|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod aliquid praeter ordinem
divinae gubernationis contingere possit. Dicit enim Boetius, in
III de Consol., quod Deus per bonum cuncta disponit. Si ergo
nihil in rebus contingit praeter ordinem divinae gubernationis,
sequeretur quod nihil esset malum in rebus.
2. Praeterea, nihil est casuale quod evenit secundum
praeordinationem alicuius gubernantis. Si igitur nihil accidit in
rebus praeter ordinem gubernationis divinae, sequitur quod nihil in
rebus sit fortuitum et casuale.
3. Praeterea, ordo divinae gubernationis est certus et immutabilis,
quia est secundum rationem aeternam. Si igitur nihil possit contingere
in rebus praeter ordinem divinae gubernationis, sequitur quod omnia ex
necessitate eveniant, et nihil sit in rebus contingens, quod est
inconveniens. Potest igitur in rebus aliquid contingere praeter
ordinem gubernationis divinae.
Sed contra est quod dicitur Esther XIII, domine Deus, rex
omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit
resistere tuae voluntati.
Respondeo dicendum quod praeter ordinem alicuius particularis causae,
aliquis effectus evenire potest; non autem praeter ordinem causae
universalis. Cuius ratio est, quia praeter ordinem particularis
causae nihil provenit nisi ex aliqua alia causa impediente, quam quidem
causam necesse est reducere in primam causam universalem, sicut
indigestio contingit praeter ordinem virtutis nutritivae, ex aliquo
impedimento, puta ex grossitie cibi, quam necesse est reducere in
aliquam aliam causam, et sic usque ad causam primam universalem. Cum
igitur Deus sit prima causa universalis non unius generis tantum, sed
universaliter totius entis; impossibile est quod aliquid contingat
praeter ordinem divinae gubernationis, sed ex hoc ipso quod aliquid ex
una parte videtur exire ab ordine divinae providentiae qui consideratur
secundum aliquam particularem causam, necesse est quod in eundem
ordinem relabatur secundum aliam causam.
Ad primum ergo dicendum quod nihil invenitur in mundo quod sit
totaliter malum, quia malum semper fundatur in bono, ut supra ostensum
est. Et ideo res aliqua dicitur mala, per hoc quod exit ab ordine
alicuius particularis boni. Si autem totaliter exiret ab ordine
gubernationis divinae, totaliter nihil esset.
Ad secundum dicendum quod aliqua dicuntur esse casualia in rebus, per
ordinem ad causas particulares, extra quarum ordinem fiunt. Sed
quantum ad divinam providentiam pertinet, nihil fit casu in mundo, ut
Augustinus dicit in libro octoginta trium quaest.
Ad tertium dicendum quod dicuntur aliqui effectus contingentes, per
comparationem ad proximas causas, quae in suis effectibus deficere
possunt, non propter hoc quod aliquid fieri possit extra totum ordinem
gubernationis divinae. Quia hoc ipsum quod aliquid contingit praeter
ordinem causae proximae, est ex aliqua causa subiecta gubernationi
divinae.
|
|