|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod haec doctrina non sit
argumentativa. Dicit enim Ambrosius in libro I de fide Catholica,
tolle argumenta, ubi fides quaeritur. Sed in hac doctrina praecipue
fides quaeritur, unde dicitur Ioan. XX, haec scripta sunt ut
credatis. Ergo sacra doctrina non est argumentativa.
2. Praeterea, si sit argumentativa, aut argumentatur ex
auctoritate, aut ex ratione. Si ex auctoritate, non videtur hoc
congruere eius dignitati, nam locus ab auctoritate est infirmissimus,
secundum Boetium. Si etiam ex ratione, hoc non congruit eius fini,
quia secundum Gregorium in homilia, fides non habet meritum, ubi
humana ratio praebet experimentum. Ergo sacra doctrina non est
argumentativa.
Sed contra est quod dicitur ad Titum I, de episcopo, amplectentem
eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit
exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.
Respondeo dicendum quod, sicut aliae scientiae non argumentantur ad
sua principia probanda, sed ex principiis argumentantur ad ostendendum
alia in ipsis scientiis; ita haec doctrina non argumentatur ad sua
principia probanda, quae sunt articuli fidei; sed ex eis procedit ad
aliquid aliud ostendendum; sicut apostolus, I ad Cor. XV, ex
resurrectione Christi argumentatur ad resurrectionem communem
probandam. Sed tamen considerandum est in scientiis philosophicis,
quod inferiores scientiae nec probant sua principia, nec contra
negantem principia disputant, sed hoc relinquunt superiori scientiae,
suprema vero inter eas, scilicet metaphysica, disputat contra negantem
sua principia, si adversarius aliquid concedit, si autem nihil
concedit, non potest cum eo disputare, potest tamen solvere rationes
ipsius. Unde sacra Scriptura, cum non habeat superiorem, disputat
cum negante sua principia, argumentando quidem, si adversarius aliquid
concedat eorum quae per divinam revelationem habentur; sicut per
auctoritates sacrae doctrinae disputamus contra haereticos, et per unum
articulum contra negantes alium. Si vero adversarius nihil credat
eorum quae divinitus revelantur, non remanet amplius via ad probandum
articulos fidei per rationes, sed ad solvendum rationes, si quas
inducit, contra fidem. Cum enim fides infallibili veritati
innitatur, impossibile autem sit de vero demonstrari contrarium,
manifestum est probationes quae contra fidem inducuntur, non esse
demonstrationes, sed solubilia argumenta.
Ad primum ergo dicendum quod, licet argumenta rationis humanae non
habeant locum ad probandum quae fidei sunt, tamen ex articulis fidei
haec doctrina ad alia argumentatur, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod argumentari ex auctoritate est maxime
proprium huius doctrinae, eo quod principia huius doctrinae per
revelationem habentur, et sic oportet quod credatur auctoritati eorum
quibus revelatio facta est. Nec hoc derogat dignitati huius
doctrinae, nam licet locus ab auctoritate quae fundatur super ratione
humana, sit infirmissimus; locus tamen ab auctoritate quae fundatur
super revelatione divina, est efficacissimus. Utitur tamen sacra
doctrina etiam ratione humana, non quidem ad probandum fidem, quia per
hoc tolleretur meritum fidei; sed ad manifestandum aliqua alia quae
traduntur in hac doctrina. Cum enim gratia non tollat naturam, sed
perficiat, oportet quod naturalis ratio subserviat fidei; sicut et
naturalis inclinatio voluntatis obsequitur caritati. Unde et apostolus
dicit, II ad Cor. X, in captivitatem redigentes omnem intellectum
in obsequium Christi. Et inde est quod etiam auctoritatibus
philosophorum sacra doctrina utitur, ubi per rationem naturalem
veritatem cognoscere potuerunt; sicut Paulus, actuum XVII,
inducit verbum Arati, dicens, sicut et quidam poetarum vestrorum
dixerunt, genus Dei sumus. Sed tamen sacra doctrina huiusmodi
auctoritatibus utitur quasi extraneis argumentis, et probabilibus.
Auctoritatibus autem canonicae Scripturae utitur proprie, ex
necessitate argumentando. Auctoritatibus autem aliorum doctorum
Ecclesiae, quasi arguendo ex propriis, sed probabiliter. Innititur
enim fides nostra revelationi apostolis et prophetis factae, qui
canonicos libros scripserunt, non autem revelationi, si qua fuit aliis
doctoribus facta. Unde dicit Augustinus, in epistola ad
Hieronymum, solis eis Scripturarum libris qui canonici appellantur,
didici hunc honorem deferre, ut nullum auctorem eorum in scribendo
errasse aliquid firmissime credam. Alios autem ita lego, ut,
quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem,
quod ipsi ita senserunt vel scripserunt.
|
|