|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium,
praeter philosophicas disciplinas, aliam doctrinam haberi. Ad ea enim
quae supra rationem sunt, homo non debet conari, secundum illud
Eccli. III, altiora te ne quaesieris. Sed ea quae rationi
subduntur, sufficienter traduntur in philosophicis disciplinis.
Superfluum igitur videtur, praeter philosophicas disciplinas, aliam
doctrinam haberi.
2. Praeterea, doctrina non potest esse nisi de ente, nihil enim
scitur nisi verum, quod cum ente convertitur. Sed de omnibus entibus
tractatur in philosophicis disciplinis, et etiam de Deo, unde quaedam
pars philosophiae dicitur theologia, sive scientia divina, ut patet
per philosophum in VI Metaphys. Non fuit igitur necessarium,
praeter philosophicas disciplinas, aliam doctrinam haberi.
Sed contra est quod dicitur II ad Tim. III, omnis Scriptura
divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad
corripiendum, ad erudiendum ad iustitiam. Scriptura autem divinitus
inspirata non pertinet ad philosophicas disciplinas, quae sunt secundum
rationem humanam inventae. Utile igitur est, praeter philosophicas
disciplinas, esse aliam scientiam divinitus inspiratam.
Respondeo dicendum quod necessarium fuit ad humanam salutem, esse
doctrinam quandam secundum revelationem divinam, praeter philosophicas
disciplinas, quae ratione humana investigantur. Primo quidem, quia
homo ordinatur ad Deum sicut ad quendam finem qui comprehensionem
rationis excedit, secundum illud Isaiae LXIV, oculus non vidit
Deus absque te, quae praeparasti diligentibus te. Finem autem
oportet esse praecognitum hominibus, qui suas intentiones et actiones
debent ordinare in finem. Unde necessarium fuit homini ad salutem,
quod ei nota fierent quaedam per revelationem divinam, quae rationem
humanam excedunt. Ad ea etiam quae de Deo ratione humana investigari
possunt, necessarium fuit hominem instrui revelatione divina. Quia
veritas de Deo, per rationem investigata, a paucis, et per longum
tempus, et cum admixtione multorum errorum, homini proveniret, a
cuius tamen veritatis cognitione dependet tota hominis salus, quae in
Deo est. Ut igitur salus hominibus et convenientius et certius
proveniat, necessarium fuit quod de divinis per divinam revelationem
instruantur. Necessarium igitur fuit, praeter philosophicas
disciplinas, quae per rationem investigantur, sacram doctrinam per
revelationem haberi.
Ad primum ergo dicendum quod, licet ea quae sunt altiora hominis
cognitione, non sint ab homine per rationem inquirenda, sunt tamen, a
Deo revelata, suscipienda per fidem. Unde et ibidem subditur,
plurima supra sensum hominum ostensa sunt tibi. Et in huiusmodi sacra
doctrina consistit.
Ad secundum dicendum quod diversa ratio cognoscibilis diversitatem
scientiarum inducit. Eandem enim conclusionem demonstrat astrologus et
naturalis, puta quod terra est rotunda, sed astrologus per medium
mathematicum, idest a materia abstractum; naturalis autem per medium
circa materiam consideratum. Unde nihil prohibet de eisdem rebus, de
quibus philosophicae disciplinae tractant secundum quod sunt
cognoscibilia lumine naturalis rationis, et aliam scientiam tractare
secundum quod cognoscuntur lumine divinae revelationis. Unde theologia
quae ad sacram doctrinam pertinet, differt secundum genus ab illa
theologia quae pars philosophiae ponitur.
|
|