|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacra doctrina non sit
una scientia. Quia secundum philosophum in I Poster., una scientia
est quae est unius generis subiecti. Creator autem et creatura, de
quibus in sacra doctrina tractatur, non continentur sub uno genere
subiecti. Ergo sacra doctrina non est una scientia.
2. Praeterea, in sacra doctrina tractatur de Angelis, de creaturis
corporalibus, de moribus hominum. Huiusmodi autem ad diversas
scientias philosophicas pertinent. Igitur sacra doctrina non est una
scientia.
Sed contra est quod sacra Scriptura de ea loquitur sicut de una
scientia, dicitur enim Sap. X, dedit illi scientiam sanctorum.
Respondeo dicendum sacram doctrinam unam scientiam esse. Est enim
unitas potentiae et habitus consideranda secundum obiectum, non quidem
materialiter, sed secundum rationem formalem obiecti, puta homo,
asinus et lapis conveniunt in una formali ratione colorati, quod est
obiectum visus. Quia igitur sacra Scriptura considerat aliqua
secundum quod sunt divinitus revelata, secundum quod dictum est, omnia
quaecumque sunt divinitus revelabilia, communicant in una ratione
formali obiecti huius scientiae. Et ideo comprehenduntur sub sacra
doctrina sicut sub scientia una.
Ad primum ergo dicendum quod sacra doctrina non determinat de Deo et
de creaturis ex aequo, sed de Deo principaliter, et de creaturis
secundum quod referuntur ad Deum, ut ad principium vel finem. Unde
unitas scientiae non impeditur.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet inferiores potentias vel
habitus diversificari circa illas materias, quae communiter cadunt sub
una potentia vel habitu superiori, quia superior potentia vel habitus
respicit obiectum sub universaliori ratione formali. Sicut obiectum
sensus communis est sensibile, quod comprehendit sub se visibile et
audibile, unde sensus communis, cum sit una potentia, extendit se ad
omnia obiecta quinque sensuum. Et similiter ea quae in diversis
scientiis philosophicis tractantur, potest sacra doctrina, una
existens, considerare sub una ratione, inquantum scilicet sunt
divinitus revelabilia, ut sic sacra doctrina sit velut quaedam
impressio divinae scientiae, quae est una et simplex omnium.
|
|