|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pueri in statu
innocentiae nati fuissent in iustitia confirmati. Dicit enim
Gregorius, IV Moralium, super illud, somno meo requiescerem
etc., si parentem primum nulla putredo peccati corrumperet, nequaquam
ex se filios Gehennae generaret; sed hi qui nunc per redemptorem
salvandi sunt, soli ab illo electi nascerentur. Ergo nascerentur
omnes in iustitia confirmati.
2. Praeterea, Anselmus dicit, in libro cur Deus homo, quod si
primi parentes sic vixissent ut tentati non peccassent, ita
confirmarentur cum omni propagine sua, ut ultra peccare non possent.
Ergo pueri nascerentur in iustitia confirmati.
3. Praeterea, bonum est potentius quam malum. Sed propter peccatum
primi hominis consecuta est necessitas peccandi in his qui nascuntur ex
eo. Ergo si primus homo in iustitia perstitisset, derivaretur ad
posteros necessitas observandi iustitiam.
4. Praeterea, Angelus adhaerens Deo aliis peccantibus, statim est
in iustitia confirmatus, ut ulterius peccare non posset. Ergo
similiter et homo, si tentationi restitisset, confirmatus fuisset.
Sed qualis ipse fuit, tales alios generasset. Ergo et eius filii
confirmati in iustitia nascerentur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, tam
felix universa esset humana societas si nec illi, scilicet primi
parentes, malum quod in posteros traiicerent, nec quisquam ex stirpe
eorum iniquitatem committeret, quae damnationem reciperet. Ex quo
datur intelligi quod, etiam si primi homines non peccassent, aliqui ex
eorum stirpe potuissent iniquitatem committere. Non ergo nascerentur
in iustitia confirmati.
Respondeo dicendum quod non videtur possibile quod pueri in statu
innocentiae nascerentur in iustitia confirmati. Manifestum est enim
quod pueri in sua nativitate non habuissent plus perfectionis quam eorum
parentes in statu generationis. Parentes autem, quandiu generassent,
non fuissent confirmati in iustitia. Ex hoc enim creatura rationalis
in iustitia confirmatur, quod efficitur beata per apertam Dei
visionem, cui viso non potest non inhaerere, cum ipse sit ipsa
essentia bonitatis, a qua nullus potest averti, cum nihil desideretur
et ametur nisi sub ratione boni. Et hoc dico secundum legem communem,
quia ex aliquo privilegio speciali secus accidere potest, sicut
creditur de virgine matre Dei. Quam cito autem Adam ad illam
beatitudinem pervenisset quod Deum per essentiam videret, efficeretur
spiritualis et mente et corpore, et animalis vita cessaret, in qua
sola generationis usus fuisset. Unde manifestum est quod parvuli non
nascerentur in iustitia confirmati.
Ad primum ergo dicendum quod, si Adam non peccasset, non generaret
ex se filios Gehennae, ita scilicet quod ab ipso peccatum
contraherent, quod est causa Gehennae. Possent tamen fieri filii
Gehennae per liberum arbitrium peccando. Vel, si filii Gehennae non
fierent per peccatum, hoc non esset propter hoc, quia essent in
iustitia confirmati; sed propter divinam providentiam, per quam a
peccato conservarentur immunes.
Ad secundum dicendum quod Anselmus hoc non dicit asserendo, sed
opinando. Quod patet ex ipso modo loquendi, cum dicit, videtur
quod, si vixissent et cetera.
Ad tertium dicendum quod ratio ista non est efficax, quamvis per eam
Anselmus motus fuisse videatur, ut ex eius verbis apparet. Non enim
sic per peccatum primi parentis eius posteri necessitatem peccandi
incurrunt, ut ad iustitiam redire non possint, quod est tantum in
damnatis. Unde nec ita necessitatem non peccandi transmisisset ad
posteros, quod omnino peccare non possent, quod est tantum in beatis.
Ad quartum dicendum quod non est simile de homine et Angelo. Nam
homo habet liberum arbitrium vertibile et ante electionem et post, non
autem Angelus, sicut supra dictum est, cum de Angelis ageretur.
|
|