|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod mundus non gubernetur ab
uno. De causa enim per effectus iudicamus. Sed in gubernatione rerum
apparet quod res non uniformiter moventur et operantur, quaedam enim
contingenter, quaedam vero ex necessitate, et secundum alias
diversitates. Ergo mundus non gubernatur ab uno.
2. Praeterea, ea quae gubernantur ab uno, a se invicem non
dissentiunt nisi propter imperitiam aut impotentiam gubernantis, quae a
Deo sunt procul. Sed res creatae a se invicem dissentiunt, et contra
se invicem pugnant; ut in contrariis apparet. Non ergo mundus
gubernatur ab uno.
3. Praeterea, in natura semper invenitur quod melius est. Sed
melius est simul esse duos quam unum, ut dicitur Eccle. IV. Ergo
mundus non gubernatur ab uno, sed a pluribus.
Sed contra est quod unum Deum et unum dominum confitemur; secundum
illud apostoli I ad Cor. VIII, nobis est unus Deus, pater, et
dominus unus. Quorum utrumque ad gubernationem pertinet, nam ad
dominum pertinet gubernatio subditorum; et Dei nomen ex providentia
sumitur, ut supra dictum est. Ergo mundus gubernatur ab uno.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere quod mundus ab uno
gubernetur. Cum enim finis gubernationis mundi sit quod est
essentialiter bonum, quod est optimum, necesse est quod mundi
gubernatio sit optima. Optima autem gubernatio est quae fit per unum.
Cuius ratio est, quia gubernatio nihil aliud est quam directio
gubernatorum ad finem, qui est aliquod bonum. Unitas autem pertinet
ad rationem bonitatis; ut Boetius probat, in III de Consol.,
per hoc quod. Sicut omnia desiderant bonum, ita desiderant unitatem,
sine qua esse non possunt. Nam unumquodque intantum est, inquantum
unum est, unde videmus quod res repugnant suae divisioni quantum
possunt, et quod dissolutio uniuscuiusque rei provenit ex defectu
illius rei. Et ideo id ad quod tendit intentio multitudinem
gubernantis, est unitas sive pax. Unitatis autem causa per se est
unum. Manifestum est enim quod plures multa unire et concordare non
possunt, nisi ipsi aliquo modo uniantur. Illud autem quod est per se
unum, potest convenientius et melius esse causa unitatis, quam multi
uniti. Unde multitudo melius gubernatur per unum quam per plures.
Relinquitur ergo quod gubernatio mundi, quae est optima, sit ab uno
gubernante. Et hoc est quod philosophus dicit in XII Metaphys.,
entia nolunt disponi male, nec bonum pluralitas principatuum, unus
ergo princeps.
Ad primum ergo dicendum quod motus est actus mobilis a movente.
Difformitas ergo motuum est ex diversitate mobilium, quam requirit
perfectio universi, ut supra dictum est; non ex diversitate
gubernantium.
Ad secundum dicendum quod contraria, etsi dissentiant quantum ad fines
proximos, conveniunt tamen quantum ad finem ultimum, prout
concluduntur sub uno ordine universi.
Ad tertium dicendum quod in particularibus bonis duo sunt meliora quam
unum, sed ei quod est essentialiter bonum, non potest fieri aliqua
additio bonitatis.
|
|