|
Abjiciamus opera tenebrarum, et
induamur arma lucis. Rom. XIII, 12. Apostolus Christianorum
doctor et dux in fide et veritate in tempore hoc domini nostri gratiosi
adventus per verba ista, sive in his verbis, informat ad duo,
scilicet ad liberalem horrorem omnium mundialium macularum et vitiorum,
et ad honorabilem amorem sive assecutionem coelestium virtutum. Primum
facit cum dicit: abjiciamus opera tenebrarum. Secundum cum subdit:
et induamur arma lucis. Circa primum nota, quod opera et vitia mundi
tenebrosa dicuntur: et ideo abjicienda. Quia in eis est manifestus
defectus sapientiae ad cognoscendam veritatem. Joan. I, 5: lux in
tenebris lucet, et tenebrae eum non (comprehenderunt) cognoverunt.
Quia in eis est manifestus defectus praevidentiae ad praecavendum
malum. Sap. XVII: tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt.
Circa secundum nota, quod opera Evangelii et charismata spiritus
sancti sunt nobis arma contra mundum, carnem, et Diabolum, et
constituunt in luce. Quia per effectum gratiae illuminantis instar
lucis faciunt nos agnoscere divinum secretum. II Cor. IV, 6:
Deus autem, qui dixit de tenebris lucem splendescere et cetera. Quia
per effectum gratiae conciliantis instar lucis pacificant quod inter nos
gestamus bellum. Proverb. VI, 23: mandatum lucerna est, et lex
lux et cetera. Quia per effectum gratiae honestatis instar lucis
decorant nos, et in nobis totum universum. Joan. V, 35: ille
erat lucerna ardens et lucens.
|
|