|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sacra doctrina sit
scientia practica. Finis enim practicae est operatio, secundum
philosophum in II Metaphys. Sacra autem doctrina ad operationem
ordinatur, secundum illud Iac. I, estote factores verbi, et non
auditores tantum. Ergo sacra doctrina est practica scientia.
2. Praeterea, sacra doctrina dividitur per legem veterem et novam.
Lex autem pertinet ad scientiam moralem, quae est scientia practica.
Ergo sacra doctrina est scientia practica.
Sed contra, omnis scientia practica est de rebus operabilibus ab
homine; ut moralis de actibus hominum, et aedificativa de aedificiis.
Sacra autem doctrina est principaliter de Deo, cuius magis homines
sunt opera. Non ergo est scientia practica, sed magis speculativa.
Respondeo dicendum quod sacra doctrina, ut dictum est, una existens,
se extendit ad ea quae pertinent ad diversas scientias philosophicas,
propter rationem formalem quam in diversis attendit, scilicet prout
sunt divino lumine cognoscibilia. Unde licet in scientiis
philosophicis alia sit speculativa et alia practica, sacra tamen
doctrina comprehendit sub se utramque; sicut et Deus eadem scientia se
cognoscit, et ea quae facit. Magis tamen est speculativa quam
practica, quia principalius agit de rebus divinis quam de actibus
humanis; de quibus agit secundum quod per eos ordinatur homo ad
perfectam Dei cognitionem, in qua aeterna beatitudo consistit.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|