|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod effectus gubernationis
mundi sit unus tantum, et non plures. Effectus enim gubernationis
esse videtur id quod per gubernationem in rebus gubernatis causatur.
Hoc autem est unum, scilicet bonum ordinis; ut in exercitu patet.
Ergo gubernationis mundi est unus effectus.
2. Praeterea, ab uno natum est unum tantum procedere. Sed mundus
gubernatur ab uno, ut ostensum est. Ergo et gubernationis effectus
est unus tantum.
3. Praeterea, si effectus gubernationis non est unus tantum propter
unitatem gubernantis, oportet quod multiplicetur secundum multitudinem
gubernatorum. Haec autem sunt nobis innumerabilia. Ergo
gubernationis effectus non possunt comprehendi sub aliquo certo numero.
Sed contra est quod Dionysius dicit, quod deitas providentia et
bonitate perfecta omnia continet, et seipsa implet. Gubernatio autem
ad providentiam pertinet. Ergo gubernationis divinae sunt aliqui
determinati effectus.
Respondeo dicendum quod effectus cuiuslibet actionis ex fine eius
pensari potest, nam per operationem efficitur ut pertingatur ad finem.
Finis autem gubernationis mundi est bonum essentiale, ad cuius
participationem et assimilationem omnia tendunt. Effectus igitur
gubernationis potest accipi tripliciter. Uno modo, ex parte ipsius
finis, et sic est unus effectus gubernationis, scilicet assimilari
summo bono. Alio modo potest considerari effectus gubernationis
secundum ea quibus ad Dei assimilationem creatura perducitur. Et sic
in generali sunt duo effectus gubernationis. Creatura enim assimilatur
Deo quantum ad duo, scilicet quantum ad id quod Deus bonus est,
inquantum creatura est bona; et quantum ad hoc quod Deus est aliis
causa bonitatis, inquantum una creatura movet aliam ad bonitatem.
Unde duo sunt effectus gubernationis, scilicet conservatio rerum in
bono, et motio earum ad bonum. Tertio modo potest considerari
effectus gubernationis in particulari, et sic sunt nobis
innumerabiles.
Ad primum ergo dicendum quod ordo universi includit in se et
conservationem rerum diversarum a Deo institutarum, et motionem
earum, quia secundum haec duo invenitur ordo in rebus, secundum
scilicet quod una est melior alia, et secundum quod una ab alia
movetur.
Ad alia duo patet responsio per ea quae dicta sunt.
|
|