|
Lux orta est justo, et rectis corde laetitia. Psal. 96, 12.
Dictum fuit hodie qualiter beata virgo in ortu suo est lux corruscans:
restat videre qualiter est laetitia rectis; quia notatur ibi: et
rectis corde laetitia. Laetitia promittitur in sacra Scriptura non
quibuslibet rectis, sed rectis corde, idest perfecte rectis. Sic
exponemus quod intelligitur per Job 1, 1, de quo dicitur: erat vir
ille simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo. Simplex
in intentione, rectus in opere. Timens Deum et recedens a malo,
idest peccato. Unde Salomon Prov. 14, 16: sapiens timet et
declinat a malo. Et alibi Prov. 15, 28: per timorem declinat
omnis homo a malo. Tali recto promittitur laetitia. Videndum est
quod duplex est homo: unus interior, alius exterior. Et secundum hoc
requiritur quod perfecte rectus habeat rectitudinem in homine interiori
et exteriori. Homo interior consistit in anima: anima autem duas
habet partes, scilicet intellectum et affectum. Et secundum hoc
requiritur quod sit rectitudo in homine interiori: primo, ex parte
intellectus, quia rectitudo est veritatis cognitio; secundo, oportet
quod sit rectitudo ex parte affectus, qui est bonitatis verae
delectatio; quia cognitio charitatis rectificat intellectum, et amor
verae bonitatis rectificat affectum. Primo, dico, cognitio summae
veritatis rectificat intellectum; unde Psal. 72, 1: quam bonus,
idest valde bonus, Israel Deus his qui recto sunt corde. Est
bonus, idest bonorum suorum diffusivus his qui recto sunt corde, idest
qui habent cognitionem summae veritatis per fidem; quia fides est lux
specialis ad cognoscendum dominum, et ea quae sunt circa dominum.
Psalm. 124, 4: benefac domine bonis quantum ad affectum et
rectis corde, quantum ad intellectum. Patet modo quod ad hoc quod
homo sit perfecte rectus requiritur rectitudo luminis interioris,
scilicet animae ex parte intellectus. Secundo, requiritur rectitudo
hominis interioris ex parte affectus; de qua rectitudine dicit
Bernardus, quod rectitudo creaturae rationalis est conformare suam
divinae voluntati. Ista autem conformitas consistit in charitate,
quae transformat amantem in amatum, non secundum substantiam, sed per
conformitatem voluntatum. Item plus: oportet quoque omne esse rectum
in exteriori homine; ad quae tria requiruntur: primo ut sit rectus
visu, sive aspectu; secundo ut sit rectus in locutione vel affectu;
tertio, ut sit rectus in incessu. Primo, dico requiritur quod sit
homo exterior rectus in visu, sive in aspectu. Unde Salomon in
Prov. 4, 24: oculi tui recta videant, et palpebrae tuae
praecedant gressus tuos; dicit: oculi tui recta videant, non solum
interius sed exterius quae licita sunt videre; quia dicit Gregorius:
non licet intueri quod non licet concupisci. Dicit: recta videant,
scilicet exempla sanctorum et bona opera proximorum. Et palpebrae tuae
et cetera. Debet homo oculos deprimere ad ista inferiora et humilia.
Sed quidam habent oculos elatos per superbiam et cordis elationem; de
quibus in proverbiis 6, 17 - 18: sex sunt, quae odit dominus:
et septimum detestatur anima ejus; scilicet oculos sublimes, et
linguam mendacem. Pavo quando gloriatur de cauda sua, et aspicit
pedes suos, statim caudam dimittit. Similiter si aliqui boni
efferantur per superbiam, quod absit, respiciant pedes suos et
humiliabuntur. Dicit: oculi in plurali, non uno tantum: et dicit,
recta non sinistra videant. Secundo, debet homo exterior esse rectus
in locutione secundum affectum. Apostolus ad 2 Tim. 2, 15,
enim dicit: sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo,
operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Loquitur
praelato principaliter, et ex convenienti (consequenti) omnibus
aliis. Dicit: cura te ipsum, per dolorem contritionis: exhibe te
Deo operarium rectum inconfusibilem, scilicet qui non sit dignus
confusione, sed laude et remuneratione. Talis est qui utilia dixit.
Sed mali digni sunt confusione. Recte tractantem verbum veritatis.
Quidam non recte tractant verbum veritatis; scilicet illi qui propter
gloriam aut bonorum excellentiam praedicant, vel ad propriam
jactantiam: sed recte tractant qui ad hoc tractant verbum veritatis ut
Deus glorificetur, proximus aedificetur. Audivi de quodam magistro
in theologia qui per viginti quinque annos rexerat, et per viginti
annos, ut confessus fuit in morte, (quod) plus rexit propter vanam
gloriam quam propter Dei commendationem et proximi aedificationem.
Gladius pulcher, qui ordinatus est ad secandum, si quis utetur eo ad
fodiendum fimum, male utetur eo, quia non utetur eo respectu finis ad
quod ordinatus est. Similiter verbum veritatis ordinatum est ad Dei
laudem et proximi aedificationem. Qui igitur alio modo vel fine
utitur, male utitur. Propter hoc dicitur Eccli. 28, 20:
verbis tuis facito stateram, idest pondera verba tua si sint ad laudem
Dei, vel non; vel si sint nociva proximo vel non: et fraenos ori tuo
rectos. Rectum est fraenum quando non est plus ex una parte quam ex
alia: sed quando est laxum ex una parte, et ex alia multum stringit,
tunc non est rectum. Sed aliquando unus etiam recte tenet fraenum oris
in prosperitate, sed in adversitate blasphemat et murmurat: de quibus
in epistola Jacobi 1, 26: si quis putat se esse religiosum, et
non refraenat linguam suam a verbis malis, et blasphemat, vana ejus
religio est. Tertio, debet omnis homo exterior esse rectus in
intellectu. Unde apostolus ad Hebraeos 12, 13: rectos facite
gressus pedibus vestris, scilicet et mentis et corporis, ut non
claudicans quis erret per infidelitatem in intellectu, magis autem
sanetur, scilicet per gratiam divinam. In affectu aliquis claudicavit
in duas partes: unde in libro 3 regum 18, 21: ut quid
claudicatis in duas partes? Si dominus est, sequimini ipsum. Aliqui
claudicant in uno pede qui habent veram fidem in intellectu, et odium
boni ex parte affectus. Utroque pede claudicant qui habent errorem
infidelitatis in intellectu, et odium bonitatis in affectu; vel qui
sunt elati tempore prosperitatis, et murmurant tempore adversitatis.
Propter hoc dicit apostolus Hebr. 12, 13: rectos facite gressus
pedibus vestris et cetera. Scilicet ut adsit humilis patientia, fides
vera, et bonus amor. Si igitur habemus hominem rectum ex parte
hominis interioris et ex parte hominis exterioris, talibus promittitur
laetitia. Sed dices: qui descripsit rectos corde, qualiter non
similiter rectos corpore, vel rectos gressu vel visu? Ratio est quia
quando (est) rectitudo in homine interiori, tunc est rectitudo in
homine exteriori; quia Matth. 6, 22: si oculus tuus fuerit
simplex, idest sine plica duplicitatis, sive erroris, totum corpus
tuum erit lucidum, idest tota congeries operum tuorum erit bona et
recta. Quia igitur homo exterior dependet ab homine interiori, ideo
descripsit tantum rectum corde et non corpore. Patet modo qui sint
recti. Isti recti scitis quid faciunt? Tria domino rependunt:
primo, vitam corrigunt; secundo dominum diligunt; tertio, dominum
benedicunt, et pro beneficiis sibi a Deo collatis gratias domino
referunt. Primo dico, vitam corrigunt: unde in proverbiis: impius,
qui non habet pietatem ad dominum, nec compassionem ad proximum,
effraenat idest confraenat (non fraenat) vultum idest animum
pertinaciter idest imprudenter et irriverenter; qui autem rectus est
corrigit viam suam per praevidentiam. Talis est qui est rectus
rectitudine justitiae ad proximum, et rectitudine contemplationis ad
Deum. Sed impius effrenat vultum ne mandatum Dei recipiat, vel si
recipiat, opere non adimpleat. Secundo, recti corde Deo adhaerent
per dilectionem. Unde in Cant. 1, 4: recti diligunt te.
Psalm. 24, 21: innocentes et recti adhaeserunt mihi. Scilicet
per fervorem et habitum caritatis. Tertio, recti corde domino pro
beneficiis acceptis gratias referunt; unde in Esdrae ultimo (3
Esdr. 9, 46), scilicet quando Esdra absolvisset legem,
steterunt omnes recti. Cum absolvisset legem, idest absolute legisset
et exposuisset. Lex dicitur quia nos ligat; sed et benedixit dominum
altissimum, dominum Sabaoth omnipotentem; et respondit omnis
populus: amen. Etiam sequitur, et congregati sunt omnes in
Jerusalem celebrare laetitiam ad quam et cetera.
|
|