|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non omnia divinae
gubernationi subdantur. Dicitur enim Eccle. IX, vidi sub sole nec
velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec
doctorum divitias, nec artificum gratiam, sed tempus casumque in
omnibus. Quae autem gubernationi alicuius subsunt, non sunt
casualia. Ergo ea quae sunt sub sole, non subduntur divinae
gubernationi.
2. Praeterea, apostolus, I ad Cor. IX, dicit quod non est
Deo cura de bobus. Sed unicuique est cura eorum quae gubernantur ab
ipso. Non ergo omnia subduntur divinae gubernationi.
3. Praeterea, illud quod seipsum gubernare potest, non videtur
alterius gubernatione indigere. Sed creatura rationalis seipsam
gubernare potest, cum habeat dominium sui actus, et per se agat; et
non solum agatur ab alio, quod videtur esse eorum quae gubernantur.
Ergo non omnia subsunt divinae gubernationi.
Sed contra est quod Augustinus dicit, V de Civ. Dei, quod Deus
non solum caelum et terram, nec solum hominem et Angelum, sed nec
exigui et contemptibilis animantis viscera, nec avis pennulam, nec
herbae flosculum, nec arboris folium, sine suarum partium convenientia
dereliquit. Omnia ergo eius gubernationi subduntur.
Respondeo dicendum quod secundum eandem rationem competit Deo esse
gubernatorem rerum, et causam earum, quia eiusdem est rem producere,
et ei perfectionem dare, quod ad gubernantem pertinet. Deus autem est
causa non quidem particularis unius generis rerum, sed universalis
totius entis, ut supra ostensum est. Unde sicut nihil potest esse
quod non sit a Deo creatum, ita nihil potest esse quod eius
gubernationi non subdatur. Patet etiam hoc idem ex ratione finis.
Intantum enim alicuius gubernatio se extendit, inquantum se extendere
potest finis gubernationis. Finis autem divinae gubernationis est ipsa
sua bonitas, ut supra ostensum est. Unde cum nihil esse possit quod
non ordinetur in divinam bonitatem sicut in finem, ut ex supra dictis
patet; impossibile est quod aliquod entium subtrahatur gubernationi
divinae. Stulta igitur fuit opinio dicentium quod haec inferiora
corruptibilia, vel etiam singularia, aut etiam res humanae non
gubernantur a Deo. Ex quorum persona dicitur Ezech. IX,
dereliquit dominus terram.
Ad primum ergo dicendum quod sub sole dicuntur esse ea quae secundum
motum solis generantur et corrumpuntur. In quibus omnibus casus
invenitur; non ita quod omnia quae in eis fiunt, sint casualia; sed
quia in quolibet eorum aliquid casuale inveniri potest. Et hoc ipsum
quod aliquid casuale invenitur in huiusmodi rebus, demonstrat ea
alicuius gubernationi esse subiecta. Nisi enim huiusmodi corruptibilia
ab aliquo superiori gubernarentur, nihil intenderent, maxime quae non
cognoscunt, et sic non eveniret in eis aliquid praeter intentionem,
quod facit rationem casus. Unde ad ostendendum quod casualia secundum
ordinem alicuius superioris causae proveniunt, non dicit simpliciter
quod vidit casum esse in omnibus, sed dicit tempus et casum; quia
scilicet secundum aliquem ordinem temporis, casuales defectus
inveniuntur in his rebus.
Ad secundum dicendum quod gubernatio est quaedam mutatio gubernatorum a
gubernante. Omnis autem motus est actus mobilis a movente, ut dicitur
in III Physic. Omnis autem actus proportionatur ei cuius est
actus. Et sic oportet quod diversa mobilia diversimode moveantur,
etiam secundum motionem unius motoris. Sic igitur secundum unam artem
Dei gubernantis, res diversimode gubernantur, secundum earum
diversitatem. Quaedam enim secundum suam naturam sunt per se agentia,
tanquam habentia dominium sui actus, et ista gubernantur a Deo non
solum per hoc quod moventur ab ipso Deo in eis interius operante, sed
etiam per hoc quod ab eo inducuntur ad bonum et retrahuntur a malo per
praecepta et prohibitiones, praemia et poenas. Hoc autem modo non
gubernantur a Deo creaturae irrationales, quae tantum aguntur, et non
agunt. Cum ergo apostolus dicit quod Deo non est cura de bobus, non
totaliter subtrahit boves a cura gubernationis divinae; sed solum
quantum ad modum qui proprie competit rationali creaturae.
Ad tertium dicendum quod creatura rationalis gubernat seipsam per
intellectum et voluntatem, quorum utrumque indiget regi et perfici ab
intellectu et voluntate Dei. Et ideo supra gubernationem qua creatura
rationalis gubernat seipsam tanquam domina sui actus, indiget gubernari
a Deo.
|
|