|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Paradisus non fuerit
locus conveniens habitationi humanae. Homo enim et Angelus similiter
ad beatitudinem ordinantur. Sed Angelus statim a principio factus est
habitator loci beatorum, scilicet caeli Empyrei. Ergo etiam ibi
debuit institui habitatio hominis.
2. Praeterea, si locus aliquis debetur homini, aut debetur ei
ratione animae, aut ratione corporis. Si ratione animae, debetur ei
pro loco caelum, qui videtur esse locus naturalis animae, cum omnibus
insitus sit appetitus caeli. Ratione autem corporis, non debetur ei
alius locus quam aliis animalibus. Ergo Paradisus nullo modo fuit
locus conveniens habitationi humanae.
3. Praeterea, frustra est locus in quo nullum locatum continetur.
Sed post peccatum Paradisus non est locus habitationis humanae.
Ergo, si est locus habitationi humanae congruus, in vanum videtur a
Deo institutus fuisse.
4. Praeterea, homini, cum sit temperatae complexionis congruus est
locus temperatus. Sed locus Paradisi non est locus temperatus,
dicitur enim esse sub aequinoctiali circulo, qui locus videtur esse
calidissimus, cum bis in anno sol pertranseat super summitatem capitum
eorum qui ibi habitant. Ergo Paradisus non est locus congruus
habitationi humanae.
Sed contra est quod Damascenus dicit de Paradiso, quod est divina
regio, et digna eius qui secundum imaginem Dei erat, conversatio.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, homo sic erat
incorruptibilis et immortalis, non quia corpus eius dispositionem
incorruptibilitatis haberet, sed quia inerat animae vis quaedam ad
praeservandum corpus a corruptione. Corrumpi autem potest corpus
humanum et ab interiori et ab exteriori. Ab interiori quidem
corrumpitur per consumptionem humidi, et per senectutem, ut supra
dictum est, cui corruptioni occurrere poterat primus homo per esum
ciborum. Inter ea vero quae exterius corrumpunt, praecipuum videtur
esse distemperatus aer, unde huic corruptioni maxime occurritur per
temperiem aeris. In Paradiso autem utrumque invenitur, quia, ut
Damascenus dicit, est locus temperato et tenuissimo et purissimo aere
circumfulgens, plantis semper floridis comatus. Unde manifestum est
quod Paradisus est locus conveniens habitationi humanae, secundum
primae immortalitatis statum.
Ad primum ergo dicendum quod caelum Empyreum est supremum corporalium
locorum, et est extra omnem mutabilitatem. Et quantum ad primum
horum, est locus congruus naturae angelicae, quia, sicut Augustinus
dicit in III de Trin., Deus regit creaturam corporalem per
spiritualem; unde conveniens est quod spiritualis natura sit supra
omnem corporalem constituta, sicut ei praesidens. Quantum autem ad
secundum, convenit statui beatitudinis, qui est firmatus in summa
stabilitate. Sic igitur locus beatitudinis congruit Angelo secundum
naturam suam, unde ibi creatus est. Non autem congruit homini
secundum suam naturam, cum non praesideat toti corporali creaturae per
modum gubernationis, sed competit ei solum ratione beatitudinis. Unde
non est positus a principio in caelo Empyreo; sed illuc transferendus
erat in statu finalis beatitudinis.
Ad secundum dicendum quod ridiculum est dicere quod animae, aut alicui
spirituali substantiae, sit aliquis locus naturalis, sed per
congruentiam quandam aliquis specialis locus creaturae incorporali
attribuitur. Paradisus ergo terrestris erat locus congruens homini et
quantum ad animam et quantum ad corpus, inquantum scilicet in anima
erat vis praeservandi corpus humanum a corruptione. Quod non
competebat aliis animalibus. Et ideo, ut Damascenus dicit, in
Paradiso nullum irrationalium habitabat, licet ex quadam dispensatione
animalia fuerint illuc divinitus adducta ad Adam, et serpens illuc
accesserit per operationem Diaboli.
Ad tertium dicendum quod non propter hoc locus est frustra, quia non
est ibi hominum habitatio post peccatum, sicut etiam non frustra fuit
homini attributa immortalitas quaedam, quam conservaturus non erat.
Per huiusmodi enim ostenditur benignitas Dei ad hominem, et quid homo
peccando amiserit. Quamvis, ut dicitur, nunc Enoch et Elias in
illo Paradiso habitent.
Ad quartum dicendum quod illi qui dicunt Paradisum esse sub circulo
aequinoctiali, opinantur sub circulo illo esse locum temperatissimum,
propter aequalitatem dierum et noctium omni tempore; et quia sol
nunquam multum ab eis elongatur, ut sit apud eos superabundantia
frigoris; nec iterum est apud eos, ut dicunt, superabundantia
caloris, quia etsi sol pertranseat super eorum capita, non tamen diu
moratur ibi in hac dispositione. Aristoteles tamen, in libro
Meteor., expresse dicit quod regio illa est inhabitabilis propter
aestum. Quod videtur probabilius, quia terrae per quas nunquam sol
pertransit in directum capitis, sunt intemperatae in calore propter
solam vicinitatem solis. Quidquid autem de hoc sit, credendum est
Paradisum in loco temperatissimo constitutum esse, vel sub
aequinoctiali vel alibi.
|
|