|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sacra doctrina non sit
scientia. Omnis enim scientia procedit ex principiis per se notis.
Sed sacra doctrina procedit ex articulis fidei, qui non sunt per se
noti, cum non ab omnibus concedantur, non enim omnium est fides, ut
dicitur II Thessalon. III. Non igitur sacra doctrina est
scientia.
2. Praeterea, scientia non est singularium. Sed sacra doctrina
tractat de singularibus, puta de gestis Abrahae, Isaac et Iacob,
et similibus. Ergo sacra doctrina non est scientia.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIV de Trinitate, huic
scientiae attribuitur illud tantummodo quo fides saluberrima gignitur,
nutritur, defenditur, roboratur. Hoc autem ad nullam scientiam
pertinet nisi ad sacram doctrinam. Ergo sacra doctrina est scientia.
Respondeo dicendum sacram doctrinam esse scientiam. Sed sciendum est
quod duplex est scientiarum genus. Quaedam enim sunt, quae procedunt
ex principiis notis lumine naturali intellectus, sicut arithmetica,
geometria, et huiusmodi. Quaedam vero sunt, quae procedunt ex
principiis notis lumine superioris scientiae, sicut perspectiva
procedit ex principiis notificatis per geometriam, et musica ex
principiis per arithmeticam notis. Et hoc modo sacra doctrina est
scientia, quia procedit ex principiis notis lumine superioris
scientiae, quae scilicet est scientia Dei et beatorum. Unde sicut
musica credit principia tradita sibi ab arithmetico, ita doctrina sacra
credit principia revelata sibi a Deo.
Ad primum ergo dicendum quod principia cuiuslibet scientiae vel sunt
nota per se, vel reducuntur ad notitiam superioris scientiae. Et
talia sunt principia sacrae doctrinae, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod singularia traduntur in sacra doctrina, non
quia de eis principaliter tractetur, sed introducuntur tum in exemplum
vitae, sicut in scientiis moralibus; tum etiam ad declarandum
auctoritatem virorum per quos ad nos revelatio divina processit, super
quam fundatur sacra Scriptura seu doctrina.
|
|