|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo factus fuerit in
Paradiso. Angelus enim in loco suae habitationis creatus fuit,
scilicet in caelo Empyreo. Sed Paradisus fuit locus congruus
habitationi humanae ante peccatum. Ergo videtur quod in Paradiso homo
debuit fieri.
2. Praeterea, alia animalia conservantur in loco suae generationis;
sicut pisces in aquis, et animalia gressibilia in terra, unde producta
sunt. Homo autem conservatus fuisset in Paradiso, ut dictum est.
Ergo in Paradiso fieri debuit.
3. Praeterea, mulier in Paradiso facta fuit. Sed vir dignior est
muliere. Ergo multo magis vir debuit fieri in Paradiso.
Sed contra est quod dicitur Gen. II, tulit Deus hominem, et
posuit eum in Paradiso.
Respondeo dicendum quod Paradisus fuit locus congruus habitationi
humanae, quantum ad incorruptionem primi status. Incorruptio autem
illa non erat hominis secundum naturam, sed ex supernaturali Dei
dono. Ut ergo hoc gratiae Dei imputaretur, non humanae naturae,
Deus hominem extra Paradisum fecit, et postea ipsum in Paradiso
posuit, ut habitaret ibi toto tempore animalis vitae, postmodum, cum
spiritualem vitam adeptus esset, transferendus in caelum.
Ad primum ergo dicendum quod caelum Empyreum est locus congruus
Angelis etiam quantum ad eorum naturam, et ideo ibi sunt creati.
Et similiter dicendum ad secundum. Loca enim illa congruunt
animalibus secundum suam naturam.
Ad tertium dicendum quod mulier facta fuit in Paradiso non propter
dignitatem suam, sed propter dignitatem principii ex quo corpus eius
formabatur. Quia similiter et filii in Paradiso fuissent nati, in
quo parentes iam erant positi.
|
|