|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit
aeternus. Nihil enim factum potest dici de Deo. Sed aeternitas est
aliquid factum, dicit enim Boetius quod nunc fluens facit tempus,
nunc stans facit aeternitatem; et Augustinus dicit, in libro
octoginta trium quaest., quod Deus est auctor aeternitatis. Ergo
Deus non est aeternus.
2. Praeterea, quod est ante aeternitatem et post aeternitatem, non
mensuratur aeternitate. Sed Deus est ante aeternitatem, ut dicitur
in libro de causis, et post aeternitatem; dicitur enim Exod. XV,
quod dominus regnabit in aeternum et ultra. Ergo esse aeternum non
convenit Deo.
3. Praeterea, aeternitas mensura quaedam est. Sed Deo non
convenit esse mensuratum. Ergo non competit ei esse aeternum.
4. Praeterea, in aeternitate non est praesens, praeteritum vel
futurum cum sit tota simul, ut dictum est. Sed de Deo dicuntur in
Scripturis verba praesentis temporis, praeteriti vel futuri. Ergo
Deus non est aeternus.
Sed contra est quod dicit Athanasius, aeternus pater, aeternus
filius, aeternus spiritus sanctus.
Respondeo dicendum quod ratio aeternitatis consequitur
immutabilitatem, sicut ratio temporis consequitur motum, ut ex dictis
patet. Unde, cum Deus sit maxime immutabilis, sibi maxime competit
esse aeternum. Nec solum est aeternus, sed est sua aeternitas, cum
tamen nulla alia res sit sua duratio, quia non est suum esse. Deus
autem est suum esse uniforme, unde, sicut est sua essentia, ita est
sua aeternitas.
Ad primum ergo dicendum quod nunc stans dicitur facere aeternitatem,
secundum nostram apprehensionem. Sicut enim causatur in nobis
apprehensio temporis, eo quod apprehendimus fluxum ipsius nunc, ita
causatur in nobis apprehensio aeternitatis, inquantum apprehendimus
nunc stans. Quod autem dicit Augustinus, quod Deus est auctor
aeternitatis, intelligitur de aeternitate participata, eo enim modo
communicat Deus suam aeternitatem aliquibus, quo et suam
immutabilitatem.
Et per hoc patet solutio ad secundum. Nam Deus dicitur esse ante
aeternitatem, prout participatur a substantiis immaterialibus. Unde
et ibidem dicitur, quod intelligentia parificatur aeternitati. Quod
autem dicitur in Exodo, dominus regnabit in aeternum et ultra sciendum
quod aeternum accipitur ibi pro saeculo, sicut habet alia translatio.
Sic igitur dicitur quod regnabit ultra aeternum, quia durat ultra
quodcumque saeculum, idest ultra quamcumque durationem datam, nihil
est enim aliud saeculum quam periodus cuiuslibet rei, ut dicitur in
libro I de caelo. Vel dicitur etiam ultra aeternum regnare, quia,
si etiam aliquid aliud semper esset (ut motus caeli secundum quosdam
philosophos), tamen Deus ultra regnat, inquantum eius regnum est
totum simul.
Ad tertium dicendum quod aeternitas non est aliud quam ipse Deus.
Unde non dicitur Deus aeternus, quasi sit aliquo modo mensuratus,
sed accipitur ibi ratio mensurae secundum apprehensionem nostram
tantum.
Ad quartum dicendum quod verba diversorum temporum attribuuntur Deo,
inquantum eius aeternitas omnia tempora includit, non quod ipse
varietur per praesens, praeteritum et futurum.
|
|