a regibus descendisse ostendit et a magis regibus adoratum. Sed
quantum ad dignitatem propheticam determinat de eo Marcus; unde a
praedicatione eius Evangelium incipit. Quantum vero ad sacerdotalem
dignitatem determinat de eo Lucas; unde a templo incipit et a
sacerdotio, et in templo finit Evangelium, et frequenter circa
templum versatur, ut dicit quaedam Glossa Luc. II super illud:
invenerunt eum in templo sedentem in medio doctorum. Vel aliter, ut
dicatur quod Matthaeus determinat de Christo principaliter quantum ad
mysterium incarnationis; et ideo in figura hominis describitur; Lucas
quantum ad mysterium passionis; et ideo describitur in figura bovis,
quod est animal immolatitium; Marcus vero quantum ad victoriam
resurrectionis; et ideo describitur in figura leonis; Iohannes vero,
qui ad alta divinitatis eius volat, per aquilam designatur. Executio
autem virtutis gratiae ostenditur in progressu Ecclesiae, in quo est
tria considerare. Primo Ecclesiae initium; et de hoc agitur in
actibus apostolorum; unde dicit Hieronymus: actus apostolorum nudam
videntur sonare historiam et nascentis Ecclesiae infantiam texere.
Secundo Ecclesiae profectum; et ad hunc ordinatur instructio
apostolica in epistolis canonicis. Tertio Ecclesiae terminum; in quo
totius sacrae Scripturae continentiam Apocalypsis concludit, quousque
sponsa in thalamum Iesu Christi ad vitam gloriosam participandam; ad
quam nos perducat ipse Iesus Christus, benedictus in saecula
saeculorum. Amen.
|
|