|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aeternitas non sit aliud
a tempore. Impossibile est enim duas esse mensuras durationis simul,
nisi una sit pars alterius, non enim sunt simul duo dies vel duae
horae; sed dies et hora sunt simul, quia hora est pars diei. Sed
aeternitas et tempus sunt simul, quorum utrumque mensuram quandam
durationis importat. Cum igitur aeternitas non sit pars temporis,
quia aeternitas excedit tempus et includit ipsum; videtur quod tempus
sit pars aeternitatis, et non aliud ab aeternitate.
2. Praeterea, secundum philosophum in IV Physic., nunc temporis
manet idem in toto tempore. Sed hoc videtur constituere rationem
aeternitatis, quod sit idem indivisibiliter se habens in toto decursu
temporis. Ergo aeternitas est nunc temporis. Sed nunc temporis non
est aliud secundum substantiam a tempore. Ergo aeternitas non est
aliud secundum substantiam a tempore.
3. Praeterea, sicut mensura primi motus est mensura omnium motuum,
ut dicitur in IV Physic., ita videtur quod mensura primi esse sit
mensura omnis esse. Sed aeternitas est mensura primi esse, quod est
esse divinum. Ergo aeternitas est mensura omnis esse. Sed esse rerum
corruptibilium mensuratur tempore. Ergo tempus vel est aeternitas,
vel aliquid aeternitatis.
Sed contra est quod aeternitas est tota simul, in tempore autem est
prius et posterius. Ergo tempus et aeternitas non sunt idem.
Respondeo dicendum quod manifestum est tempus et aeternitatem non esse
idem. Sed huius diversitatis rationem quidam assignaverunt ex hoc quod
aeternitas caret principio et fine, tempus autem habet principium et
finem. Sed haec est differentia per accidens, et non per se. Quia
dato quod tempus semper fuerit et semper futurum sit, secundum
positionem eorum qui motum caeli ponunt sempiternum, adhuc remanebit
differentia inter aeternitatem et tempus, ut dicit Boetius in libro de
Consolat., ex hoc quod aeternitas est tota simul, quod tempori non
convenit, quia aeternitas est mensura esse permanentis, tempus vero
est mensura motus. Si tamen praedicta differentia attendatur quantum
ad mensurata, et non quantum ad mensuras, sic habet aliquam rationem,
quia solum illud mensuratur tempore, quod habet principium et finem in
tempore, ut dicitur in IV Physic. Unde si motus caeli semper
duraret, tempus non mensuraret ipsum secundum suam totam durationem,
cum infinitum non sit mensurabile; sed mensuraret quamlibet
circulationem, quae habet principium et finem in tempore. Potest
tamen et aliam rationem habere ex parte istarum mensurarum, si
accipiatur finis et principium in potentia. Quia etiam dato quod
tempus semper duret, tamen possibile est signare in tempore et
principium et finem, accipiendo aliquas partes ipsius, sicut dicimus
principium et finem diei vel anni, quod non contingit in aeternitate.
Sed tamen istae differentiae consequuntur eam quae est per se et
primo, differentiam, per hoc quod aeternitas est tota simul, non
autem tempus.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procederet, si tempus et
aeternitas essent mensurae unius generis, quod patet esse falsum, ex
his quorum est tempus et aeternitas mensura.
Ad secundum dicendum quod nunc temporis est idem subiecto in toto
tempore, sed differens ratione, eo quod, sicut tempus respondet
motui, ita nunc temporis respondet mobili; mobile autem est idem
subiecto in toto decursu temporis, sed differens ratione, inquantum
est hic et ibi. Et ista alternatio est motus. Similiter fluxus
ipsius nunc, secundum quod alternatur ratione, est tempus.
Aeternitas autem manet eadem et subiecto et ratione. Unde aeternitas
non est idem quod nunc temporis.
Ad tertium dicendum quod, sicut aeternitas est propria mensura ipsius
esse, ita tempus est propria mensura motus. Unde secundum quod
aliquod esse recedit a permanentia essendi et subditur transmutationi,
secundum hoc recedit ab aeternitate et subditur tempori. Esse ergo
rerum corruptibilium, quia est transmutabile, non mensuratur
aeternitate, sed tempore. Tempus enim mensurat non solum quae
transmutantur in actu, sed quae sunt transmutabilia. Unde non solum
mensurat motum, sed etiam quietem; quae est eius quod natum est
moveri, et non movetur.
|
|