|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacra doctrina non sit
dignior aliis scientiis. Certitudo enim pertinet ad dignitatem
scientiae. Sed aliae scientiae, de quarum principiis dubitari non
potest, videntur esse certiores sacra doctrina, cuius principia,
scilicet articuli fidei, dubitationem recipiunt. Aliae igitur
scientiae videntur ista digniores.
2. Praeterea, inferioris scientiae est a superiori accipere, sicut
musicus ab arithmetico. Sed sacra doctrina accipit aliquid a
philosophicis disciplinis, dicit enim Hieronymus in epistola ad magnum
oratorem urbis Romae, quod doctores antiqui intantum philosophorum
doctrinis atque sententiis suos resperserunt libros, ut nescias quid in
illis prius admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam
Scripturarum. Ergo sacra doctrina est inferior aliis scientiis.
Sed contra est quod aliae scientiae dicuntur ancillae huius, Prov.
IX, misit ancillas suas vocare ad arcem.
Respondeo dicendum quod, cum ista scientia quantum ad aliquid sit
speculativa, et quantum ad aliquid sit practica, omnes alias
transcendit tam speculativas quam practicas. Speculativarum enim
scientiarum una altera dignior dicitur, tum propter certitudinem, tum
propter dignitatem materiae. Et quantum ad utrumque, haec scientia
alias speculativas scientias excedit. Secundum certitudinem quidem,
quia aliae scientiae certitudinem habent ex naturali lumine rationis
humanae, quae potest errare, haec autem certitudinem habet ex lumine
divinae scientiae, quae decipi non potest. Secundum dignitatem vero
materiae, quia ista scientia est principaliter de his quae sua
altitudine rationem transcendunt, aliae vero scientiae considerant ea
tantum quae rationi subduntur. Practicarum vero scientiarum illa
dignior est, quae ad ulteriorem finem ordinatur, sicut civilis
militari, nam bonum exercitus ad bonum civitatis ordinatur. Finis
autem huius doctrinae inquantum est practica, est beatitudo aeterna,
ad quam sicut ad ultimum finem ordinantur omnes alii fines scientiarum
practicarum. Unde manifestum est, secundum omnem modum, eam
digniorem esse aliis.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet id quod est certius
secundum naturam, esse quoad nos minus certum, propter debilitatem
intellectus nostri, qui se habet ad manifestissima naturae, sicut
oculus noctuae ad lumen solis, sicut dicitur in II Metaphys. Unde
dubitatio quae accidit in aliquibus circa articulos fidei, non est
propter incertitudinem rei, sed propter debilitatem intellectus
humani. Et tamen minimum quod potest haberi de cognitione rerum
altissimarum, desiderabilius est quam certissima cognitio quae habetur
de minimis rebus, ut dicitur in XI de animalibus.
Ad secundum dicendum quod haec scientia accipere potest aliquid a
philosophicis disciplinis, non quod ex necessitate eis indigeat, sed
ad maiorem manifestationem eorum quae in hac scientia traduntur. Non
enim accipit sua principia ab aliis scientiis, sed immediate a Deo per
revelationem. Et ideo non accipit ab aliis scientiis tanquam a
superioribus, sed utitur eis tanquam inferioribus et ancillis; sicut
architectonicae utuntur subministrantibus, ut civilis militari. Et
hoc ipsum quod sic utitur eis, non est propter defectum vel
insufficientiam eius, sed propter defectum intellectus nostri; qui ex
his quae per naturalem rationem (ex qua procedunt aliae scientiae)
cognoscuntur, facilius manuducitur in ea quae sunt supra rationem,
quae in hac scientia traduntur.
|
|