|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pueri in statu
innocentiae mox nati habuissent perfectum usum rationis. Nunc enim
pueri perfectum usum rationis non habent propter hoc, quod anima per
corpus aggravatur. Hoc autem tunc non erat, quia, ut dicitur Sap.
IX, corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Ergo ante peccatum
et corruptionem a peccato subsecutam, pueri mox nati perfectum usum
rationis habuissent.
2. Praeterea, quaedam alia animalia mox nata habent naturalis
industriae usum, sicut agnus statim fugit lupum. Multo ergo magis
homines in statu innocentiae mox nati habuissent usum perfectum
rationis.
Sed contra est quod natura procedit ab imperfecto ad perfectum in
omnibus generatis. Ergo pueri non statim a principio habuissent
perfectum usum rationis.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, usus rationis
dependet quodammodo ex usu virium sensitivarum, unde ligato sensu, et
impeditis interioribus viribus sensitivis, homo perfectum usum rationis
non habet, ut patet in dormientibus et phreneticis. Vires autem
sensitivae sunt virtutes quaedam corporalium organorum, et ideo,
impeditis earum organis, necesse est quod earum actus impediantur, et
per consequens rationis usus. In pueris autem est impedimentum harum
virium, propter nimiam humiditatem cerebri. Et ideo in eis non est
perfectus usus rationis, sicut nec aliorum membrorum. Et ideo pueri
in statu innocentiae non habuissent perfectum usum rationis, sicut
habituri erant in perfecta aetate. Habuissent tamen perfectiorem quam
nunc, quantum ad ea quae ad eos pertinebant quantum ad statum illum;
sicut et de usu membrorum superius est dictum.
Ad primum ergo dicendum quod aggravatio additur ex corruptione corporis
in hoc, quod usus rationis impeditur quantum ad ea etiam quae pertinent
ad hominem secundum quamcumque aetatem.
Ad secundum dicendum quod etiam alia animalia non habent ita perfectum
usum industriae naturalis statim a principio, sicut postea. Quod ex
hoc patet, quod aves docent volare pullos suos, et similia in aliis
generibus animalium inveniuntur. Et tamen in homine est speciale
impedimentum propter abundantiam humiditatis cerebri, ut supra dictum
est.
|
|