|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homines non fuissent cum
iustitia nati. Dicit enim Hugo de sancto Victore quod primus homo
ante peccatum generaret quidem filios sine peccato, sed non paternae
iustitiae haeredes.
2. Praeterea, iustitia est per gratiam, ut apostolus dicit ad
Rom. V. Sed gratia non transfunditur, quia sic esset naturalis;
sed a solo Deo infunditur. Ergo pueri cum iustitia nati non
fuissent.
3. Praeterea, iustitia in anima est. Sed anima non est ex
traduce. Ergo nec iustitia traducta fuisset a parentibus in filios.
Sed contra est quod Anselmus dicit, in libro de conceptu Virg.,
quod simul cum rationalem haberent animam, iusti essent quos generaret
homo, si non peccaret.
Respondeo dicendum quod naturaliter homo generat sibi simile secundum
speciem. Unde quaecumque accidentia consequuntur naturam speciei, in
his necesse est quod filii parentibus similentur, nisi sit error in
operatione naturae, qui in statu innocentiae non fuisset. In
accidentibus autem individualibus non est necesse quod filii parentibus
similentur. Iustitia autem originalis, in qua primus homo conditus
fuit, fuit accidens naturae speciei, non quasi ex principiis speciei
causatum, sed sicut quoddam donum divinitus datum toti naturae. Et
hoc apparet, quia opposita sunt unius generis, peccatum autem
originale, quod opponitur illi iustitiae, dicitur esse peccatum
naturae; unde traducitur a parente in posteros. Et propter hoc etiam
filii parentibus assimilati fuissent quantum ad originalem iustitiam.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Hugonis est intelligendum non
quantum ad habitum iustitiae, sed quantum ad executionem actus.
Ad secundum dicendum quod quidam dicunt quod pueri non fuissent nati
cum iustitia gratuita, quae est merendi principium, sed cum iustitia
originali. Sed cum radix originalis iustitiae, in cuius rectitudine
factus est homo, consistat in subiectione supernaturali rationis ad
Deum, quae est per gratiam gratum facientem, ut supra dictum est;
necesse est dicere quod, si pueri nati fuissent in originali iustitia,
quod etiam nati fuissent cum gratia; sicut et de primo homine supra
diximus quod fuit cum gratia conditus. Non tamen fuisset propter hoc
gratia naturalis, quia non fuisset transfusa per virtutem seminis, sed
fuisset collata homini statim cum habuisset animam rationalem. Sicut
etiam statim cum corpus est dispositum infunditur a Deo anima
rationalis, quae tamen non est ex traduce.
Unde patet solutio ad tertium.
|
|