|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod omnia immediate
gubernentur a Deo. Gregorius enim Nyssenus reprehendit opinionem
Platonis, qui divisit providentiam in tria, primam quidem primi
Dei, qui providet rebus caelestibus, et universalibus omnibus;
secundam vero providentiam esse dixit secundorum deorum, qui caelum
circumeunt, scilicet respectu eorum quae sunt in generatione et
corruptione; tertiam vero providentiam dixit quorundam Daemonum, qui
sunt custodes circa terram humanarum actionum. Ergo videtur quod omnia
immediate a Deo gubernentur.
2. Praeterea, melius est aliquid fieri per unum quam per multa, si
sit possibile, ut dicitur in VIII Physic. Sed Deus potest per
seipsum absque mediis causis omnia gubernare. Ergo videtur quod omnia
immediate gubernet.
3. Praeterea, nihil in Deo est deficiens et imperfectum. Sed ad
defectum gubernatoris pertinere videtur quod mediantibus aliquibus
gubernet, sicut rex terrenus, quia non sufficit ad omnia agenda, nec
ubique est praesens in suo regno, propter hoc oportet quod habeat suae
gubernationis ministros. Ergo Deus immediate omnia gubernat.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in III de Trin.,
quemadmodum corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potentiora
quodam ordine reguntur; ita omnia corpora per spiritum vitae
rationalem, et spiritus vitae rationalis desertor atque peccator per
spiritum vitae rationalem pium et iustum, et ille per ipsum Deum.
Respondeo dicendum quod in gubernatione duo sunt consideranda,
scilicet ratio gubernationis, quae est ipsa providentia; et executio.
Quantum igitur ad rationem gubernationis pertinet, Deus immediate
omnia gubernat, quantum autem pertinet ad executionem gubernationis,
Deus gubernat quaedam mediantibus aliis. Cuius ratio est quia, cum
Deus sit ipsa essentia bonitatis, unumquodque attribuendum est Deo
secundum sui optimum. Optimum autem in omni genere vel ratione vel
cognitione practica, qualis est ratio gubernationis, in hoc
consistit, quod particularia cognoscantur, in quibus est actus, sicut
optimus medicus est, non qui considerat sola universalia, sed qui
potest etiam considerare minima particularium; et idem patet in
ceteris. Unde oportet dicere quod Deus omnium etiam minimorum
particularium rationem gubernationis habeat. Sed cum per gubernationem
res quae gubernantur sint ad perfectionem perducendae; tanto erit
melior gubernatio, quanto maior perfectio a gubernante rebus gubernatis
communicatur. Maior autem perfectio est quod aliquid in se sit bonum,
et etiam sit aliis causa bonitatis, quam si esset solummodo in se
bonum. Et ideo sic Deus gubernat res, ut quasdam aliarum in
gubernando causas instituat, sicut si aliquis magister discipulos suos
non solum scientes faceret, sed etiam aliorum doctores.
Ad primum ergo dicendum quod opinio Platonis reprehenditur, quia
etiam quantum ad rationem gubernationis, posuit Deum non immediate
omnia gubernare. Quod patet per hoc, quod divisit in tria
providentiam, quae est ratio gubernationis.
Ad secundum dicendum quod, si solus Deus gubernaret, subtraheretur
perfectio causalis a rebus. Unde non totum fieret per unum, quod fit
per multa.
Ad tertium dicendum quod non solum pertinet ad imperfectionem regis
terreni quod executores habeat suae gubernationis, sed etiam ad regis
dignitatem, quia ex ordine ministrorum potestas regia praeclarior
redditur.
|
|