|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo non sit positus in
Paradiso ut operaretur et custodiret illum. Quod enim introductum est
in poenam peccati, non fuisset in Paradiso in statu innocentiae. Sed
agricultura introducta est in poenam peccati, ut dicitur Gen.
III. Ergo homo non fuit positus in Paradiso ut operaretur ipsum.
2. Praeterea, custodia non est necessaria, ubi non timetur
violentus invasor. Sed in Paradiso nullus timebatur violentus
invasor. Ergo non erat necessarium ut Paradisum custodiret.
3. Praeterea, si homo positus est in Paradiso ut operaretur et
custodiret ipsum, videtur sequi quod homo factus sit propter
Paradisum, et non e converso, quod videtur esse falsum. Ergo homo
non est positus in Paradiso ut operaretur et custodiret illum.
Sed contra est quod dicitur Gen. II, tulit dominus Deus hominem,
et posuit illum in Paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret
illum.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit VIII super Gen.
ad Litt., verbum istud Genesis dupliciter potest intelligi. Uno
modo sic, quod Deus posuit hominem in Paradiso, ut ipse Deus
operaretur et custodiret hominem, operaretur, inquam, iustificando
ipsum, cuius operatio si ab homine cesset, continuo obtenebratur,
sicut aer obtenebratur si cesset influentia luminis; ut custodiret vero
ab omni corruptione et malo. Alio modo potest intelligi, ut homo
operaretur et custodiret Paradisum. Nec tamen illa operatio esset
laboriosa, sicut post peccatum, sed fuisset iucunda, propter
experientiam virtutis naturae. Custodia etiam illa non esset contra
invasores, sed esset ad hoc quod homo sibi Paradisum custodiret, ne
ipsum peccando amitteret. Et hoc totum in bonum hominis cedebat, et
sic Paradisus ordinatur ad bonum hominis, et non e converso.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|