|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod haec doctrina non sit
sapientia. Nulla enim doctrina quae supponit sua principia aliunde,
digna est nomine sapientiae, quia sapientis est ordinare, et non
ordinari (I Metaphys.). Sed haec doctrina supponit principia sua
aliunde, ut ex dictis patet. Ergo haec doctrina non est sapientia.
2. Praeterea, ad sapientiam pertinet probare principia aliarum
scientiarum, unde ut caput dicitur scientiarum, ut VI Ethic.
patet. Sed haec doctrina non probat principia aliarum scientiarum.
Ergo non est sapientia.
3. Praeterea, haec doctrina per studium acquiritur. Sapientia
autem per infusionem habetur, unde inter septem dona spiritus sancti
connumeratur, ut patet Isaiae XI. Ergo haec doctrina non est
sapientia.
Sed contra est quod dicitur Deut. IV, in principio legis, haec
est nostra sapientia et intellectus coram populis.
Respondeo dicendum quod haec doctrina maxime sapientia est inter omnes
sapientias humanas, non quidem in aliquo genere tantum, sed
simpliciter. Cum enim sapientis sit ordinare et iudicare, iudicium
autem per altiorem causam de inferioribus habeatur; ille sapiens
dicitur in unoquoque genere, qui considerat causam altissimam illius
generis. Ut in genere aedificii, artifex qui disponit formam domus,
dicitur sapiens et architector, respectu inferiorum artificum, qui
dolant ligna vel parant lapides, unde dicitur I Cor. III, ut
sapiens architector fundamentum posui. Et rursus, in genere totius
humanae vitae, prudens sapiens dicitur, inquantum ordinat humanos
actus ad debitum finem, unde dicitur Prov. X, sapientia est viro
prudentia. Ille igitur qui considerat simpliciter altissimam causam
totius universi, quae Deus est, maxime sapiens dicitur, unde et
sapientia dicitur esse divinorum cognitio, ut patet per Augustinum,
XII de Trinitate. Sacra autem doctrina propriissime determinat de
Deo secundum quod est altissima causa, quia non solum quantum ad illud
quod est per creaturas cognoscibile (quod philosophi cognoverunt, ut
dicitur Rom. I, quod notum est Dei, manifestum est illis); sed
etiam quantum ad id quod notum est sibi soli de seipso, et aliis per
revelationem communicatum. Unde sacra doctrina maxime dicitur
sapientia.
Ad primum ergo dicendum quod sacra doctrina non supponit sua principia
ab aliqua scientia humana, sed a scientia divina, a qua, sicut a
summa sapientia, omnis nostra cognitio ordinatur.
Ad secundum dicendum quod aliarum scientiarum principia vel sunt per se
nota, et probari non possunt, vel per aliquam rationem naturalem
probantur in aliqua alia scientia. Propria autem huius scientiae
cognitio est, quae est per revelationem, non autem quae est per
naturalem rationem. Et ideo non pertinet ad eam probare principia
aliarum scientiarum, sed solum iudicare de eis, quidquid enim in aliis
scientiis invenitur veritati huius scientiae repugnans, totum
condemnatur ut falsum, unde dicitur II Cor. X, consilia
destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam
Dei.
Ad tertium dicendum quod, cum iudicium ad sapientem pertineat,
secundum duplicem modum iudicandi, dupliciter sapientia accipitur.
Contingit enim aliquem iudicare, uno modo per modum inclinationis,
sicut qui habet habitum virtutis, recte iudicat de his quae sunt
secundum virtutem agenda, inquantum ad illa inclinatur, unde et in X
Ethic. dicitur quod virtuosus est mensura et regula actuum humanorum.
Alio modo, per modum cognitionis, sicut aliquis instructus in
scientia morali, posset iudicare de actibus virtutis, etiam si
virtutem non haberet. Primus igitur modus iudicandi de rebus divinis,
pertinet ad sapientiam quae ponitur donum spiritus sancti secundum illud
I Cor. II, spiritualis homo iudicat omnia, etc., et Dionysius
dicit, II cap. de divinis nominibus, Hierotheus doctus est non
solum discens, sed et patiens divina. Secundus autem modus iudicandi
pertinet ad hanc doctrinam, secundum quod per studium habetur; licet
eius principia ex revelatione habeantur.
|
|