|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit subiectum
huius scientiae. In qualibet enim scientia oportet supponere de
subiecto quid est, secundum philosophum in I Poster. Sed haec
scientia non supponit de Deo quid est, dicit enim Damascenus, in
Deo quid est, dicere impossibile est. Ergo Deus non est subiectum
huius scientiae.
2. Praeterea, omnia quae determinantur in aliqua scientia,
comprehenduntur sub subiecto illius scientiae. Sed in sacra Scriptura
determinatur de multis aliis quam de Deo, puta de creaturis, et de
moribus hominum. Ergo Deus non est subiectum huius scientiae.
Sed contra, illud est subiectum scientiae, de quo est sermo in
scientia. Sed in hac scientia fit sermo de Deo, dicitur enim
theologia, quasi sermo de Deo. Ergo Deus est subiectum huius
scientiae.
Respondeo dicendum quod Deus est subiectum huius scientiae. Sic enim
se habet subiectum ad scientiam, sicut obiectum ad potentiam vel
habitum. Proprie autem illud assignatur obiectum alicuius potentiae
vel habitus, sub cuius ratione omnia referuntur ad potentiam vel
habitum, sicut homo et lapis referuntur ad visum inquantum sunt
colorata, unde coloratum est proprium obiectum visus. Omnia autem
pertractantur in sacra doctrina sub ratione Dei, vel quia sunt ipse
Deus; vel quia habent ordinem ad Deum, ut ad principium et finem.
Unde sequitur quod Deus vere sit subiectum huius scientiae. Quod
etiam manifestum fit ex principiis huius scientiae, quae sunt articuli
fidei, quae est de Deo, idem autem est subiectum principiorum et
totius scientiae, cum tota scientia virtute contineatur in principiis.
Quidam vero, attendentes ad ea quae in ista scientia tractantur, et
non ad rationem secundum quam considerantur, assignaverunt aliter
subiectum huius scientiae, vel res et signa; vel opera reparationis;
vel totum Christum, idest caput et membra. De omnibus enim istis
tractatur in ista scientia, sed secundum ordinem ad Deum.
Ad primum ergo dicendum quod, licet de Deo non possimus scire quid
est, utimur tamen eius effectu, in hac doctrina, vel naturae vel
gratiae, loco definitionis, ad ea quae de Deo in hac doctrina
considerantur, sicut et in aliquibus scientiis philosophicis
demonstratur aliquid de causa per effectum, accipiendo effectum loco
definitionis causae.
Ad secundum dicendum quod omnia alia quae determinantur in sacra
doctrina, comprehenduntur sub Deo, non ut partes vel species vel
accidentia, sed ut ordinata aliqualiter ad ipsum.
|
|