|
Lux orta est justo, et rectis corde laetitia, Psalm. 96, 12.
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a
patre luminum. Verba ultima sunt in 1 canonica beati Jacobi 1,
17. Datum bonum sunt temporalia; datum melius bona naturalia, ut
corpus et anima; datum optimum sunt bona gratuita et aeterna gloria.
Omne datum optimum, per quod intelligitur gratia, est a patre
luminum. Gratia dicitur donum optimum ad operandum meritorie; unde in
Joan. 15, 5: sine me nihil potestis facere. Item gratia dicitur
donum perfectum ad consequendum bonum gloriae. Et ista a patre
luminum. Psal. 83, 12: gratiam in praesenti, et gloriam in
futuro dabit dominus. Quoniam igitur gratia Dei est tam efficax donum
ad operandum bonum in praesenti, et assequendam aeternam gloriam in
futuro, in principio rogemus dominum ut det nobis gratiam et cetera.
|
|