|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod sacra Scriptura sub una
littera non habeat plures sensus, qui sunt historicus vel litteralis,
allegoricus, tropologicus sive moralis, et anagogicus. Multiplicitas
enim sensuum in una Scriptura parit confusionem et deceptionem, et
tollit arguendi firmitatem, unde ex multiplicibus propositionibus non
procedit argumentatio, sed secundum hoc aliquae fallaciae assignantur.
Sacra autem Scriptura debet esse efficax ad ostendendam veritatem
absque omni fallacia. Ergo non debent in ea sub una littera plures
sensus tradi.
2. Praeterea, Augustinus dicit in libro de utilitate credendi,
quod Scriptura quae testamentum vetus vocatur, quadrifariam traditur,
scilicet, secundum historiam, secundum aetiologiam, secundum
analogiam, secundum allegoriam. Quae quidem quatuor a quatuor
praedictis videntur esse aliena omnino. Non igitur conveniens videtur
quod eadem littera sacrae Scripturae secundum quatuor sensus praedictos
exponatur.
3. Praeterea, praeter praedictos sensus, invenitur sensus
parabolicus, qui inter illos sensus quatuor non continetur.
Sed contra est quod dicit Gregorius, XX Moralium, sacra
Scriptura omnes scientias ipso locutionis suae more transcendit, quia
uno eodemque sermone, dum narrat gestum, prodit mysterium.
Respondeo dicendum quod auctor sacrae Scripturae est Deus, in cuius
potestate est ut non solum voces ad significandum accommodet (quod
etiam homo facere potest), sed etiam res ipsas. Et ideo, cum in
omnibus scientiis voces significent, hoc habet proprium ista scientia,
quod ipsae res significatae per voces, etiam significant aliquid.
Illa ergo prima significatio, qua voces significant res, pertinet ad
primum sensum, qui est sensus historicus vel litteralis. Illa vero
significatio qua res significatae per voces, iterum res alias
significant, dicitur sensus spiritualis; qui super litteralem
fundatur, et eum supponit. Hic autem sensus spiritualis trifariam
dividitur. Sicut enim dicit apostolus, ad Hebr. VII, lex vetus
figura est novae legis, et ipsa nova lex, ut dicit Dionysius in
ecclesiastica hierarchia, est figura futurae gloriae, in nova etiam
lege, ea quae in capite sunt gesta, sunt signa eorum quae nos agere
debemus. Secundum ergo quod ea quae sunt veteris legis, significant
ea quae sunt novae legis, est sensus allegoricus, secundum vero quod
ea quae in Christo sunt facta, vel in his quae Christum significant,
sunt signa eorum quae nos agere debemus, est sensus moralis, prout
vero significant ea quae sunt in aeterna gloria, est sensus
anagogicus. Quia vero sensus litteralis est, quem auctor intendit,
auctor autem sacrae Scripturae Deus est, qui omnia simul suo
intellectu comprehendit, non est inconveniens, ut dicit Augustinus
XII confessionum, si etiam secundum litteralem sensum in una littera
Scripturae plures sint sensus.
Ad primum ergo dicendum quod multiplicitas horum sensuum non facit
aequivocationem, aut aliam speciem multiplicitatis, quia, sicut iam
dictum est, sensus isti non multiplicantur propter hoc quod una vox
multa significet; sed quia ipsae res significatae per voces, aliarum
rerum possunt esse signa. Et ita etiam nulla confusio sequitur in
sacra Scriptura, cum omnes sensus fundentur super unum, scilicet
litteralem; ex quo solo potest trahi argumentum, non autem ex his quae
secundum allegoriam dicuntur, ut dicit Augustinus in epistola contra
Vincentium Donatistam. Non tamen ex hoc aliquid deperit sacrae
Scripturae, quia nihil sub spirituali sensu continetur fidei
necessarium, quod Scriptura per litteralem sensum alicubi manifeste
non tradat.
Ad secundum dicendum quod illa tria, historia, aetiologia,
analogia, ad unum litteralem sensum pertinent. Nam historia est, ut
ipse Augustinus exponit, cum simpliciter aliquid proponitur,
aetiologia vero, cum causa dicti assignatur, sicut cum dominus
assignavit causam quare Moyses permisit licentiam repudiandi uxores,
scilicet propter duritiam cordis ipsorum, Matt. XIX, analogia
vero est, cum veritas unius Scripturae ostenditur veritati alterius
non repugnare. Sola autem allegoria, inter illa quatuor, pro tribus
spiritualibus sensibus ponitur. Sicut et Hugo de sancto Victore sub
sensu allegorico etiam anagogicum comprehendit, ponens in tertio suarum
sententiarum solum tres sensus, scilicet historicum, allegoricum et
tropologicum.
Ad tertium dicendum quod sensus parabolicus sub litterali continetur,
nam per voces significatur aliquid proprie, et aliquid figurative; nec
est litteralis sensus ipsa figura, sed id quod est figuratum. Non
enim cum Scriptura nominat Dei brachium, est litteralis sensus quod
in Deo sit membrum huiusmodi corporale, sed id quod per hoc membrum
significatur, scilicet virtus operativa. In quo patet quod sensui
litterali sacrae Scripturae nunquam potest subesse falsum.
|
|