|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non sit tantum unum
aevum. Dicitur enim in apocryphis Esdrae, maiestas et potestas
aevorum est apud te, domine.
2. Praeterea, diversorum generum diversae sunt mensurae. Sed
quaedam aeviterna sunt in genere corporalium, scilicet corpora
caelestia, quaedam vero sunt spirituales substantiae, scilicet
Angeli. Non ergo est unum aevum tantum.
3. Praeterea, cum aevum sit nomen durationis, quorum est unum
aevum, est una duratio. Sed non omnium aeviternorum est una duratio,
quia quaedam post alia esse incipiunt, ut maxime patet in animabus
humanis. Non est ergo unum aevum tantum.
4. Praeterea, ea quae non dependent ab invicem, non videntur habere
unam mensuram durationis, propter hoc enim omnium temporalium videtur
esse unum tempus, quia omnium motuum quodammodo causa est primus
motus, qui prius tempore mensuratur. Sed aeviterna non dependent ab
invicem, quia unus Angelus non est causa alterius. Non ergo est unum
aevum tantum.
Sed contra, aevum est simplicius tempore, et propinquius se habens ad
aeternitatem. Sed tempus est unum tantum. Ergo multo magis aevum.
Respondeo dicendum quod circa hoc est duplex opinio, quidam enim
dicunt quod est unum aevum tantum; quidam quod multa. Quid autem
horum verius sit, oportet considerare ex causa unitatis temporis, in
cognitionem enim spiritualium per corporalia devenimus. Dicunt autem
quidam esse unum tempus omnium temporalium, propter hoc quod est unus
numerus omnium numeratorum, cum tempus sit numerus, secundum
philosophum. Sed hoc non sufficit, quia tempus non est numerus ut
abstractus extra numeratum, sed ut in numerato existens, alioquin non
esset continuus; quia decem ulnae panni continuitatem habent, non ex
numero, sed ex numerato. Numerus autem in numerato existens non est
idem omnium, sed diversus diversorum. Unde alii assignant causam
unitatis temporis ex unitate aeternitatis, quae est principium omnis
durationis. Et sic, omnes durationes sunt unum, si consideretur
earum principium, sunt vero multae, si consideretur diversitas eorum
quae recipiunt durationem ex influxu primi principii. Alii vero
assignant causam unitatis temporis ex parte materiae primae, quae est
primum subiectum motus, cuius mensura est tempus. Sed neutra
assignatio sufficiens videtur, quia ea quae sunt unum principio vel
subiecto, et maxime remoto, non sunt unum simpliciter sed secundum
quid. Est ergo ratio unitatis temporis, unitas primi motus, secundum
quem, cum sit simplicissimus, omnes alii mensurantur, ut dicitur in
X Metaphys. Sic ergo tempus ad illum motum comparatur non solum ut
mensura ad mensuratum, sed etiam ut accidens ad subiectum; et sic ab
eo recipit unitatem. Ad alios autem motus comparatur solum ut mensura
ad mensuratum. Unde secundum eorum multitudinem non multiplicatur,
quia una mensura separata multa mensurari possunt. Hoc igitur habito,
sciendum quod de substantiis spiritualibus duplex fuit opinio. Quidam
enim dixerunt quod omnes processerunt a Deo in quadam aequalitate, ut
Origenes dixit; vel etiam multae earum, ut quidam posuerunt. Alii
vero dixerunt quod omnes substantiae spirituales processerunt a Deo
quodam gradu et ordine et hoc videtur sentire Dionysius, qui dicit,
cap. X Cael. Hier., quod inter substantias spirituales sunt
primae, mediae et ultimae, etiam in uno ordine Angelorum. Secundum
igitur primam opinionem, necesse est dicere quod sunt plura aeva,
secundum quod sunt plura aeviterna prima aequalia. Secundum autem
secundam opinionem, oportet dicere quod sit unum aevum tantum, quia,
cum unumquodque mensuretur simplicissimo sui generis, ut dicitur in X
Metaphys., oportet quod esse omnium aeviternorum mensuretur esse
primi aeviterni, quod tanto est simplicius, quanto prius. Et quia
secunda opinio verior est, ut infra ostendetur, concedimus ad praesens
unum esse aevum tantum.
Ad primum ergo dicendum quod aevum aliquando accipitur pro saeculo,
quod est periodus durationis alicuius rei, et sic dicuntur multa aeva,
sicut multa saecula.
Ad secundum dicendum quod, licet corpora caelestia et spiritualia
differant in genere naturae, tamen conveniunt in hoc, quod habent esse
intransmutabile. Et sic mensurantur aevo.
Ad tertium dicendum quod nec omnia temporalia simul incipiunt, et
tamen omnium est unum tempus, propter primum quod mensuratur tempore.
Et sic omnia aeviterna habent unum aevum propter primum, etiam si non
omnia simul incipiant.
Ad quartum dicendum quod ad hoc quod aliqua mensurentur per aliquod
unum, non requiritur quod illud unum sit causa omnium eorum; sed quod
sit simplicius.
|
|