|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in statu innocentiae
pueri nati fuissent in scientia perfecti. Qualis enim fuit Adam,
tales filios generasset. Sed Adam fuit in scientia perfectus, ut
supra dictum est. Ergo filii nascerentur ab eo in scientia perfecti.
2. Praeterea, ignorantia ex peccato causatur, ut Beda dicit. Sed
ignorantia est privatio scientiae. Ergo ante peccatum pueri mox nati
omnem scientiam habuissent.
3. Praeterea, pueri mox nati iustitiam habuissent. Sed ad
iustitiam requiritur scientia, quae dirigit in agendis. Ergo etiam
scientiam habuissent.
Sed contra est quod anima nostra per naturam est sicut tabula rasa in
qua nihil est scriptum, ut dicitur in III de anima. Sed eadem
animae natura est modo, quae tunc fuisset. Ergo animae puerorum in
principio scientia caruissent.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, de his quae sunt
supra naturam, soli auctoritati creditur, unde ubi auctoritas
deficit, sequi debemus naturae conditionem. Est autem naturale homini
ut scientiam per sensus acquirat, sicut supra dictum est, et ideo
anima unitur corpori, quia indiget eo ad suam propriam operationem;
quod non esset, si statim a principio scientiam haberet non acquisitam
per sensitivas virtutes. Et ideo dicendum est quod pueri in statu
innocentiae non nascerentur perfecti in scientia; sed eam in processu
temporis absque difficultate acquisivissent, inveniendo vel
addiscendo.
Ad primum ergo dicendum quod esse perfectum in scientia fuit
individuale accidens primi parentis, inquantum scilicet ipse
instituebatur ut pater et instructor totius humani generis. Et ideo
quantum ad hoc, non generabat filios similes sibi; sed solum quantum
ad accidentia naturalia vel gratuita totius naturae.
Ad secundum dicendum quod ignorantia est privatio scientiae quae debet
haberi pro tempore illo. Quod in pueris mox natis non fuisset,
habuissent enim scientiam quae eis competebat secundum tempus illud.
Unde ignorantia in eis non fuisset, sed nescientia respectu
aliquorum. Quam etiam Dionysius ponit in Angelis sanctis, in VII
Cael. Hier.
Ad tertium dicendum quod pueri habuissent sufficientem scientiam ad
dirigendum eos in operibus iustitiae in quibus homines diriguntur per
universalia principia iuris; quam multo plenius tunc habuissent quam
nunc naturaliter habemus, et similiter aliorum universalium
principiorum.
|
|