|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod aevum non sit aliud a
tempore. Dicit enim Augustinus, VIII super Gen. ad Litt.,
quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus. Sed aevum dicitur
esse mensura spiritualium substantiarum. Ergo tempus non differt ab
aevo.
2. Praeterea, de ratione temporis est quod habeat prius et
posterius, de ratione vero aeternitatis est quod sit tota simul, ut
dictum est. Sed aevum non est aeternitas, dicitur enim Eccli. I,
quod sapientia aeterna est ante aevum. Ergo non est totum simul, sed
habet prius et posterius, et ita est tempus.
3. Praeterea, si in aevo non est prius et posterius, sequitur quod
in aeviternis non differat esse vel fuisse vel futurum esse. Cum
igitur sit impossibile aeviterna non fuisse, sequitur quod impossibile
sit ea non futura esse. Quod falsum est, cum Deus possit ea reducere
in nihilum.
4. Praeterea, cum duratio aeviternorum sit infinita ex parte post,
si aevum sit totum simul, sequitur quod aliquod creatum sit infinitum
in actu, quod est impossibile. Non igitur aevum differt a tempore.
Sed contra est quod dicit Boetius, qui tempus ab aevo ire iubes.
Respondeo dicendum quod aevum differt a tempore et ab aeternitate,
sicut medium existens inter illa. Sed horum differentiam aliqui sic
assignant, dicentes quod aeternitas principio et fine caret; aevum
habet principium, sed non finem; tempus autem habet principium et
finem. Sed haec differentia est per accidens, sicut supra dictum
est, quia si etiam semper aeviterna fuissent et semper futura essent,
ut aliqui ponunt; vel etiam si quandoque deficerent, quod Deo
possibile esset, adhuc aevum distingueretur ab aeternitate et tempore.
Alii vero assignant differentiam inter haec tria, per hoc quod
aeternitas non habet prius et posterius; tempus autem habet prius et
posterius cum innovatione et veteratione; aevum habet prius et
posterius sine innovatione et veteratione. Sed haec positio implicat
contradictoria. Quod quidem manifeste apparet, si innovatio et
veteratio referantur ad ipsam mensuram. Cum enim prius et posterius
durationis non possint esse simul, si aevum habet prius et posterius,
oportet quod, priore parte aevi recedente, posterior de novo
adveniat, et sic erit innovatio in ipso aevo, sicut in tempore. Si
vero referantur ad mensurata, adhuc sequitur inconveniens. Ex hoc
enim res temporalis inveteratur tempore, quod habet esse
transmutabile, et ex transmutabilitate mensurati, est prius et
posterius in mensura, ut patet ex IV Physic. Si igitur ipsum
aeviternum non sit inveterabile nec innovabile, hoc erit quia esse eius
est intransmutabile. Mensura ergo eius non habebit prius et
posterius. Est ergo dicendum quod, cum aeternitas sit mensura esse
permanentis, secundum quod aliquid recedit a permanentia essendi,
secundum hoc recedit ab aeternitate. Quaedam autem sic recedunt a
permanentia essendi, quod esse eorum est subiectum transmutationis,
vel in transmutatione consistit, et huiusmodi mensurantur tempore;
sicut omnis motus, et etiam esse omnium corruptibilium. Quaedam vero
recedunt minus a permanentia essendi, quia esse eorum nec in
transmutatione consistit, nec est subiectum transmutationis, tamen
habent transmutationem adiunctam, vel in actu vel in potentia. Sicut
patet in corporibus caelestibus, quorum esse substantiale est
intransmutabile; tamen esse intransmutabile habent cum
transmutabilitate secundum locum. Et similiter patet de Angelis,
quod habent esse intransmutabile cum transmutabilitate secundum
electionem, quantum ad eorum naturam pertinet; et cum
transmutabilitate intelligentiarum et affectionum, et locorum suo
modo. Et ideo huiusmodi mensurantur aevo, quod est medium inter
aeternitatem et tempus. Esse autem quod mensurat aeternitas, nec est
mutabile, nec mutabilitati adiunctum. Sic ergo tempus habet prius et
posterius, aevum autem non habet in se prius et posterius, sed ei
coniungi possunt, aeternitas autem non habet prius neque posterius,
neque ea compatitur.
Ad primum ergo dicendum quod creaturae spirituales, quantum ad
affectiones et intelligentias, in quibus est successio, mensurantur
tempore. Unde et Augustinus ibidem dicit quod per tempus moveri, est
per affectiones moveri. Quantum vero ad eorum esse naturale,
mensurantur aevo. Sed quantum ad visionem gloriae, participant
aeternitatem.
Ad secundum dicendum quod aevum est totum simul, non tamen est
aeternitas, quia compatitur secum prius et posterius.
Ad tertium dicendum quod in ipso esse Angeli in se considerato, non
est differentia praeteriti et futuri, sed solum secundum adiunctas
mutationes. Sed quod dicimus Angelum esse vel fuisse vel futurum
esse, differt secundum acceptionem intellectus nostri, qui accipit
esse Angeli per comparationem ad diversas partes temporis. Et cum
dicit Angelum esse vel fuisse, supponit aliquid cum quo eius oppositum
non subditur divinae potentiae, cum vero dicit futurum esse, nondum
supponit aliquid. Unde, cum esse et non esse Angeli subsit divinae
potentiae, absolute considerando, potest Deus facere quod esse
Angeli non sit futurum, tamen non potest facere quod non sit dum est,
vel quod non fuerit postquam fuit.
Ad quartum dicendum quod duratio aevi est infinita, quia non finitur
tempore. Sic autem esse aliquod creatum infinitum, quod non finiatur
quodam alio, non est inconveniens.
|
|