|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod sacra Scriptura non
debeat uti metaphoris. Illud enim quod est proprium infimae
doctrinae, non videtur competere huic scientiae, quae inter alias
tenet locum supremum, ut iam dictum est. Procedere autem per
similitudines varias et repraesentationes, est proprium poeticae, quae
est infima inter omnes doctrinas. Ergo huiusmodi similitudinibus uti,
non est conveniens huic scientiae.
2. Praeterea, haec doctrina videtur esse ordinata ad veritatis
manifestationem, unde et manifestatoribus eius praemium promittitur,
Eccli. XXIV, qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Sed
per huiusmodi similitudines veritas occultatur. Non ergo competit huic
doctrinae divina tradere sub similitudine corporalium rerum.
3. Praeterea, quanto aliquae creaturae sunt sublimiores, tanto
magis ad divinam similitudinem accedunt. Si igitur aliquae ex
creaturis transumerentur ad Deum, tunc oporteret talem transumptionem
maxime fieri ex sublimioribus creaturis, et non ex infimis. Quod
tamen in Scripturis frequenter invenitur.
Sed contra est quod dicitur Osee XII, ego visionem multiplicavi
eis, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Tradere autem aliquid
sub similitudine, est metaphoricum. Ergo ad sacram doctrinam pertinet
uti metaphoris.
Respondeo dicendum quod conveniens est sacrae Scripturae divina et
spiritualia sub similitudine corporalium tradere. Deus enim omnibus
providet secundum quod competit eorum naturae. Est autem naturale
homini ut per sensibilia ad intelligibilia veniat, quia omnis nostra
cognitio a sensu initium habet. Unde convenienter in sacra Scriptura
traduntur nobis spiritualia sub metaphoris corporalium. Et hoc est
quod dicit Dionysius, I cap. caelestis hierarchiae, impossibile est
nobis aliter lucere divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum
circumvelatum. Convenit etiam sacrae Scripturae, quae communiter
omnibus proponitur (secundum illud ad Rom. I, sapientibus et
insipientibus debitor sum), ut spiritualia sub similitudinibus
corporalium proponantur; ut saltem vel sic rudes eam capiant, qui ad
intelligibilia secundum se capienda non sunt idonei.
Ad primum ergo dicendum quod poeta utitur metaphoris propter
repraesentationem, repraesentatio enim naturaliter homini delectabilis
est. Sed sacra doctrina utitur metaphoris propter necessitatem et
utilitatem, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod radius divinae revelationis non destruitur
propter figuras sensibiles quibus circumvelatur, ut dicit Dionysius,
sed remanet in sua veritate; ut mentes quibus fit revelatio, non
permittat in similitudinibus permanere, sed elevet eas ad cognitionem
intelligibilium; et per eos quibus revelatio facta est, alii etiam
circa haec instruantur. Unde ea quae in uno loco Scripturae traduntur
sub metaphoris, in aliis locis expressius exponuntur. Et ipsa etiam
occultatio figurarum utilis est, ad exercitium studiosorum, et contra
irrisiones infidelium, de quibus dicitur, Matth. VII, nolite
sanctum dare canibus.
Ad tertium dicendum quod, sicut docet Dionysius, cap. II Cael.
Hier., magis est conveniens quod divina in Scripturis tradantur sub
figuris vilium corporum, quam corporum nobilium. Et hoc propter
tria. Primo, quia per hoc magis liberatur humanus animus ab errore.
Manifestum enim apparet quod haec secundum proprietatem non dicuntur de
divinis, quod posset esse dubium, si sub figuris nobilium corporum
describerentur divina; maxime apud illos qui nihil aliud a corporibus
nobilius excogitare noverunt. Secundo, quia hic modus convenientior
est cognitioni quam de Deo habemus in hac vita. Magis enim
manifestatur nobis de ipso quid non est, quam quid est, et ideo
similitudines illarum rerum quae magis elongantur a Deo, veriorem
nobis faciunt aestimationem quod sit supra illud quod de Deo dicimus
vel cogitamus. Tertio, quia per huiusmodi, divina magis occultantur
indignis.
|
|