|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit conveniens
definitio aeternitatis, quam Boetius ponit V de consolatione, dicens
quod aeternitas est interminabilis vitae tota simul et perfecta
possessio. Interminabile enim negative dicitur. Sed negatio non est
de ratione nisi eorum quae sunt deficientia, quod aeternitati non
competit. Ergo in definitione aeternitatis non debet poni
interminabile.
2. Praeterea, aeternitas durationem quandam significat. Duratio
autem magis respicit esse quam vitam. Ergo non debuit poni in
definitione aeternitatis vita, sed magis esse.
3. Praeterea, totum dicitur quod habet partes. Hoc autem
aeternitati non convenit, cum sit simplex. Ergo inconvenienter
dicitur tota.
4. Praeterea, plures dies non possunt esse simul, nec plura
tempora. Sed in aeternitate pluraliter dicuntur dies et tempora,
dicitur enim Micheae V, egressus eius ab initio, a diebus
aeternitatis; et ad Rom., XVI cap., secundum revelationem
mysterii temporibus aeternis taciti. Ergo aeternitas non est tota
simul.
5. Praeterea, totum et perfectum sunt idem. Posito igitur quod sit
tota, superflue additur quod sit perfecta.
6. Praeterea, possessio ad durationem non pertinet. Aeternitas
autem quaedam duratio est. Ergo aeternitas non est possessio.
Respondeo dicendum quod, sicut in cognitionem simplicium oportet nos
venire per composita, ita in cognitionem aeternitatis oportet nos
venire per tempus; quod nihil aliud est quam numerus motus secundum
prius et posterius. Cum enim in quolibet motu sit successio, et una
pars post alteram, ex hoc quod numeramus prius et posterius in motu,
apprehendimus tempus; quod nihil aliud est quam numerus prioris et
posterioris in motu. In eo autem quod caret motu, et semper eodem
modo se habet, non est accipere prius et posterius. Sicut igitur
ratio temporis consistit in numeratione prioris et posterioris in motu,
ita in apprehensione uniformitatis eius quod est omnino extra motum,
consistit ratio aeternitatis. Item, ea dicuntur tempore mensurari,
quae principium et finem habent in tempore, ut dicitur in IV
Physic., et hoc ideo, quia in omni eo quod movetur est accipere
aliquod principium et aliquem finem. Quod vero est omnino immutabile,
sicut nec successionem, ita nec principium aut finem habere potest.
Sic ergo ex duobus notificatur aeternitas. Primo, ex hoc quod id
quod est in aeternitate, est interminabile, idest principio et fine
carens (ut terminus ad utrumque referatur). Secundo, per hoc quod
ipsa aeternitas successione caret, tota simul existens.
Ad primum ergo dicendum quod simplicia consueverunt per negationem
definiri, sicut punctus est cuius pars non est. Quod non ideo est,
quod negatio sit de essentia eorum, sed quia intellectus noster, qui
primo apprehendit composita, in cognitionem simplicium pervenire non
potest, nisi per remotionem compositionis.
Ad secundum dicendum quod illud quod est vere aeternum, non solum est
ens, sed vivens, et ipsum vivere se extendit quodammodo ad
operationem, non autem esse. Protensio autem durationis videtur
attendi secundum operationem, magis quam secundum esse, unde et tempus
est numerus motus.
Ad tertium dicendum quod aeternitas dicitur tota, non quia habet
partes, sed inquantum nihil ei deest.
Ad quartum dicendum quod, sicut Deus, cum sit incorporeus,
nominibus rerum corporalium metaphorice in Scripturis nominatur, sic
aeternitas, tota simul existens, nominibus temporalibus successivis.
Ad quintum dicendum quod in tempore est duo considerare, scilicet
ipsum tempus, quod est successivum; et nunc temporis, quod est
imperfectum. Dicit ergo tota simul, ad removendum tempus, et
perfecta, ad excludendum nunc temporis.
Ad sextum dicendum quod illud quod possidetur, firmiter et quiete
habetur. Ad designandam ergo immutabilitatem et indeficientiam
aeternitatis, usus est nomine possessionis.
|
|