|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Paradisus non sit locus
corporeus. Dicit enim Beda quod Paradisus pertingit usque ad lunarem
circulum. Sed nullus locus terrenus talis esse potest, tum quia
contra naturam terrae esset quod tantum elevaretur; tum etiam quia sub
globo lunari est regio ignis, qui terram consumeret. Non est ergo
Paradisus locus corporeus.
2. Praeterea, Scriptura commemorat quatuor flumina in Paradiso
oriri, ut patet Gen. II. Illa autem flumina quae ibi nominantur,
alibi habent manifestas origines; ut patet etiam per philosophum in
libro Meteor. Ergo Paradisus non est locus corporeus.
3. Praeterea, aliqui diligentissime inquisierunt omnia loca terrae
habitabilis, qui tamen nullam mentionem faciunt de loco Paradisi.
Ergo non videtur esse locus corporeus.
4. Praeterea, in Paradiso describitur lignum vitae esse. Sed
lignum vitae est aliquid spirituale, dicitur enim Prov. III, de
sapientia, quod est lignum vitae his qui apprehendunt eam. Ergo et
Paradisus non est locus corporeus, sed spiritualis.
5. Praeterea, si Paradisus est locus corporalis, oportet quod et
ligna Paradisi sint corporalia. Sed hoc non videtur, cum corporalia
ligna sint producta tertio die; de plantatione autem lignorum Paradisi
legitur Gen. II, post opera sex dierum. Ergo Paradisus non est
locus corporeus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VIII super Gen. ad
Litt., tres sunt de Paradiso generales sententiae, una eorum qui
tantummodo corporaliter Paradisum intelligi volunt; alia eorum qui
spiritualiter tantum; tertia eorum qui utroque modo Paradisum
accipiunt, quam mihi fateor placere sententiam.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit XIII de Civ.
Dei, quae commode dici possunt de intelligendo spiritualiter
Paradiso, nemine prohibente dicantur; dum tamen et illius historiae
fidelissima veritas rerum gestarum narratione commendata credatur. Ea
enim quae de Paradiso in Scriptura dicuntur, per modum narrationis
historicae proponuntur, in omnibus autem quae sic Scriptura tradit,
est pro fundamento tenenda veritas historiae, et desuper spirituales
expositiones fabricandae. Est ergo Paradisus, ut Isidorus dicit in
libro Etymol., locus in orientis partibus constitutus, cuius
vocabulum a Graeco in Latinum vertitur hortus. Convenienter autem in
parte Orientali dicitur situs. Quia credendum est quod in nobilissimo
loco totius terrae sit constitutus. Cum autem oriens sit dextera
caeli, ut patet per philosophum in II de caelo; dextera autem est
nobilior quam sinistra; conveniens fuit ut in Orientali parte
Paradisus terrenus institueretur a Deo.
Ad primum ergo dicendum quod Bedae verbum non est verum, si secundum
sensum manifestum intelligatur. Potest tamen exponi quod usque ad
locum lunaris globi ascendit, non secundum situs eminentiam, sed
secundum similitudinem, quia est ibi perpetua aeris temperies, ut
Isidorus dicit, et in hoc assimilatur corporibus caelestibus, quae
sunt absque contrarietate. Magis tamen fit mentio de lunari globo quam
de aliis sphaeris, quia lunaris globus est terminus caelestium corporum
versus nos; et luna etiam est magis terrae affinis inter omnia corpora
caelestia; unde et quasdam tenebras nebulosas habet, quasi accedens ad
opacitatem. Quidam autem dicunt quod Paradisus pertingebat usque ad
lunarem globum, idest usque ad medium aeris interstitium, in quo
generantur pluviae et venti et huiusmodi, quia dominium super huiusmodi
evaporationes maxime attribuitur lunae. Sed secundum hoc, locus ille
non esset conveniens habitationi humanae, tum quia ibi est maxima
intemperies; tum quia non est contemperatus complexioni humanae, sicut
aer inferior magis terrae vicinus.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit VIII super
Gen. ad Litt., credendum est, quoniam locus Paradisi a cognitione
hominum est remotissimus, flumina, quorum fontes noti esse dicuntur,
alicubi isse sub terras, et post tractus prolixarum regionum, locis
aliis erupisse. Nam hoc solere nonnullas aquas facere, quis ignorat?
Ad tertium dicendum quod locus ille seclusus est a nostra habitatione
aliquibus impedimentis vel montium, vel marium, vel alicuius aestuosae
regionis, quae pertransiri non potest. Et ideo scriptores locorum de
hoc loco mentionem non fecerunt.
Ad quartum dicendum quod lignum vitae est quaedam materialis arbor,
sic dicta quia eius fructus habebat virtutem conservandi vitam, ut
supra dictum est. Et tamen aliquid significabat spiritualiter, sicut
et petra in deserto fuit aliquod materiale, et tamen significavit
Christum. Similiter etiam lignum scientiae boni et mali materialis
arbor fuit, sic nominata propter eventum futurum, quia post eius esum
homo, per experimentum poenae, didicit quid interesset inter
obedientiae bonum et inobedientiae malum. Et tamen spiritualiter
potuit significare liberum arbitrium, ut quidam dicunt.
Ad quintum dicendum quod, secundum Augustinum, tertio die productae
sunt plantae non in actu, sed secundum quasdam rationes seminales; sed
post opera sex dierum productae sunt plantae tam Paradisi quam aliae in
actu. Secundum alios vero sanctos, oportet dicere quod omnes plantae
productae sunt in actu tertio die, et etiam ligna Paradisi, sed quod
dicitur de plantatione lignorum Paradisi post opera sex dierum,
intelligitur per recapitulationem esse dictum. Unde littera nostra
habet, plantaverat dominus Deus Paradisum voluptatis a principio.
|
|