|
Sed sciendum est itaque quod licet omnium hominum affectus ad
beatitudinem tendat, circa beatitudinem tamen diversimode opinati sunt
quidam, ex quibus plurimi erraverunt circa beatitudinis mansionem,
quidam circa duracionem, quidam circa occupacionem sive operacionem.
Circa primum erraverunt ponentes beatitudinem in hoc mundo, sicut in
rebus corporalibus sive in virtutibus aut scienciis. Contra quos
dicitur Ysa. III, 12: popule meus qui beatum te dicunt, ipsi
te decipiunt. Et merito, quia hec opinio est primo contra
beatitudinis perfectionem, beatitudo enim secundum philosophum est
perfectum bonum, eo quod sit ultimus finis. Oportet ergo quod
desiderium quietet, quod non esset, si ea habita adhuc desiderare
restaret. In hac autem vita perfectio boni esse non potest nec in
rebus mundi, quia adipiscentes ea adhuc ampliora desiderant; nec in
virtutibus et scienciis, quia cuilibet homini adhuc restat ut in
virtutibus et scienciis proficiat. Ps. 138, 16: imperfectum
meum viderunt oculi tui et cetera. 1 Cor. XIII, 9: ex parte
enim cognoscimus et cetera. Secundo contra beatitudinis puritatem,
nam cum beatitudo sit summum bonum, oportet quod malum ei non
admisceatur, nam summe album oportet esse nigro impermixtum. Unde non
potest dici beatus qui alicui miserie subiacet nec potest simul esse
miser et felix. Nullus autem in hac vita invenitur qui alicui miserie
non subiaceat vel quantum ad incommoda rerum vel amicorum vel persone,
per que eciam actus et virtutes et sciencie impediuntur. Iob XIV,
1 dicitur de homine: qui repletur multis miseriis. Tercio contra
beatitudinis stabilitatem, nam beatitudo desiderium non quietaret,
nisi stabilis esset, quanto enim bona habita magis amantur, tanto
magis affliccio consequetur, si de eorum amissione timeatur. Unde
secundum philosophum non est existimandum quod felix sit camaleon qui ad
aspectum colorem variat. Sed oportet esse immutabilem, quod quidem in
hac vita esse non potest, nam res exteriores et corpus hominis diversis
casibus subiacet ita quod experimento dicere possumus in hac vita
stabilitatem non esse. Iob XIV, 2: numquam in eodem statu
permanet. Prov. XIIIII, 13: extrema gaudii luctus occupat.
Si vero interrogetur Psalmista, ubi sit vera beatitudinis mansio,
respondet: beati qui habitant in domo tua domine. Circa duracionem
beatitudinis erraverunt quidam dicentes animas a corpore exutas
beatitudinem adipisci que post multa annorum curricula ad corpus redeunt
et miseriis presentis vite subiecte desinunt esse beate. Et hic est
error Platonis et sequacium eius, in quem incidit Origenes. De
quibus potest intelligi quod dicitur Sap. II, 22: non
iudicaverunt honorem animarum sanctarum. Matth. XXV, 46: ibunt
hii in supplicium eternum, iusti autem in vitam eternam. Hec opinio
reprehensibilis videtur propter tria. Primo quia est contra desiderium
nature. Naturaliter enim inest cuilibet rei appetitus ut conservet se
in esse et in sua perfectione. Sed hoc interest, quia res que carent
racione ad universale non extenduntur nec eorum appetitus tendit ad hoc
ut eorum perfectio conservetur, racionalis vero natura universale
cognoscens perfectionis sue conservacionem in omne tempus naturaliter
appetit. Unde nec desiderio satisfieret, si non perpetua beatitudine
anima potiretur nec esset vera beatitudo, cum ignorantur futuri
defectus vel presciencia futuri eventus. Ex hoc autem naturali
desiderio loquitur apostolus 2 Cor. V, 2: nam ingemiscimus
habitacionem nostram que de celo est superindui cupientes. Secundo
contra perfectionem gracie, omnis enim res que sua perfectione
totaliter impletur, sub ea immobiliter perseverat; propterea materia
prima sub forma aeris non perpetuo manet, quia talis forma non totam
implet capacitatem materie. Intellectus vero immobiliter permanet in
assenciendo primis principiis, quia per ea intellectus totaliter
impletur probabilibus et ideo eis immobiliter assentit. Anima vero
beata totaliter beatitudine impletur, alias non esset perfectum bonum,
unde Ps. 15, 11: adimplebis me leticia cum vultu tuo et cetera.
Et propter hoc sequitur: delectaciones in dextera tua usque in finem.
Et quia ad talem plenitudinem gracie sequitur perpetuitas, ideo
dicitur Apoc. III, 12: qui vicerit, faciam illum collumpnam in
templo Dei mei et foras non egredietur amplius. Tercio contra
equitatem divine iusticie, nam homo per caritatem Deo adheret cum
proposito numquam recedendi ab eo. Ro. VIII, 35: quis nos
separabit a caritate Dei Christi? Unde caritati non satisfieret
plenarie, si quandoque a fruicione removeretur. Unde Io. VI,
37: eum qui venit ad me, non eiciam foras. Si vero interrogetur
Psalmista de hac opinione respondet: in secula seculorum laudabunt
te. Circa occupacionem beatorum vel operacionem eorum errant Iudei et
Sarraceni qui dicunt homines beatos commessacionibus, potacionibus et
coniunccionibus feminarum vacare. Quod reprobatur Matt. XXII,
30: in resurreccione neque nubentur neque nubent et cetera. Que
quidem opinio recte reprobatur, est enim primo contra hominis
privilegium, nam si beatitudo sit secundum usum ciborum ac venereorum
qui eciam in aliis animalibus inveniuntur, oportebit non solum
hominem, sed eciam animalium beatitudines esse, cum tamen hoc sit
hominis privilegium quod inter inferiores creaturas ipse sit solus capax
beatitudinis. Ps. 35, 7 s.: homines et iumenta salvabis
domine, scilicet salute corporum, filii autem hominum in tegmine
alarum tuarum sperabunt. Secundo contra nature gaudium, nam natura
superior per inferiorem non beatificatur; si autem beatitudo hominis in
comedendo consisteret, et tunc homo beatificaretur per cibos quos
comederet et sic erunt homine digniores, cum tamen homo super omnes
naturas inferiores collocetur. Ps. 8, 8. Omnia subiecisti sub
pedibus eius et cetera. Tercio contra virtutis studium, in hoc enim
virtus consistit quod a voluptatibus retrahatur homo, unde omnes
virtutes que sunt circa voluptates a cohibicione nominantur, sicut
abstinencia, temperancia et huiusmodi, econtra autem de virtutibus que
circa laboriosa et difficilia sunt, ut patet de fortitudine,
magnitudine et huiusmodi. Si autem beatitudo hominis in voluptatibus
carnalibus consisteret, virtus que est via beatitudinis, a
voluptatibus non retraheret, quod convenit illis de quibus Phil.
III, 19: quorum Deus venter est. Si vero interrogetur
Psalmista quid de occupacione seu operacione beatorum senciat,
respondet: laudabunt te.
|
|