|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod finis gubernationis
mundi non sit aliquid extra mundum existens. Illud enim est finis
gubernationis rei, ad quod res gubernata perducitur. Sed illud ad
quod res aliqua perducitur, est aliquod bonum in ipsa re, sicut
infirmus perducitur ad sanitatem, quae est aliquod bonum in ipso.
Ergo finis gubernationis rerum non est aliquod bonum extrinsecum, sed
aliquod bonum in ipsis rebus existens.
2. Praeterea, philosophus dicit, I Ethic., quod finium quidam
sunt operationes, quidam opera, idest operata. Sed nihil extrinsecum
a toto universo potest esse operatum, operatio autem est in ipsis
operantibus. Ergo nihil extrinsecum potest esse finis gubernationis
rerum.
3. Praeterea, bonum multitudinis videtur esse ordo et pax, quae est
tranquillitas ordinis. Ut Augustinus dicit XIX de Civ. Dei.
Sed mundus in quadam rerum multitudine consistit. Ergo finis
gubernationis mundi est pacificus ordo, qui est in ipsis rebus. Non
ergo finis gubernationis rerum est quoddam bonum extrinsecum.
Sed contra est quod dicitur Prov. XVI, universa propter se
operatus est dominus. Ipse autem est extra totum ordinem universi.
Ergo finis rerum est quoddam bonum extrinsecum.
Respondeo dicendum quod, cum finis respondeat principio, non potest
fieri ut, principio cognito, quid sit rerum finis ignoretur. Cum
igitur principium rerum sit aliquid extrinsecum a toto universo,
scilicet Deus, ut ex supra dictis patet; necesse est quod etiam finis
rerum sit quoddam bonum extrinsecum. Et hoc ratione apparet.
Manifestum est enim quod bonum habet rationem finis. Unde finis
particularis alicuius rei est quoddam bonum particulare, finis autem
universalis rerum omnium est quoddam bonum universale. Bonum autem
universale est quod est per se et per suam essentiam bonum, quod est
ipsa essentia bonitatis, bonum autem particulare est quod est
participative bonum. Manifestum est autem quod in tota universitate
creaturarum nullum est bonum quod non sit participative bonum. Unde
illud bonum quod est finis totius universi, oportet quod sit
extrinsecum a toto universo.
Ad primum ergo dicendum quod bonum aliquod consequimur multipliciter,
uno modo, sicut formam in nobis existentem, ut sanitatem aut
scientiam; alio modo, ut aliquid per nos operatum, sicut aedificator
consequitur finem faciendo domum; alio modo, sicut aliquod bonum
habitum vel possessum, ut ille qui emit, consequitur finem possidendo
agrum. Unde nihil prohibet illud ad quod perducitur universum, esse
quoddam bonum extrinsecum.
Ad secundum dicendum quod philosophus loquitur de finibus artium,
quarum quaedam habent pro finibus operationes ipsas, sicut citharistae
finis est citharizare; quaedam vero habent pro fine quoddam operatum,
sicut aedificatoris finis non est aedificare, sed domus. Contingit
autem aliquid extrinsecum esse finem non solum sicut operatum, sed
etiam sicut possessum seu habitum, vel etiam sicut repraesentatum,
sicut si dicamus quod Hercules est finis imaginis, quae fit ad eum
repraesentandum. Sic igitur potest dici quod bonum extrinsecum a toto
universo est finis gubernationis rerum sicut habitum et repraesentatum,
quia ad hoc unaquaeque res tendit, ut participet ipsum, et assimiletur
ei, quantum potest.
Ad tertium dicendum quod finis quidem universi est aliquod bonum in
ipso existens, scilicet ordo ipsius universi, hoc autem bonum non est
ultimus finis, sed ordinatur ad bonum extrinsecum ut ad ultimum finem;
sicut etiam ordo exercitus ordinatur ad ducem, ut dicitur in XII
Metaphys.
|
|