|
Et ut intentio nostra sub aliquibus certis limitibus comprehendatur,
necessarium est primo investigare de ipsa sacra doctrina, qualis sit,
et ad quae se extendat. Circa quae quaerenda sunt decem. Primo, de
necessitate huius doctrinae. Secundo, utrum sit scientia. Tertio,
utrum sit una vel plures. Quarto, utrum sit speculativa vel
practica. Quinto, de comparatione eius ad alias scientias. Sexto,
utrum sit sapientia. Septimo, quid sit subiectum eius. Octavo,
utrum sit argumentativa. Nono, utrum uti debeat metaphoricis vel
symbolicis locutionibus. Decimo, utrum Scriptura sacra huius
doctrinae sit secundum plures sensus exponenda.
|
|