Pars 3

Restat autem videre qualiter ad hanc beatitudinem pervenitur. Sciendum autem tres esse beatitudines: prima est mundana que in habundancia et fruicione mundanorum consistit Ps. 143, 15: beatum dixerunt populum cui hec sunt. Que quidem beatitudo in primis consistit in honoribus, diviciis et deliciis, quia, ut dicitur I Io. II, 16: omne quod est in mundo concupiscencia carnis et cetera. Sub honore autem comprehenditur dignitas et fama, ut sic hec tria includant illa quinque in quibus Boecius dicit terrenam felicitatem consistere. Ad dignitatem autem ambiciosi pervenire nituntur per fastum et pecuniam, quia scriptum est Eccle. X, 19: pecunie obediunt omnia et Prov. 19, 6: multi colunt personam divitis. Dominus autem docet per contrariam viam ad dignitatem pervenire, scilicet per paupertatem et humilitatem, quia ut dicitur Luc. I, 52: deposuit potentes de sede et dicitur Matth. V, 2: beati pauperes spiritu et cetera. Regnum autem ponitur, quia est preciosum inter honores. Hec autem beatitudo Christo principaliter convenit, quia cum antiqui patres diviciis (uterentur), ipse primus hanc nunciavit et docuit. Cor. VIII, 9: scitis graciam domini nostri Ihesu Christi. Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade et vende et cetera. Ad divicias autem homines huius mundi frequenter per litigia perveniunt vel bellando vel saltem in causis decertando. Iac. 4, 2: litigatis et belligeratis. Sed Deus contrariam viam docet, scilicet mansuetudinis per quam aliquis nec irritat nec irritatur. Nec est mirum, quia, ut dicitur in Prov. 3, 34: mansuetis dabitur regnum. Et ideo dicit: beati mites et cetera. Et hec beatitudo competit martiribus qui contra persequtores non sunt irritati, sed magis pro eis oraverunt. 1 Cor. IV, 12: maledicimur et benedicimus et cetera. Unde de eis dicitur: non murmur resonat, non querimonia et cetera. Ad delectaciones autem homines per varia solacia pervenire nituntur, unde Iob XXI, 12: tenent tympanum. Sed contrariam viam docet dominus, scilicet luctus, unde dicitur: beati qui lugent et cetera. Et de hoc dicitur in Thob. 2, 6 quod post lamentacionem et fletum et cetera. Et hec beatitudo competit confessoribus qui in multo gemitu et luctu presentem vitam duxerunt secundum illud Tren. I, 22: multi enim sunt gemitus nostri. Secunda beatitudo est politica que consistit in hoc quod aliquis per actum prudencie in actibus suis bene se gubernat, cuius maximum posse est cum non solum se, sed eciam civitatem et regnum gubernat, unde hec beatitudo precipue regibus et principibus competit. De hac dicitur Iob XXIX, 11: auris audiens beatificat me. Sciendum tamen differenciam esse inter regem et tyrannum, nam rex est qui suo regimine bonum populi intendit, unde regis propositum ab ordine sue sapiencie non discordat. Prov. VIII, 15: per me reges regnant. Sed tyrannus voto suo ab ordine divine sapiencie discordare intendit, intendit enim pocius sui desiderii sacietatem, ut scilicet impleat omne quodlibet et ad hoc pervenire intendit per rapacitatem aliquos iniuste spoliando, unde Prov. XXVIII, 15: leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. Sed dominus per contrariam viam pervenire docet scilicet per iusticiam, unde dicit: beati qui esuriunt et siciunt iusticiam et cetera. Et hoc est quod dicitur in Prov. 13, 25: iustus comedit et replet. Hec autem beatitudo convenit antiquis patribus qui maximo desiderio perfectam Christi iusticiam esuriebant. Ysa. LXIV, 1: utinam disrumperes celos et cetera. Secundo intendit tyrannus consequi impunitatem de malis que facit et hoc per crudelitatem ex qua optinere nititur ut in tantum timeatur quod nullus ei contradicat; de quibus Ps. 78, 2: posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus celi. Sed dominus contrariam viam docet ad optinendam viam misericordie dicens: beati misericordes et cetera. Matth. VI, 15: si enim dimiseritis hominibus peccata et cetera. Hec beatitudo Angelis competit qui nobis absque passione tam misericordes existunt dum in nostris miseriis nobis subveniunt. Ysa. 33, 7: Angeli pacis amare flebunt. Tercia beatitudo est contemplativa que illorum precipue est qui student ad aquirendam veritatem et maxime divinam. Eccli. 14, 22: beatus vir qui in sapiencia morabitur. Quam beatitudinem philosophi nisi sunt optinere, qui ad duo intendebant, scilicet ad cognoscendam veritatem et optinendam auctoritatem. Veritatem cognoscere nisi sunt per exercitium studii. Sed Deus breviorem viam docet, scilicet per cordis mundiciam dicens: beati mundo corde et cetera. Sap. I, 4: in malivolam animam non intrabit sapiencia neque habitabit et cetera. Et hec beatitudo precipue competit virginibus que mundiciam mentis et corporis illibatam servaverunt. Auctoritatem vero voluerunt philosophi consequi per disputacionum contencionem. Sed, ut dicitur Cor. XI, 16: si quis voluerit inter vos contenciosus esse. Unde dominus per pacem docet ad auctoritatem divinam pervenire ut homo ab aliis quasi in auctoritate habeatur, secundum quod in Exodo 7, 1 dixit ad Moysem: ego constitui te dominum Pharaonis. Et ideo dicitur: beati pacifici et cetera. Hec autem beatitudo precipue competit apostolis de quibus 2 Cor. V, 19: posuit in nobis verbum reconciliacionis et cetera. Quod autem dicitur: beati qui persecucionem paciuntur etc., non dicit aliam beatitudinem, sed est in firmamentum precedencium, non enim est firmus in paupertate, in mansuetudine et in aliis qui propter persecucionem ab eis evellitur et ideo omnia precedencia premia huic debentur beatitudini et redit ad capud dicens: quoniam ipsorum est regnum celorum. Et similiter debet intelligi quoniam ipsi possidebunt terram et sic de aliis. Habet igitur beatitudo sanctorum aliquid a qualibet predictarum secundum quod habet quicquid in eis laudabile invenitur. A beatitudine namque mundana habet habundantem mansionem, unde dicit beati qui habitant in domo tua. Hec est domus glorie de qua Ps. 26, 4: unam pecii a domino et cetera. In qua domo optinebitur quidquid desideratur. Ps. 64, 5: replebimur in bonis domus tue. Apoc. V, 10: fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Erunt ibi divicie sufficienciam prestantes. Ps. III, 3: gloria et divicie in domo eius. Erunt ibi delicie totum hominem reficientes. Ps. 35, 9: inebriabuntur ab ubertate domus tue et cetera. A beatitudine politica habent perpetuitatem, nam civitatis rector studere debet ad bonum civitatis perpetuo conservandum, unde dicit in secula seculorum. Que quidem perpetuitas ex tribus provenit. Primo ex bonorum societate: Ps. 16, 15: saciabor cum apparuerit gloria tua. Secundo ex fastidii amocione, quia licet sint saciati, semper tamen erunt esurientes, Eccli. XXIV, 29: qui edunt me adhuc esurient et cetera. Tercio ex omnium malorum et miseriarum immunitate, Apoc. 7, 16: non esurient neque sicient amplius et cetera. A beatitudine contemplativa habebunt quamdam conversacionem circa divina, quia beatitudo contemplativa precipue in contemplacione consistit et ideo dicit laudabunt te, ipsi enim immediate Deum videbunt et clare, Cor. XIII, 13: videmus nunc per speculum etc., eumque tamquam filii frequenter amabunt, nam filius secundum Grecos ab amore derivatur; 1 Io. III, 1: videte qualem caritatem dedit nobis pater ut filii Dei et nominemur et simus et tamquam boni filii Deum honorabunt laudando. Ysa. XXXV, 10: gaudium et leticiam optinebunt et cetera. Ponit ergo Psalmus hoc tantum ex quo precedencia intelliguntur, quia quod laudatur cognoscitur et amatur, unde Augustinus, XX de civitate Dei: hoc munus, hic affectus, hic actus est omnibus sicut vita eternacionis. Ad quam nos perducat filius et cetera.