|
Beati qui habitant in domo tua domine, in Ps. 83, 5. Unam esse
societatem Dei et Angelorum et hominum nullus recte senciens ignorat,
de qua 1 Cor. I, 9: fidelis Deus per quem vocati estis in
societatem filii eius domini nostri Ihesu Christi. 1 Io. I, 7:
si ambulamus in luce, sicut et ipse in luce est, societatem habemus ad
invicem. Hec est societas in quantum in uno fine communicant,
scilicet beatitudine, nam et Deus beatus est et Angeli beatitudinem
adipiscuntur et homines, sed Deus per essenciam, Angeli et homines
per participacionem. Unde 1 Thi. VI, 15: quem suis temporibus
ostendet beatus et solus Deus. Inter eos qui in uno fine societatem
habent talis debet esse operum communicacio ut qui nondum finem
consecuti sunt, ad finem adducantur, et ideo viatores ad beatitudinem
inducimur verbis et exemplis, qui autem iam finem consecuti sunt,
alios ad consequendum iuvant. Et inde est quod festa sanctorum
celebramus qui iam beatitudinem sunt adepti ut eorum iuvemur
suffragiis, edificemur exemplis et premiis provocemur. Sed quia nec
singulorum sanctorum quorum numerus nobis ignotus est festa possumus
celebrare et in sollempnitatibus quas celebramus negligencias multas
committimus, salubriter providit Ecclesia ut simul omnium festivitates
celebret in communi ut quod singulis specialiter non exhibeatur,
quicquid neglectum est, in hac quodammodo expleatur. Quia igitur de
beatorum societate nunc festa peragimus, de beatitudine dicendum est.
|
|